Ut ergo non commemorem gentes, quae post apo. stolorum tempora crediderunt et accesserunt ecclesiae, illae ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in epistulis apostolorum et in Apocalypsi Iohannis inuenimus, quas utrique amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae nobis quemadmodum Africana seditione perierint. has enim accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non ex disputationibus nouiciis, non ex forensibus uel municipalibus gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena ecclesia, ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo potuit Afrorum perire criminibus? quis tam uehemens africus tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina eorum, per quos ortum est uel de quibus ortum est hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis lconio Lystris? quis deleuit ecclesias apostolico labore fundatas? in extremis epistulae ad Romanos dicit idem apostolus doctor gentium: audacius autem scripsi uobis ex parte, tamquam 4 Esai. 49,6 6 Act. 13, 48 9 cf. pag. 248, 12 11 c. 12] cf. Cresc. II 37, 46. Post gesta 4, 4 19 cf. Act. 11, 2B 27 Rom. 15, 15-19 1 sermonem 0 2 iudicastia (pr . s 8. I . mJ) 0 3 uita aeterna JIv conaertimua nos 0 corr. ml 5 extremis Om] 6 autem] enim O 8 in] ad H 13 et in] et 11 in v epistolis 0 15 istae scripri istis Oml isti OmSIIv 16 affricana 11 18 nouitiis Ollv 19 antiochene Oml . 20 primum Rv apellati 011 21 affricus 11 24 Listris v 25 quis] quid 0 deluit Om] commemorans uos propter gratiam quae data est mihi a deo, ut minister sim Christi Iesu in genti. bus, consecrans euangelium dei, ut fiat oblatio gentium acceptabilis, sanctificata in spiritu sancto. habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad deum; non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non perfecerit Christus per me in obaudientiam gentium, uerbo et opere, in potestate signorum et prodigiorum, in uirtute spiritus sancti; ita ut ego ab Hierusalem et in circuitu usque in Illyricum repleuerim euangelium Christi. quaerite, Donatistae, si nescitis, quaerite ab Hierusalem per terrena itinera in circuitu usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot ecclesias computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones perire potuerunt. ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses uos solas apostoli epistulas in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et ipsas ecclesias in communione retinemus. iam uero Galatia non una ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes 20 II Cor. 1, 1 28 cf. I Petro 1, 1 cf. Apoc. 1, 11 5 dominuni Oml 6 quidquam Ov 7 oboedientiam II 10 illiricum 0, item lin. 13 13 quod 0 si s. l. TIm2 15 potuerint II 16 tessalonicenses II colosenses IIml 17 pr . et om . II 23 quotuniuersa Achaia om. 0 24 Achaia sit v 28 nominauit v post Pontus v add . Galatia, de qua tamen Attg. et Cresc. II 37, 46 et Post gesta 4, 4 tacet et om. v bithinia 0 bythinia 77 quibus scripsit, Zmyrnae Pergami Sardis Thyatirae Philadelphiae Laodiciae quae sunt ecclesiae — iam enim Ephesum commemorauimus —, dicat mihi aliquis uestrum ubi sint, quantum ab inuicem distent. fortasse modo id quaeritis uel legendo uel audiendo cognoscere. cognoscite ergo etiam quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino uobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus Afrorum perisse dicatis. postremo quid de illis in sanctis canonicis libris scriptum est scio, quid de illis uos dicatis nescio. certe, sicut nos eas legimus ecclesias Christi ex codicibus quos et uos ueneramini, sic et uos ex codicibus quos et nos ueneramur quemadmodum perierint legite nobis. an placet uobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per scriptures suas sanctus spiritus commendauit et tradidit, undelibet prolata quaelibet hominum maledicta credamus? hoc quidem uobis placet, sed nobis non placet. quibus autem iustius placeat et uos uidetis, sed uicti animositate non uultis uinci ueritate. ecce sunt scripturae dei, ecce sunt in eis ecclesiae et uniuersali totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. quid maiores uestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? ecce sunt scripturae quibus credo, ecce sunt ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina earum. Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram 1 zmirnae 077 Smymae v Pergamo Om2v thiatirae 011 Tiathyrae v filadelfiae OJl 6 affrica 77 7 manifestas 77 tam om. 0 10 est] sit Ih 11 eas] ea Oml 15 spiritus sanctus per scripturas suas 77 16 spiritus sanctus., 20 eis] ecclesia 77 27 aliad declamas (de 8. I . tnl) 77 28 proprium] priorum (pri ita ras. m2) n 29 aoces uestras TIv non admittimus, non credimus, non accipimus. quae sunt oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura. quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit in gratia Christi in aliud euangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit, anathema sit. Aliud autem euangelizat, qui perisse de cetero mundo ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit. 1 Ioh. 10, 27 5 cf. Luc. 12, 42 I Tim. 2, 7 6 Gal. 1, 6-9 2 audient (at sequuntur) 077 4 hanc-hanc scripsi hunc-hunc Ollv 6 quia] qua 0 8 gratiam v (Gr . Iv x®PlTl) 12 uobis s. l. Ilm2 18 permansuram 77 19 fort .