Item dicit Esaias: et nunc sic dicit dominus, qui finxit me in utero seruum sibi, ut congregem Iacob et Israhel ad eum. appropinquabo illum et honorabor coram domino et deus meus erit mihi uirtus. et dixit mihi: maximum tibi erit hoc, uocari te puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem Israhel conuertas. et posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae. et paulo post: sic dicit, inquit, dominus Israhel: tempore aptissimo exaudiui te et in die salutis adiuui te. certe ista uerba cum commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis ostendit impleri. conexuit enim dicens: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. audiamus ergo quid Esaias adiungat: dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram et possideas hereditatem deserti. et interpositis deinde conectit et dicit: ecce isti a longinquo uenient, hi autem ab aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum. exulta, caelum, et in laetitia esto terra. emittant montes iocunditatem, quoniam misertus est deus populi sui et humiles populi sui allocutus est. dixit autem Sion: dereliquit me dominus et deus oblitus est mei. numquid capiet obliuio mulierem filii sui uel potest fieri ut non misereatur foetus 2 cf. Matth. 12, 18-21 6 Eaai. 49, 5—6 14 Eaai. 49, 8 18 II Cor. 6, 2 20 Esai. 49, 8 28 Esai. 49, 12-17 1 inte»legendum 0 8 honorabo 0 11 constituat Oml iacob in ras. II 18 connexuit 0JIm2v 20 et dedi II, cf. p. 251, 3 22 connectit v 26 iucanditatem v 30 uel] ut Oml uteri sui? nunc ecce etsi illam obliuio habebit, me tamen tui nullo modo obliuio capiet, dicit dominus. ecce super manus meas descripsi muros tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es. cum igitur per apostolicam uocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum* Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi sumus in eo, quod ait hoc loco Esaias: et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es, nisi reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam, post adiuturos eam tanto ante praedictum? sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adiungit et dicit: et qui desolauerunt te discedent a te. deinde quia omnes gentes adiungerentur ecclesiae, sequitur et dicit: circumspice ubique oculis tuis et uide uniuersos. uiuo ego, dicit dominus. omnes hos indues te et dispones eos ut ornamentum nouae nuptae, quoniam quae deserta fuerunt in te et corrupta et /lilapsa, nunc in maxima artura erunt per eos qui commorantur istic; longe a te efficiantur qui te transuorabant. dicent enim in aures tuas filii tui quos amiseras: angustia nobis est in isto loco; facito itaque nobis etiam nunc locum in quo commoremur. tu uero dices in corde tuo: quis generauit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et uiduam? quis ergo istos educauit mihi? ego enim derelicta fui sola, hi autem mihi ubi erant? sic dicit dominus: ecce tollam innationes manus meas et in insulas signum meum et adducam filios tuos in sinu; filias etiam tuas superuraeros portabunt, et erunt reges educatores 12 Esai. 49, 17 14 Esai. 49, 18—23 2 dicit bis Otnl 3 tuos maros 0Jlm2v 10 eam] ecclesiam per comp. 0 13 discedunt 0 18 corrupte Oml dilapsa scripsi delapsa OIIv 19 isti e 11 istic et Engelbrecht 20 efficientur Engelbrecht 30 humeros Om2Jlv uestri, quae autem principales sunt nutrices uestrae; super terram declinantes faciem deprecabuntur te et uestigia pedum tuorum elingent, et scies quoniam ego dominus, nec erubesces. et paulo post adiungit et dicit: audite me, audite populus meus, reges quoque intendite mihi, quoniam lex a me prodiet et iudicium meum in lucem gentibus. appropinquat mature iustitia mea et salutare meum proficiscetur et in brachio meo gentes saluantur. de hoc brachio scripturas apostolicas consulamus. cum enim apostolus Paulus de Iudaeorum infidelitate eiusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis Christus non fuerit reuelatus, hoc posuit: quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est? deinde in consequentibus adiungit Esaias et dicit: erumpant laetitia simul deserta Hierusalem, quoniam misertus est eius et eruit Hierusalem, et patefaciet dominus brachium suum sanctum in conspectu uniuersarum gentium, et uidebunt omnes nationes usque ad ultima terrae salutem quae a deo est. quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus his tam euidentibus testimoniis obloquatur, nisi qui nescit quid loquatur? Sed ad manifestiora ueniamus. certe sacratissimas nuptias in scripturis nouimus sponsum et sponsam Christum et ecclesiam. utrumque scribit Esaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio in sacramento dictum est, sicut testatur apostolus: erunt duo in carne una. sic ergo prior ipse describitur. 5 Esai. 51, 4-5 18 Rom. 10, 16 13. 14 Ioh. 12, 38. Esai. 53, 1 15 Esai. 52, 9-10 29 Eph. 5, 31 3 eligent 0 8 matura 0 10 hoc autem II brahio O 14 auditni.* II brahium 0 16 ierusalem OII (passim) 19 natioonea 77 20 ultima v intima 011 21 sordus JI ut his v 22 niai-Ioquatur om. Ov 24 manifestatiora JZ 26 descripsit J7 describit v 27 ammittit Oml 29 ipse prior ipse discribitur II post multa quae de illo ita dicit Esaias, ut et ipsi ommutescant Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum aduertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo (ipse) hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates nostras traditus est. haec de domino nostro Iesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini. hic ergo sponsus ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus est? tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid adquisiuit? quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non uideat? ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem, ut hereditate multos possideret? et qui sunt hi multi uel quam late occupant terram? quae sequuntur audiamus. Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in uerbis Esaiae. legamus eam in ueritate paginarum sanctarum et agnoscamus in orbe terrarum. hoc testimonium de sancta ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est quo fugiat contentiosa tergiuersatio haereticorum: laetare, sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. ubi est, 3 Esai. 53, 11-12 25 Esai. 54, 1. Gal. 4, 27 1 obmutescant Ov 2 memorare Ilv 3 et peccata 1lo 4 ipse add. Engelbrecht, cf. lin. 14 et p. 252, 2 posidebit Ornl 11 interrogaticmis signum non post est, sed post suae ponit v, cf. p. 254, 22 12 sordns II 13 obtusus Om2v 14 moltos Jlml 16 morte 0 18 noster om. v 20 occupent II 23 orbem II 26 inquit sterilis II 27 quae non parturis om. II 28 magis quam eius om. Oml inquam, quod de paucitate gloriamini? nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est: ideo ipse hereditate possidebit multos? nam quae est hereditas eius nisi ecclesia eius? multi, inquit, filii desertae magis quam eius quae habet uirum, synagogam scilicet Iudaeorum uolens intellegi uirum habentem, quoniam acceperat legem. hinc iam potest diiudicari quod dicimus. comparent isti multitudinem- . multitudinem suam in Afris uel in\' Africa constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et uideant quam sint in illorum comparatione paucissimi. quomodo ergo de se dictum assignabunt: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum? rursus comparent multitudinem chriatianorum per omnes gentes quibus non communicant, et uideant quam pauci sint in comparatione omnes Iudaei, et tandem aliquando intellegant in ecclesia catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. sed cui habenti uirum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate; hanc tamen esse ecclesiam Christi, de qua dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, quisquis contradicit, non mihi, sed apostolo contradicit. Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adiungit et ait: dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aularum tuarum, fige - noli parcere -, longos fac funiculos tuos et palos tuos confirma. adhuc in dextram et in sinistram extende. et semen tuum gentes possidebit et ciuitates desertas inhabitabis. ne timeas, quoniam praeualebis, neque \'25 E-ai. 54, 1-4. cf. Cresc. III. 64, 72 3 multo Otnl 8 cODstitutam (am in ras. m2) II 11 quomo Oml 21 magis-uirum om. II 25 deus 0 26 (pelles) aularum tuarum Lou. cum Uulg . 27 palos] clauoa II 28 dexteram II alt . in om. II uerearis quod detestabilis fueris. confusionem aeternam obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego dominus qui facio te, dominus nomen illi, et qui liberauit te deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. ecce quo usque iussa est extendere funiculos, donec deus eius Israhel uniuersae terrae uocetur. de illa quippe et ei dicitur alio loco per eundem prophetam: propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux iustitia mea. saluatio autem mea sicut facula ardebit et uidebunt omnes gentes iustitiam tuam et reges honorem tuum. et uocabit te nomine tuo nouo quod dominus uocabit illud, et eris corona pulchritudinis in conspectu domini et diadema regni in manu dei tui, et iam non uocaberis derelicta et terra tua non uocabitur deserta. tu enim uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum. quid dici manifestius adhuc exigendum est? ecce ex uno propheta quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur non cuiquam homini, sed spiritui dei et euidentissimae ueritati, et tamen ab eis, qui nomine christiano gloriari uolunt, gloriae Christi ipsius inuidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt, credantur inpleri, cum iam non praenuntiantur, sed ostenduntur uidentur tenentur. iam uero si de omnibus prophetis ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus cernimus, testimonia colligere in hanc unam epistulam uelim, uereor, ne ipse uidear iudicare pauca esse quae tam multa sunt, ut ex isto solo Esaia si omnia congregare uellem, modum debiti sermonis excederem. 8 Esai. 62, 1-4 21 cf. Petil. II 87, 193 extr. 2 tuae 8. I. IIm2 3 non I non II 4 deus] dfis II 5 tfri 72 12 pr . et om. 0 nomini II 13 quod om. 0 uocabit Engelbrecht uocanit OIIv 22 de illo s. I. IIm2 23 post sunt eras . de illo in II 25 eignatae II 26 unam om. 77 epistolam 011 28 isaie 0 Iam pauca de psalmis audiamus tanto ante cantata et nunc iam compleri cum magno gaudio uideamus. et prius illud ipsum, quod Petilianus in epistula sua quo ore posuerit nescio, audiant et indicent: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae . quis enim christianus umquam dubitauit hoc de Christo esse praedictum aut hanc hereditatem aliud quam ecclesiam esse intellexit? et quia bonos et malos intra eadem retia sacramentorum erat habitura, reges eos, inquit, in uirga ferrea, tamquam uas figuli conteres eos. eadem quippe firma et inflexibili iustitia boni reguntur, mali conteruntur.