Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret, huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui 8 cf. Petil. II 92, 202 4 Ps. 2, 7-8 10 Pa. 2, 9 16 Ps. 21, 17-19. Ioh. 19, 24 24 Pe. 21, 28—29 1 iam] add . ergo JIv 5 es tu] est 0 postola 77 pete Petil . 7 fines] terminos Petii . 8 pdictum, nota -e s . ct 0 (fort. uoluit praedieatam) 14 absordns 77 -eloquiis (s eras.) 0 15 cam Ov 16 pedes meos v, cf. Petii. II 8, 19. Cresc. III 64, 72 22 ante tanta eras . quid.. JI 24 commorabuntnr 77 26 gent*»» Oml testamenti dictum exposuit quod scriptum est: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus? et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt: crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono, cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. exaltare, inquit, super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem terram non communicatis? Psalmus septuagesimus et primus \'in Salomonem\' titulatur. sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis: et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine 1 Pe. 18, 5. Rom. 10, 18 4 Ps. 49, 1-2 6 Ps. 56, 5 10 Luc. 23, 21 11. 17 Pe. 56, 6 28 cf. De ciu. dei 17, 8 29 Ps. 71, 8 2 exiuit v, cf. Petil. II 14, 33. 43, 102 5 ex sjon 0 exion 77 8 sagitta 77 19 terram omnem 77 21 et om. 77r salemonem 77 25 de (s. I.) hoc IJm2 utique, ubi eum spiritus sanctus in columbae specie et uox de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. benedictus dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate: non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat. ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus. adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia: audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. quam multa praeteream de hac re testimonia 1 cf. Peti!. II 58, 132 2 Ps. 71, 9-11 7 Ps. 71, 17-19 17 Ps. 44, 10 19 Pa. 44, 11-12 28 Ps. 44, 17 8 lingtent uel lingunt 0 6 terrae om. Ov, cf. Grese. III 64, 72 10 et in eaeculum saeculi om. Hml et Uulgata 14 manifesta OIIm2 24 fili Oml 25 audistis et uidistis II 26 inuitis Oml scripturarum, norunt qui legunt, et ego noui; sed onerare epistulam nolo cui responderi flagito. Quid ad haec dicturi sunt, quae commemorauimus ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur, impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri; hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, respondent: quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero . inquiunt, homo creatus est, et si unit credit in Christum, si non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati . quasi uero nescierit spiritus dei futuras hominum uoluntates: quis hoc insanissimus dixerit? cur ergo non hoc potius praenuntiauit, quod de uoluntatibus hominum sciebat futurum? hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis uoluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta non fuerint, respondeat: \'homines noluerunt; libero enim arbitrio christiani sunt.\' hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, cum aliter factum esset, responderet: \'quid ego feci? homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi uoluerunt\'. iam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari uel etiam possunt a quibuslibet hominibus? quis enim dubitauerit quod 13 cf. PetiI. II 84, 185 1 houerare OSml 2 epistolam OII 3 commemorani II, cf. p. 258, 14 12 quaeeieris IJv 13 quippe 8. I. IIm2 inquiunt libero II Ln. Anrnst. c. Don. II. 17 ludas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, si noluisset, ter dominum non negasset? sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia deus etiam futuras praeuidet uoluntates. Uerumtamen quamquam haec et tardis cordibus pateant, audiamus hinc et ipsius uerbi uocem ore propriae carnis expressam. certe cum post resurrectionem praeberet se etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset quod ei porrexerant, dixit eis: isti sunt sermones quos locutus sum ad uos cum adhuc essem uobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. de quo autem nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemorauimus ex lege et prophetis et psalmis, sicut per singula demonstraui? cum ergo ipse dicat qui ueritas est: oportebat adimpleri omnia, quomodo isti negant, nisi quia ueritati inimici sunt? si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus uerissimum demonstratorem corporis sui. cum enim dixisset: quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tamquam quaereremus, utrum in eo quod dixit (de me\' illic intellegenda esset ecclesia propter id quod scriptum est: erunt duo in carne una, ut non solum de capite, uerum etiam de corpore certa diuina oracula teneremus, sequitur euangelista et dicit: tunc aperuit illis sensum, ut intellege. rent s scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum . est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. hic ipsum caput ostenditur, quod etiam 10. 20 Luc. 24, 44 16 cf. Ioh. 14, 6 24 Epli. 5, 31 26 Luc. 24, 45-46 1 si om. Oml noluisset] uoluisset v 2 noluisset] uoluisset Hv 3 quia] add . et Hf) 10 isti-quos in ras. Jlm2 17 quia s. l. Hm2 inimi Om] sunt inimici Hml 18 hunc Ilml 20 quae scripta sunt Ilml, cf. p. 260, 9 21 Moysi om. II, cf. Petil. II14, 33 28 pati christum JIm], cf. Gaud. I 20. 22 et Gr . RCA&EIV TOV Xptotov se manibus discipulorum praebuit contrectandum. uide quemadmodum de corpore adiungat, quod est ecclesia, ut nos nec in sponso nec in sponsa errare permittat: et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. quid hac uoce ueracius, quid diuinius, quid manifestius? me piget eam commendare uerbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare uerbis suis? Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intellegi — quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec hoc audeant dicere —, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus, numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati? si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum est: et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? si obscurum est: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos, 3 Luc. 24, 47 14 Luc. 24, 46-47 18 Ps. 56, 5 20 Ps. 56, 6 22 ibid. 25 Ps. 49, 1 30 Matth. 9, 13 4 poenitentiam OJIv (passim) 7 eam] etiam 0 meis Jlrng. ml 12 pr . hoc om. II 17 in] per Ilv 21 item scripsi ita 0, om. Ilv 27 est] add . et v 17* sed peccatores in paenitentiam. si obscurum est: ex Sion species decoris eius, numquid obscurum est: incipientibus ab Hierusalem? ipsa est enim Sion quae Hierusalem. sed quid ad me? dicant ea, quae posui de lege et prophetis et psalmis, non pertinere ad haec uerba domini quae in euangelio leguntur: non curo, non resisto. certe tamen nisi in lege et prophetis et psalmis hoc praedictum esset, siue in eis testimoniis quae ipse adhibui siue in aliis, nequaquam dixisset dominus: oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent scripturas, doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in lege et prophetis et psalmis, eo modo ut diceret: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. non ego potuerim in lege et prophetis et psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit qui ueritas est. sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. sed dubitantes discipulos suos, quamuis conspecto et contrectato eius corpore, maiore documento scripturarum uoluit confirmare, quam quod se ipse uisibilem atque palpabilem mortalium sensibus admouebat. teneamus ergo ecclesiam ex ore domini designatam, unde coeptura et quo usque peruentura esset, coeptura scilicet ab Hierusalem et peruentura in omnes gentes.