Potest et alio modo intellegi: ubi pascis, ubi cubas in meridie. ipsius enim uox est in psalmis ex persona Moysi famuli dei: dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientiam; in illis enim meridies dicitur propter ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem. unde quendam cum exhortaretur spiritus dei ad bona opera per prophetam, hoc illi etiam promittit: et tenebrae tuae sicut meridies erunt. sed si aliquis mundi locus intellegendus esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa uerba, sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo 8 Matth. 12, 30 9 Ioh. 21, 17 10 cf. Matth. 5, 15 11 Matth. 5, 14 14 cf. Petil. II 38, 91 pag. 75, 15 15 cf. Dan. 2, 34—35 20 Ps. 89, 12 24 Esai. 58. 10 2 operta in ras. longiore IIm2 (fuit et incognita) 3 grege Oml ne forte om. 77 latens in ras. Jlm2 et incognita s. I. Jlm2 4 non] no Oml 9 alt . oues om. JI opera Oml 13 qui] quia 77 14 orbe«*****esse 77 17 ingens in ras. 77 21 sapientia 0m2v 26 tamen] add . in 0 modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et ubi cubaret, de terreno loco responderetur in meridie, non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum, ubi uere meridies est. ibi enim sol facit medium diem, sub qua caeli plaga potius Aegyptus inuenitur. si ergo sponsus ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam suo secreto interrogatus responderet esse in meridie, multo probabilius ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus seruorum dei, qui per heremum sancta societate uiuunt, perfectionem praecepti euangelici studentes tenere quo dictum est: uis esse perfectus? uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare, id est requiescere, filius dei diceretur quam in turbis inquietis furiosorum circumcellionum, quod malum Africae proprium est! nam de Aegypto ita Esaias prophetat: illo die erit altare domini in regione Aegyptiorum et titulus ad fines eorum domino, et erit in signum in aeternum domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt ad dominum aduersus eos qui eis pressuram faciebant, et mittet illis dominus hominem qui saluos eos faciet, iudicans seruabit eos. et cognitus erit dominus Aegyptiis, et timebunt Aegyptii dominum in illo die et facient sacrificia et uota promittent domino et reddent. et feriet dominus Aegyptios plaga et sanabit 11 sqq.] cf. Petil. III 40, 48 init. 13 Matth. 19, 21 19 Esai. 19, 19-22 6 ibi] ubi Jl 12 eremum v 13 tenere om. 0 quod J7 perfectus esse f), cf. Petil. II 104, 239 16 enim 8. I. Oml acubare U 17 di quam (om . ceretur) II 18 cercicelionum Om1 circucellionum Om2 circuncellionum II (passim) 19 illa v 20 regionem Oml 22 regionem 0 24 illis] eis II 25 seruauit 0 26 aegytii H in om. II die illo Hml 28 aegiptiios (stc) in ras. Hm2 eos sua misericordia et conuertentur ad dominum et exaudiet illos et sanabit illos. quid ad haec dicunt? quare non communicant ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum? aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant ecclesiae orbis terrarum? Proinde perscrutentur scripturas et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, uel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent ecclesiam Christi perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam ab alio initio, non ab Hierusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum leuauerunt. si autem uelimus intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? ubi eum maxime designat quod ei dicitur: ostendam tibi quia homo es et non deus. isti enim de huius magis quam de dei nomine gloriantur, et cum solus deus sine peccato sit et sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est: qui est super omnia deus benedictus in saecula, isti Donati imitatores ita se uolunt sine peccato uideri, ut etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod non sit oleum peccatoris. merito dicitur principi Tyri: dixisti (deus sum\', es autem homo et non deus, cui etiam dicitur: numquid tu melior quam Danihel? confitetur enim Danihel peccata sua et peccata populi sui. isti autem pertinentes ad principem Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. merito dicitur principi Tyri: numquid tu melior quam Danihel? ecce nos possumus inuenire aliquid proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id 15 Ezech. 28, 2 18 cf. Rom. 8, 34 19 Rom. 9, 5 21 cf. Ps. 140, 5 22 Ezech. 28, 9 24. 27 Ezech. 28, 3 cf. Dan. 9, 20 1 sua misericordia Ibng.m2 2 pr . illos (8. scr . uel eos) O eos IIv et sanabit illos (eos v) om. II 3 non om. 0 8 alt . tam om. Jlml 10 tamquam] propagandam coni. v 13 tyria 077 Tyrus v nominata Tlml 20 sine peccato se uolunt Of) 28 melior] add. es 77 29 malum maximum IIv est a Carthagine, exortum — norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur —, et tamen non agimus talibus. fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa uerba ad alium cogant intellectum ! Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris gentibus in sola Africa ecclesiam remansuram, attendant illud, quod saepe commemoraui, utraque crescere usque ad messem et agrum esse mundum, messem finem saeculi, non nobis, sed ipso domino interpretante parabolam suam. est et aliud euidentissimum quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde probent ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. potest enim aliquid esse et non inueniri. non esse autem et inueniri non potest. desinant ergo quaerere quod inuenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est euangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et ecclesia praedicta sunt. oportet ergo et in eis praedicari, quod cum impletum fuerit, tunc erit finis. Quomodo ergo isti dicunt iam esse completum quod dominus ait: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, sed postea ceteris deficientibus solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum? cum autem impletum fuerit, ueniet finis. sic enim dominus ait: et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium 9 cf. Matth. 13, 30. 38. 39 22 Luc. 24, 47 27 Matth. 24, 14 1 a om. llv 6 quamuis Tlm2 quod Jlml 7 proban tesse Oml probet esse Om2 9 commemoraui in ras. Tlm2, post hanc uoc . sinite 8. I. m2 10 et agram-messem om. 0 11 et om. JI 16 poterant Oml enim] autem 0 19 post pr . et eras . de in II 20 quod-finis om. Ov, cf. Cresc. III 64, 71. Gaud. II 5, 5 extr . 22 eiua] christi O, cf. p. 275, 1 25 solum Oml 26 pr . impletum] add . sit Ov omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa consecuta est quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est? Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non ex illis ecclesiis, quae fundatae sunt per apostolorum labores, adimpleri praedicationem euangelii in omnibus gentibus. sed illis pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati et residuarum gentium adquisitionem. puto quod ipsi etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. sed quid ad nos nemini inuidemus. hoc nobis legant de scripturis sanctis. et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone diuinorum librorum legant, tot cinitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum per apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde ceteris gentibus. quae nondum audierunt, praedicandum euangelium. hoc nobis legant — quid morantur, quid tergiuersantur, quid impediunt salutem gentium? -, legant hoc et cum ipsa lectione nouos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas. Sed plane uideant, cum ad Colossenses uenerint, quomodo ibi uel legant uel audiant ad eos epistulam datam, ubi eis dicit apostolus: gratias agimus deo patri domini nostri Iesu Christi semper pro uobis deprecantes, audientes fidem uestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in omnes sanctos propter spem quae reposita est uobis in caelis, quam ante audistis in uerbo ueritatis euangelii quod peruenit in uos, sicut in omni mundo est fructificans et crescens sicut et 24 Col. 1, 3-6 2 adimpletum Oml 4 impleta H 8 et om. Ov 10 quod erubescunt om. Jlml 11 si dicant om. Ollml, cf. p . 293, 26 quod] quid Ilml 12 legant nobis hoc II 15 traditum] consignatum IIv cognita 0 17 inde] in 0 23 epistolam Ov 24 grascias 0 LH. Anpftwt. c. Don. n. 19 in uobis, ex qua die audistis et cognouistis gratiam dei in ueritate. haec enim uerba conueniunt cum euangelio ubi dictum est: simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, et postea exponitur ager esse hic mundus. sicut enim hoc ex quo seminatum est crescere praedictum est usque ad messem, ita et apostolus dicit: in omni mundo fructificans et crescens sicut et in uobis, ex qua die audistis. crescit autem usque in finem, quia usque ad messem; messis enim est finis saeculi. dicent ergo non solum Colossenses ad quos data est, sed etiam ceteri omnes apud quos legitur haec epistula, ubi per apostolicas litteras constat bonum semen esse. seminatum et iam tunc crescere et fructificare coepisse: \'quid nobis affertis noui? numquid iterum seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est crescit usque ad messem si dicitis perisse in illis locis quod erat per apostolos seminatum et ideo esse rursus ex Africa seminandum, respondebitur: legite nobis hoc ex diuinis oraculis\'. quod profecto legere non potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est, semen illic ante seminatum crescere usque ad messem. et quia nullo pacto sibi diuina eloquia contradicunt, nullo modo in eis inuenietis, quod contra hoc tam manifestum recitare possitis. restat ergo ut non ex diuinis libris, sed ex uobis ista dicatis. proinde dignissime respondebitur: anathema sitis\'. tenent enim ecclesiae apostolico labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: si quia uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.