<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ut ergo non commemorem gentes, quae post apo. <lb/>
            stolorum tempora crediderunt et accesserunt ecclesiae, illae <lb/>
            ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in epistulis <lb/>
            apostolorum et in Apocalypsi Iohannis inuenimus, quas utrique <lb/>
            amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae<lb n="15"/>
            nobis quemadmodum Africana seditione perierint. has enim <lb/>
            accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non <lb/>
            ex disputationibus nouiciis, non ex forensibus uel municipalibus <lb/>
            gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena ecclesia, <lb/>
            ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo<lb n="20"/>
            potuit Afrorum perire criminibus? quis tam uehemens africus <lb/>
            tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina <lb/>
            eorum, per quos ortum est uel de quibus ortum est <lb/>
            hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis lconio Lystris? <lb/>
            quis deleuit ecclesias apostolico labore fundatas? in extremis <lb n="25"/>
            epistulae ad Romanos dicit idem apostolus doctor gentium: <lb/>
            audacius autem scripsi uobis ex parte, tamquam

<note type="footnote"> 4 Esai. 49,6 6 Act. 13, 48 9 cf. pag. 248, 12 11 c. 12] cf. Cresc. <lb/>
            II 37, 46. Post gesta 4, 4 19 cf. Act. 11, 2B 27 Rom. 15, 15-19 </note>

<note type="footnote"> 1 sermonem <hi rend="italic">0</hi> 2 iudicastia <hi rend="italic">(pr</hi>. s 8. <hi rend="italic">I</hi>. mJ) <hi rend="italic">0</hi> 3 uita aeterna <lb/>
            <hi rend="italic">JIv</hi> conaertimua nos <hi rend="italic">0 corr. ml</hi> 5 extremis <hi rend="italic">Om]</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            8 in] ad <hi rend="italic">H</hi> 13 et in] et 11 in v epistolis <hi rend="italic">0</hi> 15 istae <hi rend="italic">scripri</hi> istis <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> isti <hi rend="italic">OmSIIv</hi> 16 affricana 11 18 nouitiis <hi rend="italic">Ollv</hi> 19 antiochene <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            . 20 primum <hi rend="italic">Rv</hi> apellati <hi rend="italic">011</hi> 21 affricus 11 24 Listris v 25 quis] <lb/>
            quid 0 deluit <hi rend="italic">Om]</hi></note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            commemorans uos propter gratiam quae data est <lb/>
            mihi a deo, ut minister sim Christi Iesu in genti. <lb/>
            bus, consecrans euangelium dei, ut fiat oblatio <lb/>
            gentium acceptabilis, sanctificata in spiritu sancto. <lb/>
            habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad deum; <lb n="5"/>
            non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non <lb/>
            perfecerit Christus per me in obaudientiam gentium, <lb/>
            uerbo et opere, in potestate signorum et <lb/>
            prodigiorum, in uirtute spiritus sancti; ita ut ego <lb/>
            ab Hierusalem et in circuitu usque in Illyricum <lb n="10"/>
            repleuerim euangelium Christi. quaerite, Donatistae, <lb/>
            si nescitis, quaerite ab Hierusalem per terrena itinera in circuitu <lb/>
            usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot ecclesias <lb/>
            computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones <lb/>
            perire potuerunt. ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, <lb n="15"/>
            ad Thessalonicenses, ad Colossenses uos solas apostoli epistulas <lb/>
            in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et <lb/>
            ipsas ecclesias in communione retinemus. iam uero Galatia <lb/>
            non una ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios <lb/>
            autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus <lb n="20"/>
            Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus <lb/>
            frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum <lb/>
            sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot <lb/>
            putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit <lb/>
            Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate <lb n="25"/>
            iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne <lb/>
            plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus <lb/>
            nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes

<note type="footnote">20 II Cor. 1, 1 28 cf. I Petro 1, 1 cf. Apoc. 1, 11</note>

<note type="footnote"> 5 dominuni <hi rend="italic">Oml</hi> 6 quidquam <hi rend="italic">Ov</hi> 7 oboedientiam II 10 illiricum <lb/>
            <hi rend="italic">0, item lin. 13</hi> 13 quod <hi rend="italic">0</hi> si <hi rend="italic">s. l. TIm2</hi> 15 potuerint <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            16 tessalonicenses II colosenses <hi rend="italic">IIml</hi> 17 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om</hi>. II 23 quotuniuersa <lb/>
            Achaia <hi rend="italic">om. 0</hi> 24 Achaia sit <hi rend="italic">v</hi> 28 nominauit <hi rend="italic">v post</hi> <lb/>
            Pontus <hi rend="italic">v add</hi>. Galatia, <hi rend="italic">de qua tamen Attg. et Cresc. II 37, 46 et Post <lb/>
            gesta 4, 4 tacet</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> bithinia <hi rend="italic">0</hi> bythinia <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            quibus scripsit, Zmyrnae Pergami Sardis Thyatirae Philadelphiae <lb/>
            Laodiciae quae sunt ecclesiae — iam enim Ephesum <lb/>
            commemorauimus —, dicat mihi aliquis uestrum ubi sint, <lb/>
            quantum ab inuicem distent. fortasse modo id quaeritis uel <lb/>
            legendo uel audiendo cognoscere. cognoscite ergo etiam quam<lb n="5"/>
            longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino <lb/>
            uobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam <lb/>
            sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus <lb/>
            Afrorum perisse dicatis. postremo quid de illis in sanctis <lb/>
            canonicis libris scriptum est scio, quid de illis uos dicatis<lb n="10"/>
            nescio. certe, sicut nos eas legimus ecclesias Christi ex codicibus <lb/>
            quos et uos ueneramini, sic et uos ex codicibus quos <lb/>
            et nos ueneramur quemadmodum perierint legite nobis. an <lb/>
            placet uobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius <lb/>
            ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per scriptures suas<lb n="15"/>
            sanctus spiritus commendauit et tradidit, undelibet prolata <lb/>
            quaelibet hominum maledicta credamus? hoc quidem uobis <lb/>
            placet, sed nobis non placet. quibus autem iustius placeat et <lb/>
            uos uidetis, sed uicti animositate non uultis uinci ueritate. <lb/>
            ecce sunt scripturae dei, ecce sunt in eis ecclesiae et uniuersali <lb n="20"/>
            totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. <lb/>
            quid maiores uestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales <lb/>
            ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? <lb/>
            ecce sunt scripturae quibus credo, ecce sunt ecclesiae quibus <lb/>
            communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina <lb n="25"/>
            earum. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem <lb/>
            pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora <lb/>
            euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram

<note type="footnote"> 1 zmirnae <hi rend="italic">077</hi> Smymae v Pergamo <hi rend="italic">Om2v</hi> thiatirae <hi rend="italic">011</hi> Tiathyrae <lb/>
            v filadelfiae <hi rend="italic">OJl</hi> 6 affrica <hi rend="italic">77</hi> 7 manifestas <hi rend="italic">77</hi> tam om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            10 est] sit <hi rend="italic">Ih</hi> 11 eas] ea <hi rend="italic">Oml</hi> 15 spiritus sanctus per scripturas <lb/>
            suas <hi rend="italic">77</hi> 16 spiritus <hi rend="italic">sanctus.,</hi> 20 eis] ecclesia <hi rend="italic">77</hi> 27 aliad declamas <lb/>
            (de 8. <hi rend="italic">I</hi>. tnl) <hi rend="italic">77</hi> 28 proprium] priorum (pri ita <hi rend="italic">ras. m2) n</hi> 29 aoces <lb/>
            uestras <hi rend="italic">TIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            non admittimus, non credimus, non accipimus. quae sunt <lb/>
            oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt <lb/>
            et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura. <lb/>
            quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc <lb/>
            sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide <lb n="5"/>
            et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror <lb/>
            quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit <lb/>
            in gratia Christi in aliud euangelium, quod <lb/>
            non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et <lb/>
            uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet <lb n="10"/>
            si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema <lb/>
            sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico, <lb/>
            si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod <lb/>
            accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia <lb n="15"/>
            per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis <lb/>
            et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est, <lb/>
            qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam <lb/>
            esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem <lb/>
            et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum <lb n="20"/>
            iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta <lb/>
            secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde <lb/>
            processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, <lb/>
            ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas <lb/>
            gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis <lb n="25"/>
            testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit, <lb/>
            anathema sit. 
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>Aliud autem euangelizat, qui perisse de cetero mundo <lb/>
            ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 10, 27 5 cf. Luc. 12, 42 I Tim. 2, 7 6 Gal. 1, 6-9 </note>

<note type="footnote"> 2 audient <hi rend="italic">(at</hi> sequuntur) <hi rend="italic">077</hi> 4 hanc-hanc <hi rend="italic">scripsi</hi> hunc-hunc <hi rend="italic">Ollv</hi> <lb/>
            6 quia] qua <hi rend="italic">0</hi> 8 gratiam <hi rend="italic">v (Gr</hi>. Iv x®PlTl) 12 uobis s. <hi rend="italic">l. Ilm2</hi> <lb/>
            18 permansuram <hi rend="italic">77</hi> 19 <hi rend="italic">fort</hi>. &lt;et) testes 23 et inde <hi rend="italic">in ras. 0</hi> et <lb/>
            (Onl. inde) <hi rend="italic">77</hi> donec <hi rend="italic">v</hi> 24 adhuc ubi <hi rend="italic">Jlmi</hi> donec] et inde <hi rend="italic">v</hi> 28 de] <lb/>
            dicat de <hi rend="italic">Jlml</hi> dicit de <hi rend="italic">Ilm2v</hi> cetero <hi rend="italic">77 (passim)</hi> 29 affrica <hi rend="italic">77</hi> </note>

<note type="footnote"> LII. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in scripturis sanctis et <lb/>
            non sit anathema. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Lego,</hi> inquit. <hi rend="italic">nam Enoch unus inter omnes homines<lb/>
             placuit deo et translatus est et postea toto mundo aquarum <lb/>
            inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus<lb n="5"/>
            suis in arca meruit liberari</hi>. adiungunt etiam de Loth, quod <lb/>
            solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit, de ipso quoque <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint deo placentes <lb/>
            in terra idolis et daemonibus dedita. postremo iam multiplicato <lb/>
            populo Israhel, iam temporibus regum in terra promissionis,<lb n="10"/>
            quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, <lb/>
            commemorant decem tribus diuisas et traditas seruo Salomonis, <lb/>
            duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat <lb/>
            Hierusalem. <hi rend="italic">sic et nunc,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">totus mundus apostatauit. <lb/>
            nos autem tamquam duae illae tribus in templo dei, hoc est<lb n="15"/>
            in ecclesia, remansimus. dominum etiam Iesum Christum cum <lb/>
            plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus<lb/>
             soli cum illo duodecim remanserunt</hi>. his atque huiusmodi <lb/>
            exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur <lb/>
            et in sanctis ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam <lb n="20"/>
            blasphemare non cessant. sed quaero ab eis, si, quod absit. <lb/>
            nollem credere uera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur <lb/>
            exempla, unde me conuincerent. nonne de scripturis sanctis, <lb/>
            ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in <lb/>
            fidem recipit non possit nisi et ista uerissima confiteri? porro <lb n="25"/>
            si haec exempla ideo cogerer credere uera esse, quia ibi scripta <lb/>
            sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur <lb/>
            non et ipsi de ecclesia toto orbe diffusa eisdem scripturis <lb/>
            credunt? ecce nos illa omnia credimus. credant et ipsi quod

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 5, 24 5 cf. Gen. 7, 1 6 cf. Gen. 19, 12 12 cf. III <lb/>
            Reg. 11-12 17 cf. Petil. II 18, 40 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">ait</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 6 adiungant <hi rend="italic">0</hi> 8 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. v</hi> 9 dedita et daemonibus <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 10 terram 11 11 faerat] faera <hi rend="italic">Oml</hi> futura <hi rend="italic">H</hi> 12 <hi rend="italic">et</hi> 13 salemonis <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            13 duas-Salomonis om. <hi rend="italic">0</hi> 16 permansimus <hi rend="italic">II</hi> 17 plurimis <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            discipuli <hi rend="italic">om. II</hi> 21 quod absit si (ei <hi rend="italic">s. I. m2) R</hi> 22 ipsa om. <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            25 recepit v 27 possem e 29 omnia illa v </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            ait dominus: praedicari in nomine eius paenitentiam et <lb/>
            remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem, credant quod ascensurus in caelum <lb/>
            nouissime dixit: eritis mihi testes in Hierusalem et in <lb/>
            tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. et <lb n="5"/>
            illa et ista uera esse credantur, et nulla inter nos contentio <lb/>
            remanebit, quia nec illis ueris ista nec istis ueris illa impediuntur. <lb/>
            <hi rend="italic">et ista,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">credimus et completa esse confitemur,<lb/>
             sed postea orbis terrarum apostatauit et sola remansit <lb/>
            Donati communio</hi>. haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, <lb n="10"/>
            de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, <lb/>
            quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim <lb/>
            apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. et hoc <lb/>
            similiter legant, et nihil resistimus. si autem non ea de scripturis <lb/>
            sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, <lb n="15"/>
            credo illa quae in scripturis sanctis leguntur, non credo <lb/>
            ista quae ab haereticis uanis dicuntur. sed quia se duabus <lb/>
            illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos <lb/>
            putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit sic enim <lb/>
            commemorantur in scripturis ipsi duo populi: pars quae erat <lb n="20"/>
            ad Hierusalem Iuda nominatur, illa uero alia, quae cum seruo <lb/>
            Salomonis in ampliore numero segregata est, Israhel uocatur. <lb/>
            legant quae dicant prophetae de utrisque, quemadmodum <lb/>
            peiorem dicant ludam quam Israhel, ita ut iustificatam dicant <lb/>
            auersatricem Israhel peccatis praeuaricatricis Iudae, id est tam <lb n="25"/>
            grauia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta <lb/>
            dicenda sit. nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt <lb/>
            aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inueniuntur. nam et <lb/>
            in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in <lb/>
            Israhel, fuerunt sancti prophetae. ibi erat ille memorabilis

<note type="footnote"> 1 Luc. 24, 47 4 Act. 1, 8 21 cf. III Reg. 12. 20 24 cf. <lb/>
            Hier. 3, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 eius] <hi rend="italic">BUO llv 4 diierit 0 6 esse om. O 10 enoc 0</hi> 18 salemonis <lb/>
            <hi rend="italic">H, item lin. 22</hi> 19 legisse <hi rend="italic">II</hi> poenitebit <hi rend="italic">IIv</hi> 25 iudee <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            Iuda <hi rend="italic">1bJ</hi> 26 graoia <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> 27 ofifuerant <hi rend="italic">27</hi> 29 <hi rend="italic">alt</hi>. in om. <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="276"/>
            Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: reliqui <lb/>
            mihi septem milia uirorum qui non curuauerunt genua <lb/>
            ante Baal. ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis <lb/>
            fuisse deputanda est. deus enim easdem tribus iusserat <lb/>
            separari, non ut religio, sed ut regnum diuideretur et hoc <lb n="5"/>
            modo uindicaretur in regnum Iuda. deus autem numquam <lb/>
            iubet schisma uel haeresem fieri. neque enim quia et in orbe <lb/>
            terrarum plerumque regna diuiduntur, ideo et unitas christiana <lb/>
            diuiditur, cum in utraque parte catholica inueniatur <lb/>
            ecclesia. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc ideo de Iuda et Israhel commemorandum arbitratus <lb/>
            sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio <lb/>
            impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum <lb/>
            multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia, <lb/>
            quaecumque siue per prophetas siue per os domini siue per<lb n="15"/>
            euangelistas in zizania uel paleam orbis terrarum dicta inueniuntur. <lb/>
            plerumque enim sermo diuinus impias turbas ecclesiae, <lb/>
            quae nec in ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta, <lb/>
            quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam <lb/>
            forma pietatis cuius uirtutem negant, sicut ait apostolus: <lb n="20"/>
            habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, <lb/>
            sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus <lb/>
            bonus omnino remanserit. inde quippe admonemur in suo quodam <lb/>
            numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae, <lb/>
            quo eos deus pertinere praesciuit. isti ergo uel imperite uel <lb n="25"/>
            fallaciter agentes colligunt de scripturis talia, quae uel in <lb/>
            malos bonis usque in finem permixtos uel de uastatione prioris <lb/>
            populi Iudaeorum dicta repperiuntur, et uolunt ea detorquere <lb/>
            in ecclesiam dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe <lb/>
            uideatur. desinant ergo talia proferre, si respondere huic epistulae <lb n="30"/>
            uolunt. neque enim nos ita dicimus per totum orbem

<note type="footnote"> 1 III Reg. 19, 18 8 significare uidetur diuisionem imperii R. <lb/>
            a. 395 factam 21 II Tim. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 millia <hi rend="italic">Ov</hi> 7 haeresim <hi rend="italic">Om2v</hi> orbem <hi rend="italic">77</hi> 13 quicquid <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            16 zizaniam <hi rend="italic">77</hi> 19 in <hi rend="italic">om. 77</hi> 24 dicit <hi rend="italic">77</hi> 28 reperiuntur <hi rend="italic">OmOv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diffundi ecclesiam, ut in sacramentis eius solos bonos esse <lb/>
            dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum <lb/>
            comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum <lb/>
            faciant. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione <lb n="5"/>
            malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, <lb/>
            sicut ludas ab initio malus inter bonos undecim conuersatus <lb/>
            est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem <lb/>
            et rursus de bonorum multitudine per se ipsam <lb/>
            considerata. ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. <lb n="10"/>
            est in Canticis canticorum, quod de sancta ecclesia dictum <lb/>
            omnis christianus agnoscit: sicut lilium in medio spinarum, <lb/>
            ita proxima mea in medio filiarum. unde appellat <lb/>
            spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias <lb/>
            nisi propter communionem sacramentorum? uidet etiam Ezechiel <lb n="15"/>
            signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent,, de <lb/>
            quibus ei dicitur: qui gemunt et maerent peccata et <lb/>
            iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum. <lb/>
            populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox <lb/>
            iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. dicit <lb n="20"/>
            et dominus de superseminatis zizaniis: sinite utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse <lb/>
            interpretatur messem finem esse saeculi, agrum uero, ubi utrumque <lb/>
            seminatum est, mundum esse. oportet itaque usque in <lb/>
            finem saeculi crescere utrumque per mundum. unde iam non <lb n="25"/>
            permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse <lb/>
            omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. <lb/>
            conantur enim contra apertissimam sententiam domini dicentis: <lb/>
            ager est mundus et: sinite utraque crescere usque ad

<note type="footnote"> 12 Cant. 2, 2 17 Ezech. 9, 4 21 Matth. 13, 30 29 Mattli. <lb/>
            13, 38. 30 </note>

<note type="footnote"> 2 eos] eo <hi rend="italic">O, add</hi>. etiam <hi rend="italic">v</hi> 8 plurimam <hi rend="italic">77</hi> 12 in medio spinarum <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. Tlm2</hi> 15 hiezechiel <hi rend="italic">0</hi> hic Ezechiel <hi rend="italic">v</hi> 16 pariter <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            22 zizaniam 0 26 deserere <hi rend="italic">II</hi> omnes bonos defecisse <hi rend="italic">llv</hi> 29 hic <lb/>
            mundus <hi rend="italic">0JIm2v, cf. 15,</hi> 38. <hi rend="italic">24, 70. Gaud. II 4, 4</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            messem et: messis est finis saeculi. est (et) alia similitudo <lb/>
            apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eandem <lb/>
            sacramentorum communionem et conexionem, quam dominus <lb/>
            ipse et ponit et exponit: simile est, inquit, regnum caelorum <lb/>
            sagenae missae in mare, quae congregat omnia <lb n="5"/>
            genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt <lb/>
            eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasa <lb/>
            sua, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione <lb/>
            saeculi: exient angeli et separabunt malos <lb/>
            de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis;<lb n="10"/>
            ibi erit fletus et stridor dentium. nulla ergo malorum <lb/>
            commixtio terret bonos, ut propterea uelint tamquam retia <lb/>
            rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non <lb/>
            pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio <lb/>
            patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi,<lb n="15"/>
            uentum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, <lb/>
            sed diuino iudicio. 
</p></div></div></body></text></TEI>