<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui <lb/>
            non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus<lb n="15"/>
            ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt <lb/>
            omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt <lb/>
            et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta <lb/>
            mea et super uestimentum meum miserunt <lb/>
            sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret,<lb n="20"/>
            huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio, <lb/>
            quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo <lb/>
            et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in <lb/>
            consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur <lb/>
            ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt <lb n="25"/>
            in conspectu eius uniuersae patriae gentium, <lb/>
            quoniam domini est regnum et ipse dominabitur <lb/>
            gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui

<note type="footnote">8 cf. Petil. II 92, 202 4 Ps. 2, 7-8 10 Pa. 2, 9 16 Ps. <lb/>
            21, 17-19. Ioh. 19, 24 24 Pe. 21, 28—29 </note>

<note type="footnote"> 1 iam] <hi rend="italic">add</hi>. ergo <hi rend="italic">JIv</hi> 5 es tu] est <hi rend="italic">0</hi> postola <hi rend="italic">77</hi> pete <hi rend="italic">Petil</hi>. 7 fines] <lb/>
            terminos <hi rend="italic">Petii</hi>. 8 pdictum, <hi rend="italic">nota -e s</hi>. ct <hi rend="italic">0 (fort. uoluit</hi> praedieatam) <lb/>
            14 absordns <hi rend="italic">77</hi> -eloquiis (s <hi rend="italic">eras.) 0</hi> 15 cam <hi rend="italic">Ov</hi> 16 pedes meos <lb/>
            <hi rend="italic">v, cf. Petii. II 8, 19. Cresc. III 64, 72</hi> 22 <hi rend="italic">ante</hi> tanta <hi rend="italic">eras</hi>. quid.. <hi rend="italic">JI</hi> <lb/>
            24 commorabuntnr <hi rend="italic">77</hi> 26 gent*»» <hi rend="italic">Oml</hi> </note><lb/>
             
<pb n="255"/>
            testamenti dictum exposuit quod scriptum est: in omnem terram <lb/>
            exiit sonus eorum et in fines orbis terrae <lb/>
            uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur: <lb/>
            deus deorum dominus locutus est et uocauit terram <lb/>
            a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species <lb n="5"/>
            decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus? <lb/>
            et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii <lb/>
            hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua <lb/>
            eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt: <lb/>
            crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono, <lb n="10"/>
            cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos, <lb/>
            deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes <lb/>
            Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos <lb/>
            ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia <lb/>
            ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis <lb n="15"/>
            breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. <lb/>
            exaltare, inquit, super caelos, deus, et super <lb/>
            omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum <lb/>
            super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem <lb/>
            terram non communicatis? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Psalmus septuagesimus et primus \'in Salomonem\' titulatur. <lb/>
            sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem <lb/>
            et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam <lb/>
            contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime <lb/>
            defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim <lb n="25"/>
            dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum <lb/>
            pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia <lb/>
            toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis: <lb/>
            et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a <lb/>
            flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine

<note type="footnote">1 Pe. 18, 5. Rom. 10, 18 4 Ps. 49, 1-2 6 Ps. 56, 5 10 Luc. <lb/>
            23, 21 11. 17 Pe. 56, 6 28 cf. De ciu. dei 17, 8 29 Ps. 71, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 exiuit <hi rend="italic">v, cf. Petil. II 14, 33. 43, 102</hi> 5 ex sjon <hi rend="italic">0</hi> exion <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            8 sagitta <hi rend="italic">77</hi> 19 terram omnem <hi rend="italic">77</hi> 21 et <hi rend="italic">om. 77r</hi> salemonem <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            25 de (s. <hi rend="italic">I.)</hi> hoc <hi rend="italic">IJm2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="256"/>
            utique, ubi eum spiritus sanctus in columbae specie et uox <lb/>
            de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident <lb/>
            Aethiopes et inimici eius terram lingent <lb/>
            reges Tharsis et insulae munera offerent, reges <lb/>
            Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum<lb n="5"/>
            omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et <lb/>
            paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae, <lb/>
            omnes gentes magnificabunt eum. benedictus <lb/>
            dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus, <lb/>
            et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et<lb n="10"/>
            in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius <lb/>
            omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate: <lb/>
            non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat. <lb/>
            ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa, <lb/>
            super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina<lb n="15"/>
            est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto <lb/>
            psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu <lb/>
            deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam <lb/>
            ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi, <lb/>
            filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere <lb n="20"/>
            populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit <lb/>
            rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus. <lb/>
            adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia: <lb/>
            audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire <lb/>
            uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis <lb n="25"/>
            et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite <lb/>
            hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni <lb/>
            terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati <lb/>
            sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem <lb/>
            terram. quam multa praeteream de hac re testimonia

<note type="footnote"> 1 cf. Peti!. II 58, 132 2 Ps. 71, 9-11 7 Ps. 71, 17-19 <lb/>
            17 Ps. 44, 10 19 Pa. 44, 11-12 28 Ps. 44, 17 </note>

<note type="footnote"> 8 lingtent <hi rend="italic">uel lingunt 0</hi> 6 terrae <hi rend="italic">om. Ov, cf. Grese. III 64, 72</hi> 10 et <lb/>
            in eaeculum saeculi <hi rend="italic">om. Hml et Uulgata</hi> 14 manifesta <hi rend="italic">OIIm2</hi> 24 fili <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 25 audistis et uidistis <hi rend="italic">II</hi> 26 inuitis <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            scripturarum, norunt qui legunt, et ego noui; sed onerare <lb/>
            epistulam nolo cui responderi flagito. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Quid ad haec dicturi sunt, quae commemorauimus <lb/>
            ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto <lb/>
            orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare <lb n="5"/>
            correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa <lb/>
            esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur <lb/>
            enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur, <lb/>
            impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine <lb/>
            falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri; <lb n="10"/>
            hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. <lb/>
            et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, <lb/>
            respondent: <hi rend="italic">quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero</hi>. <lb/>
            inquiunt, <hi rend="italic">homo creatus est, et si unit credit in Christum, si <lb/>
            non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si <lb n="15"/>
            non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum <lb/>
            crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit<lb/>
             ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati</hi>. <lb/>
            quasi uero nescierit spiritus dei futuras hominum uoluntates: <lb/>
            quis hoc insanissimus dixerit? cur ergo non hoc potius praenuntiauit, <lb n="20"/>
            quod de uoluntatibus hominum sciebat futurum? <lb/>
            hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis <lb/>
            uoluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta <lb/>
            non fuerint, respondeat: \'homines noluerunt; libero enim <lb/>
            arbitrio christiani sunt.\' hoc modo poterat aliquis prophetare <lb n="25"/>
            Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, <lb/>
            cum aliter factum esset, responderet: \'quid ego feci? homines <lb/>
            in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, <lb/>
            et hoc fecerunt quod ipsi uoluerunt\'. iam cui non <lb/>
            occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari uel etiam <lb n="30"/>
            possunt a quibuslibet hominibus? quis enim dubitauerit quod

<note type="footnote"> 13 cf. PetiI. II 84, 185 </note>

<note type="footnote"> 1 houerare <hi rend="italic">OSml</hi> 2 epistolam <hi rend="italic">OII</hi> 3 commemorani <hi rend="italic">II, cf. p. 258, 14</hi> <lb/>
            12 quaeeieris <hi rend="italic">IJv</hi> 13 quippe 8. <hi rend="italic">I. IIm2</hi> inquiunt libero <hi rend="italic">II</hi> </note>

<note type="footnote"> Ln. Anrnst. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ludas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, <lb/>
            si noluisset, ter dominum non negasset? sed ideo fuit de <lb/>
            istis certa praedictio, quia deus etiam futuras praeuidet uoluntates. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Uerumtamen quamquam haec et tardis cordibus <lb n="5"/>
            pateant, audiamus hinc et ipsius uerbi uocem ore propriae <lb/>
            carnis expressam. certe cum post resurrectionem praeberet se <lb/>
            etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium <lb/>
            discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset <lb/>
            quod ei porrexerant, dixit eis: isti sunt sermones quos<lb n="10"/>
            locutus sum ad uos cum adhuc essem uobiscum, <lb/>
            quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege <lb/>
            Moysi et prophetis et psalmis de me. de quo autem <lb/>
            nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemorauimus <lb/>
            ex lege et prophetis et psalmis, sicut per singula demonstraui? <lb n="15"/>
            cum ergo ipse dicat qui ueritas est: oportebat adimpleri <lb/>
            omnia, quomodo isti negant, nisi quia ueritati inimici sunt? <lb/>
            si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput <lb/>
            audiamus uerissimum demonstratorem corporis sui. cum enim <lb/>
            dixisset: quia oportebat adimpleri omnia scripta <lb n="20"/>
            in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tamquam <lb/>
            quaereremus, utrum in eo quod dixit (de me\' illic <lb/>
            intellegenda esset ecclesia propter id quod scriptum est: <lb/>
            erunt duo in carne una, ut non solum de capite, uerum <lb/>
            etiam de corpore certa diuina oracula teneremus, sequitur euangelista <lb n="25"/>
            et dicit: tunc aperuit illis sensum, ut intellege. <lb/>
            rent s scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum <lb/>
            . est et sic oportebat Christum pati et resurgere a <lb/>
            mortuis tertia die. hic ipsum caput ostenditur, quod etiam

<note type="footnote"> 10. 20 Luc. 24, 44 16 cf. Ioh. 14, 6 24 Epli. 5, 31 26 Luc. <lb/>
            24, 45-46 </note>

<note type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">om. Oml</hi> noluisset] uoluisset v 2 noluisset] uoluisset <hi rend="italic">Hv</hi> <lb/>
            3 quia] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">Hf)</hi> 10 isti-quos <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> 17 quia s. <hi rend="italic">l. Hm2</hi> <lb/>
            inimi <hi rend="italic">Om]</hi> sunt inimici <hi rend="italic">Hml</hi> 18 hunc <hi rend="italic">Ilml</hi> 20 quae scripta sunt <hi rend="italic">Ilml, <lb/>
            cf. p. 260, 9</hi> 21 Moysi <hi rend="italic">om. II, cf. Petil. II14, 33</hi> 28 pati christum <lb/>
            <hi rend="italic">JIm], cf. Gaud. I 20. 22 et Gr</hi>. RCA&amp;EIV TOV Xptotov </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            se manibus discipulorum praebuit contrectandum. uide quemadmodum <lb/>
            de corpore adiungat, quod est ecclesia, ut nos nec in <lb/>
            sponso nec in sponsa errare permittat: et praedicari, inquit, in <lb/>
            nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum <lb/>
            per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. <lb n="5"/>
            quid hac uoce ueracius, quid diuinius, quid manifestius? <lb/>
            me piget eam commendare uerbis meis, et haereticos <lb/>
            non pudet eam oppugnare uerbis suis? 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis <lb/>
            et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse <lb n="10"/>
            intellegi — quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec <lb/>
            hoc audeant dicere —, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure <lb/>
            dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse <lb/>
            Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat <lb/>
            Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari <lb n="15"/>
            in nomine eius paenitentiam et remissionem <lb/>
            peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab <lb/>
            Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus, <lb/>
            numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati? <lb/>
            si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid <lb n="20"/>
            obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum <lb/>
            est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum <lb/>
            est: et praedicari in nomine eius paenitentiam <lb/>
            et remissionem peccatorum per omnes gentes? si <lb/>
            obscurum est: deus deorum dominus locutus est et <lb n="25"/>
            uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, <lb/>
            numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam <lb/>
            et remissionem peccatorum per omnes <lb/>
            gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad <lb/>
            occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos,

<note type="footnote">3 Luc. 24, 47 14 Luc. 24, 46-47 18 Ps. 56, 5 20 Ps. 56, 6 <lb/>
            22 ibid. 25 Ps. 49, 1 30 Matth. 9, 13 </note>

<note type="footnote">4 poenitentiam <hi rend="italic">OJIv (passim)</hi> 7 eam] etiam 0 meis <hi rend="italic">Jlrng. ml<lb/>
             12 pr</hi>. hoc <hi rend="italic">om. II</hi> 17 in] per <hi rend="italic">Ilv</hi> 21 item <hi rend="italic">scripsi</hi> ita <hi rend="italic">0, om. Ilv</hi> <lb/>
            27 est] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="260"/>
            sed peccatores in paenitentiam. si obscurum est: ex <lb/>
            Sion species decoris eius, numquid obscurum est: incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem? ipsa est enim Sion quae <lb/>
            Hierusalem. sed quid ad me? dicant ea, quae posui de lege <lb/>
            et prophetis et psalmis, non pertinere ad haec uerba domini<lb n="5"/>
            quae in euangelio leguntur: non curo, non resisto. certe tamen <lb/>
            nisi in lege et prophetis et psalmis hoc praedictum esset, siue <lb/>
            in eis testimoniis quae ipse adhibui siue in aliis, nequaquam <lb/>
            dixisset dominus: oportet adimpleri omnia quae scripta <lb/>
            sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de<lb n="10"/>
            me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent scripturas, <lb/>
            doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in lege et prophetis <lb/>
            et psalmis, eo modo ut diceret: quoniam sic scriptum <lb/>
            est et sic oportebat Christum pati et resurgere <lb/>
            tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam<lb n="15"/>
            et remissionem peccatorum per omnes gentes, <lb/>
            incipientibus ab Hierusalem. non ego potuerim <lb/>
            in lege et prophetis et psalmis haec scripta cognoscere: ibi <lb/>
            tamen hoc esse scriptum ille dicit qui ueritas est. sed etsi <lb/>
            haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis<lb n="20"/>
            quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine <lb/>
            suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes <lb/>
            gentes, incipientibus ab Hierusalem. sed dubitantes discipulos <lb/>
            suos, quamuis conspecto et contrectato eius corpore, maiore <lb/>
            documento scripturarum uoluit confirmare, quam quod se ipse<lb n="25"/>
            uisibilem atque palpabilem mortalium sensibus admouebat. <lb/>
            teneamus ergo ecclesiam ex ore domini designatam, unde <lb/>
            coeptura et quo usque peruentura esset, coeptura scilicet ab <lb/>
            Hierusalem et peruentura in omnes gentes. 
</p></div></div></body></text></TEI>