<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime <lb/>
            dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa <lb/>
            uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui <lb n="20"/>
            pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia <lb/>
            quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur <lb/>
            per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo <lb/>
            dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate <lb/>
            quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur <lb n="25"/>
            cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus <lb/>
            qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate <lb/>
            esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione <lb/>
            multitudinis malorum esse a domino commendatam. <lb/>
            multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur.

<note type="footnote">1 Matth. 18, 39 4 Matth. 18, 47—50 19 Matth. 7, 13-14 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">addidi</hi> 2 malorum et bonorum <hi rend="italic">JlfJ</hi> 3 connexionem Ov <lb/>
            5 mari <hi rend="italic">ll, cf. Boensch, It. 2 p. 406</hi> 9 exibunt <hi rend="italic">II</hi> 10 mittunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            fornacem] caminum <hi rend="italic">Jlv</hi> 20 uia] <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">Ov</hi> 30 ipsam v </note><lb n="30"/>
             
<pb n="279"/>
            non tacuisse scripturas legant et uideant quam plura testimonia <lb/>
            repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut <lb/>
            stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter <lb/>
            innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse: <lb/>
            in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis, <lb n="5"/>
            sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi <lb/>
            filii desertae magis quam eius quae habet uirum? <lb/>
            unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; <lb/>
            filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, <lb n="10"/>
            hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret, <lb/>
            inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem <lb/>
            bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse <lb/>
            sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui <lb/>
            dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati, <lb n="15"/>
            pauci autem in comparatione iniquorum? 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/><hi rend="italic">De nobis,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">dictum est: erunt primi <lb/>
            qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum <lb/>
            uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum <lb/>
            scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et<lb n="20"/>
             ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem<lb/>
             recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui <lb/>
            erant primi, quia recessuri erant a fide</hi>. nonne ista est <lb/>
            haereticorum cauenda calliditas, uolentium conuertere uerba <lb/>
            dei a ueritate propter quam dicta sunt ad peruersitatem in <lb n="25"/>
            qua ipsi sunt? cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, <lb/>
            qui nouissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis <lb/>
            ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent nouissimi? quem

<note type="footnote"> 2 cf. Gen. 15, 5. 22, 27 5 Rom. 9, 7—8 6 Esai. 54, 1 8 Matth. <lb/>
            8, 11-12 11 Tit. 2, 14 13 cf. Apoc. 5, 11 17. 22 Matth. 20, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 reperiantur <hi rend="italic">Om2."</hi> 6 semine <hi rend="italic">77</hi> 8 un [multi (de <hi rend="italic">om.) 77</hi> ueniunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            9 caelorum] dei <hi rend="italic">0, cf. Cresc. III 66, 75</hi> 12 inquit <hi rend="italic">om. Ov, cf. Petil. <lb/>
             II 52, 119. III 65, 67</hi> 14 sanctorum (oram <hi rend="italic">in ras. m2) 77</hi> 15 dieunt <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 18 affricam <hi rend="italic">77, item lin. 20</hi> postmodum euuangelium <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            23 recesoerunt <hi rend="italic">0</hi> 28 ex 8. I. <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            . </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere <lb/>
            debuit bene iudicanti auditori, quod inuenerim exitum in <lb/>
            bis uerbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam <lb/>
            certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et <lb/>
            gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae<lb n="5"/>
            nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit <lb/>
            Africam in ordine credendi non esse nouissimam. huc accedit, <lb/>
            quod ipse dominus de quibus hoc dixisset exposuit et <lb/>
            ora calumniatorum oppilauit. loquens enim Iudaeis, qui ei <lb/>
            dicturi sunt: in plateis nostris docuisti: cum uideritis,<lb n="10"/>
            inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas <lb/>
            in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient <lb/>
            ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent <lb/>
            in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erunt <lb/>
            primi, et sunt primi qui erunt nouissimi. hic certe quid<lb n="15"/>
            contradicatur non inuenitur. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse <lb/>
            quod ait dominus: <hi rend="italic">filius homini:s ueniens putas inueniet <lb/>
            fidem in terra</hi>? quod nos intellegimus dictum uel <lb/>
            propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in <lb n="20"/>
            hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in <lb/>
            ipso Moyse, inueniatur aliquid ubi trepidauerint uel trepidare <lb/>
            potuerint, uel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem <lb/>
            bonorum, de qua satis diximus. propterea enim tamquam <lb/>
            dubitans hoc dominus dixit. neque enim ait: (ueniens <lb n="25"/>
            filius hominis non inueniet fidem in terra\', sed: putas inueniet <lb/>
            fidem in terra? cui utique cuncta scienti et praescienti <lb/>
            de aliqua re dubitare non conuenit, sed illius dubitatio nostram

<note type="footnote"> 10 Luc. 13, 26. 28-80 17 <hi rend="italic">de apostasiai]</hi> cf. Gaud. II 6, 6 <lb/>
            18. 26 Luc. 18, 8 22 cf. Deut. 82. 51 </note>

<note type="footnote"> 5 de] ae <hi rend="italic">Oml,</hi> e <hi rend="italic">Om2</hi> 6 affricam <hi rend="italic">0</hi> 8 dixit <hi rend="italic">Ov</hi> 9 <hi rend="italic">poit</hi> ora <lb/>
            <hi rend="italic">ras. 4—5 litt. in II</hi> 11 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 13 accombent. <hi rend="italic">0</hi> 14 <hi rend="italic">et</hi> 15 <lb/>
            erant (eoovtat) <hi rend="italic">II</hi> erant <hi rend="italic">Ov</hi> 20 quae] qua et <hi rend="italic">0</hi> 21 ammirabilibus 0 <lb/>
            24 dixim <hi rend="italic">Om)</hi> 25 ueuiens] ueniet <hi rend="italic">0</hi> 27 cui] cu <hi rend="italic">Oml</hi> 28 aliquo <lb/>
            <hi rend="italic">Om2</hi> re <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            dubitationem figurauit, quia propter multa scandala circa finem <lb/>
            saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. <lb/>
            unde in psalmis dicitur: dormitauit anima mea prae <lb/>
            taedio; confirma me in uerbis tuis. quare: dormitauit <lb/>
            anima mea prae taedio, nisi propter illud quod dominus ait: <lb n="5"/>
            quoniam abundauit iniquitasrefrigescet caritas multorum? <lb/>
            et quare: confirma me in uerbis tuis, nisi propter id <lb/>
            quod sequitur: qui autem perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit? sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam <lb/>
            abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus <lb n="10"/>
            per totum mundum, qui perseuerando usque in finem salui <lb/>
            erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: messis est finis saeculi, ager autem mundus. <lb/>
            cuius humanae infirmitatis est etiam illa uox: saluum me fac, <lb/>
            domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae <lb n="15"/>
            sunt ueritates a filiis hominum. et inter hos tamen est <lb/>
            unum cor et una in deum anima fidelium clamans: saluum <lb/>
            me fac, domine. quia enim sic unus est iste homo qui dicit: <lb/>
            saluum me fac, domine, ut ex multis constet, paulo post <lb/>
            in eodem psalmo dicitur: propter miseriam inopum et <lb n="20"/>
            gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus. et <lb/>
            rursus paulo post plurali numero dicitur: tu uero seruabis <lb/>
            nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. <lb/>
            qua generatione, nisi de qua superius dictum est: defecit <lb/>
            sanctus et diminutae sunt ueritates a filiis hominum? <lb n="25"/>
            sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, <lb/>
            quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: ager est mundus, messis finis saeculi. ipse enim <lb/>
            unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans,

<note type="footnote"> 3 Ps. 118, 28 6 Matth. 24, 12 8 Matth. 24, 13 12 Matth. <lb/>
            13, 30. 39. 38 14 Ps. 11, 2 20 Ps. 11, 6 22 Ps. 11, 8 24 Ps. <lb/>
            11, 2 27 Matth. 13, 30. 38. 39 </note>

<note type="footnote"> 5 anima mea <hi rend="italic">om. 77</hi> 8 autem 8. <hi rend="italic">I. Um2</hi> 14 uox illa <hi rend="italic">77</hi> 19 paulo <lb/>
            post] paulos <hi rend="italic">Oml</hi> 22 post] <hi rend="italic">add</hi>. pro <hi rend="italic">0</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. v et Uulg</hi>. <lb/>
            27 utraque crescere inquit <hi rend="italic">77</hi> 28 enim <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            tamquam Enoch deo placens transferetur et tamquam Loth de <lb/>
            Sodomis et tamquam Noe de diluuio liberabitur. in ipso est <lb/>
            miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat <lb/>
            a taedio, cum se petit confirmari in uerbis dei. in eo <lb/>
            autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: taedium, inquit, <lb n="5"/>
            detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. <lb/>
            ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed <lb/>
            uideant unde clamat: a finibus terrae, inquit, ad te exclamaui, <lb/>
            dum angeretur cor meum. ipse persecutionem uere <lb/>
            pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur<lb n="10"/>
            — hoc enim non semper —, sed quod semper, quamdiu <lb/>
            transeat iniquitas, patitur cruciatus uidelicet cordis, cum eum <lb/>
            taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem dei. neque <lb/>
            enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi <lb/>
            tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit,<lb n="15"/>
            sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam <lb/>
            iniquis aliorum factionibus cruciabat. de hoc dicit apostolus: <lb/>
            sed et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo <lb/>
            persecutionem patientur. de illis autem qui relinquunt <lb/>
            legem dei — de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: uidi <lb n="20"/>
            insensatos et tabescebam —: mali autem, inquit, et <lb/>
            facinerosi proficient in peius, ipsi errantes et alios <lb/>
            in errorem mittentes. sed utrumque hoc genus per totum <lb/>
            mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, ager autem est mundus, messis <lb n="25"/>
            finis saeculi. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum <lb/>
            uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 5, 24. 19, 12. 7, 1 5 Ps. 118, 58 8 Ps. 60, 3 <lb/>
            16 II Petro 2, 8 18 II Tim. 3, 12 20 Pe. 118, 158 21 II Tim. 3, 18 <lb/>
            24 Matth. 13, 30. 38. 39 28 Luc. 18, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 enoc <hi rend="italic">0</hi> 6 detenuit <hi rend="italic">27</hi> 7 tangitur <hi rend="italic">Jbnl</hi> 8 clamani <hi rend="italic">Ilml, cf. <lb/>
            De bapt. I 4, 5. Petil. II 108, 241</hi> 18 in Christo pie niuere <hi rend="italic">Ov (Gr</hi>. <lb/>
            rjc«pu»? C-fjv £ v Xptorip) 19 patiuntur 0 20 idem ipaum dicit <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">ante pr</hi>. et <hi rend="italic">ras. 2 litt. in II</hi> autem <hi rend="italic">om. II</hi> 22 facinorosi <hi rend="italic">Oc</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            ueniens putas inueniet fidem in terra?, quasi Africa non <lb/>
            sit terra. si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis <lb/>
            inuenturus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est <lb/>
            de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inueniunt quomodo <lb/>
            de Africa non dixerit. sane uideant, ne forte consequentibus <lb n="5"/>
            uerbis tales tetigerit quales isti sunt. cum enim dixisset: <lb/>
            filius hominis putas inueniet fidem in terra?, credo <lb/>
            quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte <lb/>
            terrarum se ab orbis unitate separauerunt, ascendere in cor <lb/>
            uana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus <lb n="10"/>
            et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas ecclesiae communio <lb/>
            dilatatur, continuo secutus euangelista: dixit autem, <lb/>
            inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant <lb/>
            ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis <lb/>
            duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus <lb n="15"/>
            duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis <lb/>
            confessio peccatorum. desinant ergo isti, si respondere huic <lb/>
            epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum <lb/>
            ipsis clamamus uel in perditionem Iudaeorum uel in zizania <lb/>
            sine paleam siue malos pisces totius mundi, et sicut nos <lb n="20"/>
            manifestissimis testimoniis asseruimus ecclesiam toto orbe <lb/>
            diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant <lb/>
            esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus <lb/>
            solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex <lb/>
            Africa mitterentur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Scriptum est,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">in Canticis canticorum <lb/>
            sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in</hi>

<note type="footnote"> 12 LuCo 18, 9 27 Cant. 1, 6 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 post</hi> sit <hi rend="italic">1-2 litt. eras</hi>. in <hi rend="italic">77</hi> 8 est <hi rend="italic">om. 27</hi> 4 quo 0 aut de <lb/>
            tota terra dixit om. <hi rend="italic">II</hi> inaeniunt quo <hi rend="italic">in ras. IIm2</hi> 5 et de affrica <lb/>
            <hi rend="italic">1l(fJ)</hi> 6 tetigerint Oml 9 separauerint <hi rend="italic">77</hi> 11 et ceteris 0 12 secutus] <lb/>
            eequitnr n 16 duobus 8. <hi rend="italic">I. 77</hi> 19 clamamus] commemoramus <lb/>
            <hi rend="italic">fJ; cf. Parm. II1, 2</hi> aduersos nos facta sua clamant dicentes <hi rend="italic">etc., Gruc. <lb/>
            III 23, 26</hi> cum eos concilium clamet famosi criminis reos 22 et <hi rend="italic">om. O</hi> <lb/>
            24 affricam <hi rend="italic">Hml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            <hi rend="italic">meridie</hi>. hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare <lb/>
            arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit <lb/>
            constituta. unde primum quaero quomodo Christum interroget <lb/>
            ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia; neque enim duae, <lb/>
            sed una est. aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec<lb n="5"/>
            uerba ecclesiam dicere Christo, quae sit ecclesia quae interrogat <lb/>
            et quae sit ecclesia de qua interrogat. quaerit enim <lb/>
            quo ueniat ad sponsum suum et dicit ei: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in <lb/>
            meridie. iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit,<lb n="10"/>
            ubi sit [ecclesia] in meridie. neque enim interrogat: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas, et ei respondetur: in meridie, tamquam <lb/>
            sponsus respondeat: \'in meridie pasco, in meridie <lb/>
            cubo\', sed omnia ista uerba ad interrogationem pertinent: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas in meridie? adhuc enim ipsa dicit: ne<lb n="15"/>
            forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. <lb/>
            iam uero ille respondet: nisi cognoueris temet ipsam, o <lb/>
            decora inter mulieres et cetera. non ergo his uerbis <lb/>
            ostenditur in sola parte meridiana esse ecclesia, sed (et) in <lb/>
            aliis mundi partibus constituta. interrogat fortasse quid ad <lb n="20"/>
            eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus <lb/>
            eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis <lb/>
            cubat. ueniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, <lb/>
            ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse <lb/>
            hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius <lb n="25"/>
            rebaptizatoris inuocant Christum orantes et dicentes: annuntia <lb/>
            mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi <lb/>
            cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et

<note type="footnote"> 14 <hi rend="italic">ad interrogationem1</hi> cf. serm. 46, 35. 138, 9 15 Cant. 1, 6 <lb/>
            17 Cant. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 interrogat <hi rend="italic">II</hi> 5 isti <hi rend="italic">llv</hi> 6 ecclesiam <hi rend="italic">ex</hi> ecclesiae <hi rend="italic">Ilml</hi> christo <lb/>
            dicere <hi rend="italic">II</hi> 10 iam] adhuc enim <hi rend="italic">v, cf. lin. 15</hi> adhuc enim <hi rend="italic">et lift. 17</hi> iam <lb/>
            uero 11 ecclesia <hi rend="italic">deleui</hi> 19 ecclesiam <hi rend="italic">(sed</hi> constituta) <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            22 et cubet <hi rend="italic">s. I. Um2 alt</hi>. in <hi rend="italic">oni. II</hi> 24 hic esse <hi rend="italic">v</hi> 25 hic <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            26 inuocan <hi rend="italic">Oml</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            cubas, id est qui habent caritatem et non diuidunt unitatem. <lb/>
            et uide quid adiungat: ne forte fiam uelut operta super <lb/>
            greges sodalium tuorum, id est ne forte uelut latens et <lb/>
            incognita et non reuelata — hoc est enim operta — fiam <lb/>
            non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, <lb n="5"/>
            qui cum primo tecum essent extra colligere uoluerant <lb/>
            non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: <lb/>
            qui mecum non colligit spargit nec quod Petro dixisti: <lb/>
            pasce oues meas, non \'oues tuas\'. non est autem ista operta, <lb/>
            quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus <lb n="10"/>
            qui in domo sunt — et de illa dictum est: non potest <lb/>
            ciuitas abscondi super montem constituta —, sed Donatistis <lb/>
            uelut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta <lb/>
            testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis <lb/>
            oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum <lb n="15"/>
            esset lapis praecisus de monte sine manibus, creuit et factus <lb/>
            est mons ingens et impleuit uniuersam terram. 
</p></div></div></body></text></TEI>