De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum esse a domino commendatam. multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur. 1 Matth. 18, 39 4 Matth. 18, 47—50 19 Matth. 7, 13-14 1 et addidi 2 malorum et bonorum JlfJ 3 connexionem Ov 5 mari ll, cf. Boensch, It. 2 p. 406 9 exibunt II 10 mittunt 0 fornacem] caminum Jlv 20 uia] add . est Ov 30 ipsam v non tacuisse scripturas legant et uideant quam plura testimonia repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse: in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum? unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret, inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati, pauci autem in comparatione iniquorum? De nobis, inquiunt, dictum est: erunt primi qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui erant primi, quia recessuri erant a fide . nonne ista est haereticorum cauenda calliditas, uolentium conuertere uerba dei a ueritate propter quam dicta sunt ad peruersitatem in qua ipsi sunt? cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, qui nouissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent nouissimi? quem 2 cf. Gen. 15, 5. 22, 27 5 Rom. 9, 7—8 6 Esai. 54, 1 8 Matth. 8, 11-12 11 Tit. 2, 14 13 cf. Apoc. 5, 11 17. 22 Matth. 20, 16 2 reperiantur Om2." 6 semine 77 8 un [multi (de om.) 77 ueniunt 0 9 caelorum] dei 0, cf. Cresc. III 66, 75 12 inquit om. Ov, cf. Petil. II 52, 119. III 65, 67 14 sanctorum (oram in ras. m2) 77 15 dieunt Oml 18 affricam 77, item lin. 20 postmodum euuangelium 77 23 recesoerunt 0 28 ex 8. I. 77 . intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene iudicanti auditori, quod inuenerim exitum in bis uerbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit Africam in ordine credendi non esse nouissimam. huc accedit, quod ipse dominus de quibus hoc dixisset exposuit et ora calumniatorum oppilauit. loquens enim Iudaeis, qui ei dicturi sunt: in plateis nostris docuisti: cum uideritis, inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt nouissimi. hic certe quid contradicatur non inuenitur. Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait dominus: filius homini:s ueniens putas inueniet fidem in terra ? quod nos intellegimus dictum uel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse, inueniatur aliquid ubi trepidauerint uel trepidare potuerint, uel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. propterea enim tamquam dubitans hoc dominus dixit. neque enim ait: (ueniens filius hominis non inueniet fidem in terra\', sed: putas inueniet fidem in terra? cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non conuenit, sed illius dubitatio nostram 10 Luc. 13, 26. 28-80 17 de apostasiai] cf. Gaud. II 6, 6 18. 26 Luc. 18, 8 22 cf. Deut. 82. 51 5 de] ae Oml, e Om2 6 affricam 0 8 dixit Ov 9 poit ora ras. 4—5 litt. in II 11 pr . et om. II 13 accombent. 0 14 et 15 erant (eoovtat) II erant Ov 20 quae] qua et 0 21 ammirabilibus 0 24 dixim Om) 25 ueuiens] ueniet 0 27 cui] cu Oml 28 aliquo Om2 re om. 0 dubitationem figurauit, quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. unde in psalmis dicitur: dormitauit anima mea prae taedio; confirma me in uerbis tuis. quare: dormitauit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod dominus ait: quoniam abundauit iniquitasrefrigescet caritas multorum? et quare: confirma me in uerbis tuis, nisi propter id quod sequitur: qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit? sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus per totum mundum, qui perseuerando usque in finem salui erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: messis est finis saeculi, ager autem mundus. cuius humanae infirmitatis est etiam illa uox: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt ueritates a filiis hominum. et inter hos tamen est unum cor et una in deum anima fidelium clamans: saluum me fac, domine. quia enim sic unus est iste homo qui dicit: saluum me fac, domine, ut ex multis constet, paulo post in eodem psalmo dicitur: propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus. et rursus paulo post plurali numero dicitur: tu uero seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. qua generatione, nisi de qua superius dictum est: defecit sanctus et diminutae sunt ueritates a filiis hominum? sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: ager est mundus, messis finis saeculi. ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, 3 Ps. 118, 28 6 Matth. 24, 12 8 Matth. 24, 13 12 Matth. 13, 30. 39. 38 14 Ps. 11, 2 20 Ps. 11, 6 22 Ps. 11, 8 24 Ps. 11, 2 27 Matth. 13, 30. 38. 39 5 anima mea om. 77 8 autem 8. I. Um2 14 uox illa 77 19 paulo post] paulos Oml 22 post] add . pro 0 23 alt . et om. v et Uulg . 27 utraque crescere inquit 77 28 enim om. 0 tamquam Enoch deo placens transferetur et tamquam Loth de Sodomis et tamquam Noe de diluuio liberabitur. in ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in uerbis dei. in eo autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed uideant unde clamat: a finibus terrae, inquit, ad te exclamaui, dum angeretur cor meum. ipse persecutionem uere pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur — hoc enim non semper —, sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur cruciatus uidelicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem dei. neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit, sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam iniquis aliorum factionibus cruciabat. de hoc dicit apostolus: sed et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo persecutionem patientur. de illis autem qui relinquunt legem dei — de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: uidi insensatos et tabescebam —: mali autem, inquit, et facinerosi proficient in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes. sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, ager autem est mundus, messis finis saeculi. Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis 1 cf. Gen. 5, 24. 19, 12. 7, 1 5 Ps. 118, 58 8 Ps. 60, 3 16 II Petro 2, 8 18 II Tim. 3, 12 20 Pe. 118, 158 21 II Tim. 3, 18 24 Matth. 13, 30. 38. 39 28 Luc. 18, 8 1 enoc 0 6 detenuit 27 7 tangitur Jbnl 8 clamani Ilml, cf. De bapt. I 4, 5. Petil. II 108, 241 18 in Christo pie niuere Ov (Gr . rjc«pu»? C-fjv £ v Xptorip) 19 patiuntur 0 20 idem ipaum dicit II 21 ante pr . et ras. 2 litt. in II autem om. II 22 facinorosi Oc ueniens putas inueniet fidem in terra?, quasi Africa non sit terra. si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis inuenturus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inueniunt quomodo de Africa non dixerit. sane uideant, ne forte consequentibus uerbis tales tetigerit quales isti sunt. cum enim dixisset: filius hominis putas inueniet fidem in terra?, credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separauerunt, ascendere in cor uana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas ecclesiae communio dilatatur, continuo secutus euangelista: dixit autem, inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis confessio peccatorum. desinant ergo isti, si respondere huic epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsis clamamus uel in perditionem Iudaeorum uel in zizania sine paleam siue malos pisces totius mundi, et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex Africa mitterentur. Scriptum est, inquiunt, in Canticis canticorum sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in 12 LuCo 18, 9 27 Cant. 1, 6 2 post sit 1-2 litt. eras . in 77 8 est om. 27 4 quo 0 aut de tota terra dixit om. II inaeniunt quo in ras. IIm2 5 et de affrica 1l(fJ) 6 tetigerint Oml 9 separauerint 77 11 et ceteris 0 12 secutus] eequitnr n 16 duobus 8. I. 77 19 clamamus] commemoramus fJ; cf. Parm. II1, 2 aduersos nos facta sua clamant dicentes etc., Gruc. III 23, 26 cum eos concilium clamet famosi criminis reos 22 et om. O 24 affricam Hml meridie . hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. unde primum quaero quomodo Christum interroget ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia; neque enim duae, sed una est. aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec uerba ecclesiam dicere Christo, quae sit ecclesia quae interrogat et quae sit ecclesia de qua interrogat. quaerit enim quo ueniat ad sponsum suum et dicit ei: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit [ecclesia] in meridie. neque enim interrogat: ubi pascis, ubi cubas, et ei respondetur: in meridie, tamquam sponsus respondeat: \'in meridie pasco, in meridie cubo\', sed omnia ista uerba ad interrogationem pertinent: ubi pascis, ubi cubas in meridie? adhuc enim ipsa dicit: ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. iam uero ille respondet: nisi cognoueris temet ipsam, o decora inter mulieres et cetera. non ergo his uerbis ostenditur in sola parte meridiana esse ecclesia, sed (et) in aliis mundi partibus constituta. interrogat fortasse quid ad eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis cubat. ueniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius rebaptizatoris inuocant Christum orantes et dicentes: annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et 14 ad interrogationem1 cf. serm. 46, 35. 138, 9 15 Cant. 1, 6 17 Cant. 1, 7 3 interrogat II 5 isti llv 6 ecclesiam ex ecclesiae Ilml christo dicere II 10 iam] adhuc enim v, cf. lin. 15 adhuc enim et lift. 17 iam uero 11 ecclesia deleui 19 ecclesiam (sed constituta) v et addidi 22 et cubet s. I. Um2 alt . in oni. II 24 hic esse v 25 hic om. 0 26 inuocan Oml - cubas, id est qui habent caritatem et non diuidunt unitatem. et uide quid adiungat: ne forte fiam uelut operta super greges sodalium tuorum, id est ne forte uelut latens et incognita et non reuelata — hoc est enim operta — fiam non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent extra colligere uoluerant non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: qui mecum non colligit spargit nec quod Petro dixisti: pasce oues meas, non \'oues tuas\'. non est autem ista operta, quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt — et de illa dictum est: non potest ciuitas abscondi super montem constituta —, sed Donatistis uelut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, creuit et factus est mons ingens et impleuit uniuersam terram.