<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/>s o Donatistae, Genesin legite: per me ipsum <lb/>
            iuraui, dicit dominus, propter quod fecisti uerbum <lb/>
            hoc et non pepercistifilio tuo amantiseimo propter <lb/>
            me, nisi benedicens benedicam te et implendo implebo <lb/>
            semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam <lb n="5"/>
            harenam quae secus oram maris est, et here ditate possidebit semen tuum <lb/>
            ciuitates aduersariorum, <lb/>
            etbenedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, <lb/>
            quia obaudisti uocem meam. quid ad haec dicitis? an <lb/>
            Iudaeorum nobiscum peruersitate contenditis, ut dicatis in solo <lb n="10"/>
            populo nato ex carne Abrahae intellegendum semen Abrahae? <lb/>
            sed Iudaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis, <lb/>
            quem uos legitis in conuenticulis uestris. quid ergo dicat <lb/>
            apostolus audiamus — quaerimus enim iam quemadmodum <lb/>
            intellegendum sit semen Abrahae —: fratres, inquit, secundum <lb n="15"/>
            hominem dico. tamen hominis confirmatum <lb/>
            testamentum nemo irritum facit aut superordinat. <lb/>
            Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. <lb/>
            non dicit et seminibus\' tamquam in multis, sed <lb/>
            tamquam in uno \'et semini tuo\', quod est Christus. <lb n="20"/>
            ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes, ecce testamentum <lb/>
            dei, aperite aures: hominis, inquit, confirmatum <lb/>
            testamentum nemo irritum facit aut superordinat. <lb/>
            quare uos irritum facitis testamentum dei dicendo nec in omnibus <lb/>
            gentibus esse completum et perisse iam de gentibus in quibus <lb n="25"/>
            erat semen Abrahae? quare superordinatis dicendo in nullis <lb/>
            terris heredem permanere Christum, nisi ubi potuerit coheredem <lb/>
            habere Donatum? non inuidemus alicui. legite nobis hoc

<note type="footnote">VI. 11.] cf. Parm. I 2, 2. Creac. III 63, 70 1 Gen. 22, 16-18 <lb/>
            15 Gal. 3, 15-16</note>

<note type="footnote"> 1 genesim <hi rend="italic">Ou</hi> memet <hi rend="italic">Uv</hi> 5 <hi rend="italic">alt</hi>. tanquam in <hi rend="italic">ras. Ilm2</hi> 6 arenam <lb/>
            <hi rend="italic">Ov</hi> ora <hi rend="italic">0</hi> 7 aduersariorum <hi rend="italic">in ras. JIm2 (ex</hi> aduersorumf) <lb/>
            9 adhuc <hi rend="italic">0</hi> 11 abraae <hi rend="italic">utroque loco II</hi> 12 legunti <hi rend="italic">Oml</hi> 13 dicit <lb/>
            0 19 tamquam] quasi <hi rend="italic">II</hi> 20 est Christus <hi rend="italic">om. Oml</hi> 23 irritum <lb/>
            (ir ita <hi rend="italic">rfłs.) II</hi> 26 abraae <hi rend="italic">II (passim sine</hi> h) 27 eredem <hi rend="italic">Oml</hi> permanere <lb/>
            a. <hi rend="italic">l. JIm2</hi> potuit <hi rend="italic">Ov</hi> 28 aliqui <hi rend="italic">Oml</hi> </note>

<note type="footnote">16* </note> <lb/>
             
<pb n="244"/>
            de lege de prophetis de psalmis de ipso euangelio de apostolicis <lb/>
            litteris. legite et credimus, sicut nos uobis legimus et <lb/>
            de Genesi et de apostolo, quia in semine Abrahae, quod est <lb/>
            Christus, benedicuntur omnes gentes. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium<lb n="5"/>
            Abrahae: facta est autem fames supra terram praeter <lb/>
            famem quae ante facta est in tempore Abraham. <lb/>
            abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum <lb/>
            in Gerara. et apparuit illi dominus et dixit: <lb/>
            noli descendere in Aegyptum, habita autem in terra<lb n="10"/>
            quam tibi dixero, et habita in terra hac, et ero <lb/>
            tecum et benedicam te. tibi enim et semini tuo <lb/>
            dabo omnem terram hanc et statuam ius iurandum <lb/>
            meum quod iuraui Abraham patri tuo et ampliabo <lb/>
            semen tuum tamquam stellas caeli et dabo tibi<lb n="15"/>
            et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur <lb/>
            in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae <lb/>
            obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et <lb/>
            seruauit praecepta mea et iustitias meas et legitima <lb/>
            mea. respondete ad ista. semen quippe Abraham hoc <lb n="20"/>
            idem semen est et Isaac, quod est Christus. quomodo enim <lb/>
            uenerit Christus ex tribu Iuda in carne per uirginem, quis <lb/>
            quoquo modo christianus ignorat? 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Audite hoc idem testamentum ad Iacob: et exiit lacob <lb/>
            a puteo iurationis et profectus est in Charram. et <lb n="25"/>
            deuenit in locum et dormiuit in loco illo, quoniam <lb/>
            solis occasus erat. et sumps it lapidem ex lapidibits <lb/>
            loci et posuit ad caput suum et dormiuit in loco <lb/>
            illo. et uisum uidit; et ecce scala stabilita super <lb/>
            terram, cuius caput pertingebat ad caelum, et

<note type="footnote">6 Gen. 26, 1-5 24 Gen. 28, 10-15 </note>

<note type="footnote"> 6 super <hi rend="italic">IIv et Uulg</hi>. 7 Abrahae <hi rend="italic">v</hi> 8 filistinorum <hi rend="italic">II</hi> 9 illi] ei <hi rend="italic">H <lb/>
            et Uulg</hi>. 14 meum] mecum <hi rend="italic">0</hi> tecum v (zav opxov fLoO) 15 tibi et <lb/>
            8. <hi rend="italic">I. Ilm2 (deest</hi> aol xat <hi rend="italic">etiam in LXX; sed cf. Cresc. IIII 61, 74)</hi> <lb/>
            18 meam uocem <hi rend="italic">O</hi> 19 legima <hi rend="italic">Oml</hi> 24 et <hi rend="italic">om. II</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="245"/>
            angeli dei ascendebant et descendebant per illam. et <lb/>
            dominus incumbebat super illam et dixit: ego sum <lb/>
            dominus deus Abraham patris tui et deus Isaac, noli <lb/>
            timere; terram in qua tu dormis super eam, tibi <lb/>
            dabo eam et semini tuo. et erit semen tuum sicut <lb n="5"/>
            harena terrae et multiplicabitur supra mare et in <lb/>
            africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur <lb/>
            in te omnes tribus terrae et in semine tuoet <lb/>
            ecce ego sum tecum, custodiens te in omni uia <lb/>
            quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia <lb n="10"/>
            non te derelinquam donec faciam omnia quae tecum <lb/>
            locutus sum. ecce cui promissioni resistitis, ecce quam <lb/>
            firmum testamentum irritum facitis! dicit dominus: non te <lb/>
            derelinquam donec faciam omnia quae tecum locutus <lb/>
            sum, et uos contradicitis, dicentes ut uobis potius <lb n="15"/>
            credamus quidquid criminis obicitis ignoto et ignaro orbi <lb/>
            terrarum, deo autem dicenti: non relinquam donee faciam <lb/>
            non credamus. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Legite nobis de scripturis canonicis eos tradidisse diuinos <lb/>
            codices, quos nominatim accusatis. legite tam aperta quam <lb n="20"/>
            sunt ista, quae uobis de Genesi legimus. non a uobis quaerimus <lb/>
            quid lapis ille significet, quem Iacob sibi ad caput posuit <lb/>
            cum dormiret, quid scala stabilita super terram, cuius caput <lb/>
            pertingebat ad caelum, quid angeli dei ascendentes et descendentes <lb/>
            per illam. requirant ista prudentiores atque doctiores <lb n="25"/>
            et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba <lb/>
            contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis <lb/>
            armans impudentiam suam. non desunt corda fidelium, quae <lb/>
            commemoret dominus ex euangelio, ubi ait, cum uidisset

<note type="footnote">29 cf. Ioh. 1, 47 </note>

<note type="footnote"> 4 tu <hi rend="italic">om. II</hi> super eam <hi rend="italic">s. I. II</hi> 5 eam <hi rend="italic">om. II</hi> 7 affiricum <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            13 deus <hi rend="italic">IIv</hi> 14 derelinquam <hi rend="italic">in ras. IIm2</hi> 17 nonj nono <hi rend="italic">Oml</hi> 24 dcscendentes <lb/>
            et ascendentes <hi rend="italic">II</hi> 27 contraditio <hi rend="italic">Oml</hi> 29 commemorat <lb/>
            <hi rend="italic">Om2</hi> cum a. <hi rend="italic">I. Hm2</hi> uidisset <hi rend="italic">in ras. Hm2</hi> Israheliten <hi rend="italic">scripni</hi> <lb/>
            israhelite 0 iarahelitam <hi rend="italic">77</hi> </note><lb/>
             
<pb n="246"/>
            Israheliten in quo dolus non erat, quia Iacob, qui has uidit scalas, <lb/>
            ipse dictus est Israhel; non desunt ergo quos inde ipse commemoret <lb/>
            dominus. ibi quippe ait: uidebitis caelum apertum <lb/>
            et angelos dei ascendentes et descendentes <lb/>
            super filium hominis, id est super semen Abrahae in<lb n="5"/>
            quo benedicuntur omnes gentes. sed haec non inculco recusantibus. <lb/>
            ecce quod audite: erit semen tuum sicut harena <lb/>
            terrae et multiplicabitur supra mare et in africum <lb/>
            et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in <lb/>
            omnes tribus terrae et in semine tuo. date mihi 10 <lb n="10"/>
            hanc ecclesiam, si apud uos est. ostendite uos communicare <lb/>
            omnibus gentibus, quas iam uidemus in hoc semine benedici. <lb/>
            date hanc aut furore deposito accipite non a me, sed ab illo <lb/>
            ipso in quo benedicuntur omnes gentes. haec de primo legis <lb/>
            libro commemorasse suffecerit; plura innotescent sine impia<lb n="15"/>
            contentione et cum pia dilectione legentibus. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Quid in prophetis? quam multa et quam manifesta <lb/>
            sunt testimonia ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe <lb/>
            diffusae! unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae <lb/>
            cum dei timore legentibus. accipiamus per os Esaiae<lb n="20"/>
            sancti diuina responsa et eius ora tamquam dei oracula sciscitemur. <lb/>
            sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa <lb/>
            certamina. inclinemus aurem uerbo dei, dicat Esaias ubi <lb/>
            ecclesiam sanctam deo reuelante praeuiderit, ut in uerbis <lb/>
            futura dicentis iam nunc praesentia uideamus: repleta est, <lb n="25"/>
            inquit, uniuersa terra, ut cognoscant dominum, ut <lb/>
            aqua multa operiat mare. et erit in illa die radix <lb/>
            Iesseet quiexurget principium habere in nationes, <lb/>
            in eum gentes sperabunt. radicem Iesse Christum esse <lb/>
            ex semine Dauid secundum carnem natum nullus quoquo modo

<note type="footnote"> . 3 Ioh. 1, 51 7 Gen. 28, 14 25 Esai. 11, 9—10 </note>

<note type="footnote"> 1 non erat <hi rend="italic">in</hi> ras. <hi rend="italic">UmS</hi> scalas (as <hi rend="italic">in ras.) IIm2</hi> 2 ipse <hi rend="italic">8. I. Hm2</hi> <lb/>
            dictus <hi rend="italic">in ras. llm2 alt</hi>. ipse <hi rend="italic">om. II</hi> commemorat <hi rend="italic">0m2</hi> 4 descentea <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            5 abraam <hi rend="italic">II</hi> 7 arena <hi rend="italic">Omlv</hi> 8 affricam <hi rend="italic">Ilml,</hi> affricum <hi rend="italic">llm2</hi> 14 libro <lb/>
            legis <hi rend="italic">II</hi> 20 isaiae <hi rend="italic">Ov (passim per</hi> i) 26 cognoscat v 28 eianrget <hi rend="italic">IIfJ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="247"/>
            christianus ignorat, et si contentiosus est, cum apostolo contendat, <lb/>
            qui hoc testimonio in litteris suis utitur. item dicit: <lb/>
            germinabit et florescet Israhel et replebitur orbis <lb/>
            terrarum fructu eius. Israhel nempe filius fuit Isaac, <lb/>
            nepos Abraham, cui promissum est quod in semine eius benedicerentur <lb n="5"/>
            omnes gentes, quod semen Christum interpretatur <lb/>
            apostolus. uenit autem Christus ex semine Abraham per Isaac <lb/>
            et per Israhel et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi <lb/>
            pertinentes euangelista contexit qui ergo uult contra disputare, <lb/>
            contradicat euangelio, neget ex semine Israhel uenisse Christum, <lb n="10"/>
            ut possit negare quod Esaias dicit: germinabit et <lb/>
            florescet Israhel et replebitur orbis terrarum <lb/>
            fructu eius. item dicit: ego deus primus et in his <lb/>
            quae aduenient ego sum. uiderunt gentes et timuerunt <lb/>
            fines terrae. hoc est quod alibi scriptura dicit: <lb n="15"/>
            primus et nouissimus, ut sit A et Q, quae sunt litterae <lb/>
            in signo Christi omnibus notae. pro eo enim, quod ibi est <lb/>
            nouissimus, hic positum est: et in his quae aduenient <lb/>
            ego sum. huic ergo manifestationi contradicunt qui nolunt <lb/>
            credere, immo qui nolunt iam uidere compleri quod sequitur: <lb n="20"/>
            uiderunt gentes et timuerunt fines terrae. item <lb/>
            paulo post: Iacob puer meus, suscipiam illum. Israhel <lb/>
            electus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum <lb/>
            meum in illum: iudicium gentibus proferet. <lb/>
            non clamabit neque cessabit neque audietur foris <lb n="25"/>
            uox eius. harundinem quassatam non confringet et <lb/>
            linum fumigans non extinguet, sed cum ueritate <lb/>
            proferet iudicium. refulgebit et non confringetur, <lb/>
            donec ponat in terra iudicium, et in nomine eius

<note type="footnote">2 cf. Rom. 15, 12 3. 11 Esai. 27, 6 9 cf. Matth. 1 13 Esai. <lb/>
            4:1, 4-5 16 Apoc. 22, 13 22 Esai. 42, 1-4 </note>

<note type="footnote"> 3 orbis terrarum <hi rend="italic">in TlU. Ilm2</hi> 8 pertinentes christi <hi rend="italic">Jlml</hi> 9 euuangelista <lb/>
            <hi rend="italic">77 (passim)</hi> 15 fines terrae <hi rend="italic">in mg. 77</hi> dicit scriptura <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            16 alta <hi rend="italic">II</hi> CD <hi rend="italic">077</hi> 17 eo <hi rend="italic">8</hi>. 1. <hi rend="italic">77</hi> 20 compleri uidere <hi rend="italic">77ml</hi> 27 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">ras</hi>. (iudiciQ?) <hi rend="italic">in II</hi> 28 iudicium <hi rend="italic">in tng. 77</hi> confundetur <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            gentes sperabunt. hoc testimonium de Christo intellegendum <lb/>
            et in euangelio positum est. qui audet contradicat, qui <lb/>
            autem non audet speret in eum cum gentibus et ab unitate <lb/>
            gentium in eum sperantium non recedat aut si recesserat <lb/>
            redeat, ne pereat. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>