<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
         Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis <lb/>
            episcopi perparuam epistulae partem in manus nostras <lb/>
            aliquando uenisse eique particulae quod responderim scripsisse <lb/>
            me ad dilectionem uestram. sed cum postea tota et plena <lb/>
            nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio <lb n="10"/>
            respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum <lb/>
            semper scitis nos cum eis agere uoluisse, ut sine studio contentionis, <lb/>
            quid uel ab ipsis uel a nobis dicatur, collata disputatione <lb/>
            omnibus appareret. in multorum enim manibus illam <lb/>
            epistulam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter <lb n="15"/>
            tenent, aliquid uerum aduersus nos eum dixisse arbitrantes. <lb/>
            sed nunc si legere uoluerint quae respondimus, profecto <lb/>
            intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. neque <lb/>
            enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si uelint <lb/>
            sine studio partium iudicare; nam de scripturis sanctis ita <lb n="20"/>
            sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui <lb/>
            illarum scripturarum se inimicum esse profitetur. sed de illo <lb/>
            opere nostro uideo quid possint dicere illius tam malae causae <lb/>
            pertinacissimi defensores, me uidelicet absentis epistulae respondisse, <lb/>
            ubi uerba mea ille non audiret quibus continuo

<note type="footnote"> 1 cf. Petil. lib. I init. <hi rend="italic">2 salus et cet.)</hi> cf. Petil. I 29, 31 extr. <lb/>
            6 cf. Petil. I 1, 1 10 cf. Petil. II 1, 1 </note>

<note type="footnote"> Aur. Ang. epia ad catholicoa de secta donatistarum <hi rend="italic">0, inscriptio ml<lb/>
             deleta in U</hi> aagastinas contra donatistas <hi rend="italic">Tlm2</hi> 6 conetantinensis <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            8 responderimus <hi rend="italic">Hv</hi> 17 legire <hi rend="italic">llml</hi> 21 possint <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="232"/>
            responderet. defendat ergo uerba epistulae suae et, si potest, <lb/>
            ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque <lb/>
            conuicta aut, si hoc non uult, faciat et ipse huic epistulae <lb/>
            meae quod ego illi ipsius, cui iam respondi; illam quippe <lb/>
            scripsit ad suos, sicut ego hanc ad uos. cui si uelit etiam ipse<lb n="5"/>
            respondeat. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Quaestio certe inter nos uersatur ubi sit ecclesia, <lb/>
            utrum apud nos an apud illos. quae utique una est quam <lb/>
            maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine <lb/>
            ostenderent quia per totum est; \'secundum totum\' enim xa$\'<lb n="10"/>
            <sic>oXov</sic> Graece dicitur. haec autem ecclesia corpus Christi est, <lb/>
            sicut dicit apostolus: pro corpore eius, quae est eccles <lb/>
            i a. unde utique manifestum est eum, qui non est in membris <lb/>
            Christi, christianam salutem habere non posse. membra uero <lb/>
            Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eandem<lb n="15"/>
            capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. totum igitur, <lb/>
            quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. caput est ipse <lb/>
            unigenitus Iesus Christus filius dei uiui, ipsesaluatorcorporis, <lb/>
            qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit <lb/>
            propter iustificationem nostram, corpus eius ecclesia de qua<lb n="20"/>
            dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non <lb/>
            habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi. <lb/>
            inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus, <lb/>
            id est ubi sit ecclesia. quid ergo facturi sumus? in uerbis <lb/>
            nostris eam quaesituri an in uerbis capitis sui domini nostri <lb n="25"/>
            Iesu Christi? puto quod in illius potius uerbis eam quaerere <lb/>
            debemus, qui ueritas est et optime nouit corpus suum; nouit <lb/>
            enim dominus qui sunt eius. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Quae sint autem uerba nostra, in quibus eam quaeri non <lb/>
            oportet, aduertite et uidete etiam ibi quid intersit inter nostra

<note type="footnote"> ,5 cf. Petil. I 1, 1 7 cf. Petil. II 55, 126. 78, I64. III 35, 41 <lb/>
            9 cf. Petil. II 38, 91. Gaud. II 2, 2 12 Col. 1, 24 18 Eph. 5. 28 <lb/>
            19 Rom. 4, 25 21 Eph. 5, 27 27 cf. I Ioh. 5, 6 II Tim. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 10 catholon <hi rend="italic">077</hi> 12 apostolus dicit <hi rend="italic">JIv</hi> 22 haiusmodi <hi rend="italic">Hv</hi> 23 ubi <lb/>
            -id est <hi rend="italic">om. II</hi> 29 sint] si <hi rend="italic">Oml</hi> eam] eum <hi rend="italic">0</hi> . </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="233"/>
            uerba et illorum; et tamen in uerbis nostris ecclesiam quaeri <lb/>
            nolumus. quidquid nobis obicimus inuicem de traditione codicum <lb/>
            diuinorum, de turificatione, de persecutionibus, uerba <lb/>
            nostra sunt. et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, <lb/>
            ut uel utraque uera esse deputentur, siue quae a nobis siue <lb n="5"/>
            quae ab ipsis dicuntur, uel utraque falsa, uel nostra uera et <lb/>
            sua falsa, uel nostra falsa et sua uera, et in his omnibus <lb/>
            nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, <lb/>
            ostendimus. si enim uera sunt crimina et quae a nobis in <lb/>
            illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait apostolus: <lb n="10"/>
            do nan tes nobis met ipsis sicut et deus in Christo <lb/>
            donauit nobis, ut maligni homines nec illi, qui forte <lb/>
            fuerunt uel sunt apud nos, nec illi, qui uel fuerunt uel sunt <lb/>
            apud illos, impediant concordiam nostram et uinculum pacis, <lb/>
            uno eorum scelere correcto, quod se frustra separauerunt ab <lb n="15"/>
            unitate orbis terrarum, cum tales haberent. si autem utraque <lb/>
            falsa sunt, siue quae nos illis siue quae illi nobis. obiciunt <lb/>
            uel de traditione uel de persecutione innocentium, nullam <lb/>
            uideo litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, <lb/>
            qui se sine causa separauerunt. quodsi nos uera dicimus, quoniam <lb n="20"/>
            gesta quae proferimus et litteris imperatoris, ad quem <lb/>
            tunc et primo scripserunt et postmodum appellauerunt, et totius <lb/>
            orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo <lb/>
            falsa esse conuincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem <lb/>
            quaestio uersaretur, optinere causam suam minime potuerunt, <lb n="25"/>
            maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum <lb/>
            innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. <lb/>
            et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus uoluerint <lb/>
            suorum; schisma tamen crimen est omnium. porro si

<note type="footnote"> 5 cf. Petit I 21, 23. III 58, 70 sqq. Cresc. III 72, 84. 1111*57, 68 <lb/>
            11 Eph. 4, 32 21 cf. Creac. III 71, 82 29 <hi rend="italic">crimen est omnium]</hi> cf. <lb/>
            Petil. II 8, 20. 82, 73 eitr. </note>

<note type="footnote"> 2 quicquid <hi rend="italic">H</hi> inaicem obicimus <hi rend="italic">llv</hi> 5 deputent <hi rend="italic">Onxlll an</hi> deputemuв? <lb/>
            <hi rend="italic">cf</hi>. credamus <hi rend="italic">Petit. I 21, 23</hi> 6 dicitur <hi rend="italic">Oml</hi> 7 hiis <hi rend="italic">II (passim)</hi> <lb/>
            13 apud nos-uel sunt <hi rend="italic">om. 0</hi> illi om. <hi rend="italic">v</hi> 25 obtinere <hi rend="italic">TIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="234"/>
            crimina traditionis et persecutionis uera uolunt esse quae obiciunt <lb/>
            et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a <lb/>
            crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt, <lb/>
            non ad uniuersum orbem christianum. quem si contagione <lb/>
            perisse arbitrantur — omitto dicere quam multa sancti bono <lb n="5"/>
            pacis etiam cognita mala in hominum congregatione tolerauerint <lb/>
            —, illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione <lb/>
            non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae <lb/>
            feminarum inter se latere siue latuisse uel modo nesciunt <lb/>
            uel aliquando nescierunt. profecto dicturi sunt hoc ipso se<lb n="10"/>
            non contaminatos, quod nescierunt. quomodo ergo contaminatus <lb/>
            est orbis, qui adhuc nescit, an uera sint ista quae dicunt? <lb/>
            putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus <lb/>
            de tot gentibus? deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes <lb/>
            et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse <lb n="15"/>
            incipit sceleratissimum nostrum. an currere debemus et eos <lb/>
            docere quod scimus? ut quid hoc? si, ut innocentes sint, innocentes <lb/>
            sunt etiam dum nesciunt; non enim mala facta hominum <lb/>
            cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis <lb/>
            autem non temere iudicando innocentiam custodimus. <lb n="20"/>
            ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina <lb/>
            quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi uera dicuntur, <lb/>
            ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separauerunt, <lb/>
            eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam <lb/>
            perdiderunt. et modo nos docent uera se dicere in quosdam, <lb n="25"/>
            ut ab eis nos separent, in quos non habent uera quae <lb/>
            dicant. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone <lb/>
            breuissimum est, sed robustissimum ueritate: Afri nempe inter <lb/>
            se episcopi confligebant. si finire inter se obortam dissensionem

<note type="footnote"> 5 <hi rend="italic">bono pacis]</hi> cf. index s. u. bonus </note>

<note type="footnote"> 5 obmitto <hi rend="italic">Oml</hi> multi <hi rend="italic">77</hi> sancti <hi rend="italic">om. 77</hi> 9 siue] uel v 12 nescit <lb/>
            adhuc <hi rend="italic">Ibnlv dicuntur v</hi> 15 nullum 8. <hi rend="italic">I. IItn2</hi> 17 si ut] sicut <hi rend="italic">OII</hi> <lb/>
            18 malefacta v 20 custodiamus <hi rend="italic">0</hi> 25 dicere <hi rend="italic">ex</hi> docere <hi rend="italic">Jlml</hi> 27 dicunt <lb/>
            <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="235"/>
            non poterant, ut siue per concordiam compositis siue degradatis <lb/>
            qui male contenderent hi, qui bonam causam habebant, <lb/>
            in communione orbis terrarum per unitatis uinculum permanerent, <lb/>
            restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima <lb/>
            diffundebatur ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum <lb n="5"/>
            dissensionibus iudicarent, illis uidelicet instantibus, qui malae <lb/>
            ordinationis crimen aliis obiciebant. hoc si factum non est, <lb/>
            culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum qui <lb/>
            non ad se perlata nesciuit. si autem factum est, quid peccauerunt <lb/>
            ecclesiastici iudices, qui crimina, etiamsi uera et ad se <lb n="10"/>
            delata, sibi tamen non probata damnare nullo modo debebant? <lb/>
            numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non <lb/>
            poterant? si autem manifestati sunt eis et aliqua uel segnitia <lb/>
            uel coniuentia tales a communione remouere noluerunt et peruerso <lb/>
            iudicio pro eis etiam dixerunt sententias, quid peccauit <lb n="15"/>
            orbis terrarum, qui causam illam malos iudices habuisse <lb/>
            nesciuit et eos bene iudicasse credidit, de quibus iudicare <lb/>
            non potuit? sicut enim reorum scelus, si iudices latuit, non <lb/>
            eos utique contaminauit, sic et iudicum scelus, si aliquod fuit, <lb/>
            quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non <lb n="20"/>
            potuit. his igitur innocentibus innocenter communicamus hodieque <lb/>
            - nescientes, quae tunc acta sint. quapropter etiamsi uera <lb/>
            esse quae in quosdam dicunt hodie didicerimus, nulla causa <lb/>
            est, cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus et transeamus <lb/>
            ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati <lb n="25"/>
            sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non <lb/>
            exemplo apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum <lb/>
            deseramus bonos. sed faciamus orbem terrarum, quod fieri <lb/>
            non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere uera <lb/>
            esse quorundam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc <lb n="30"/>
            innocentior fieri poterit quam erat antequam nosset? sicut

<note type="footnote"> 3 communionem <hi rend="italic">0</hi> 6 stantibus <hi rend="italic">0</hi> crimen malae ordinationis <hi rend="italic">llv</hi> <lb/>
            10 ecclesiasti <hi rend="italic">Onil</hi> 14 cohibentia <hi rend="italic">0</hi> conhibentia <hi rend="italic">Tl</hi> 17 bene] male <hi rend="italic">ll-v <lb/>
            non credidit llv 20 quia] quid OmJ quod Om2 29 nobis eum llml</hi> <lb/>
            30 riminantur <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="236"/>
            enim eos maculare non poterant incogniti mali, etiamsi adhuc <lb/>
            in hac uita essent, ita qui iam ex hac uita emigrarunt etiam <lb/>
            cogniti maculare non possunt. si ergo talis est causa nostra <lb/>
            in uerbis nostris de quorundam criminibus, quae alternis nobis <lb/>
            obicimus, ut tamen inuicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam<lb n="5"/>
            illorum dicimus et uera esse quae in quosdam nostrum <lb/>
            dicunt hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant, sine <lb/>
            illa potius uera sint quae nos dicimus et falsa quae dicunt, <lb/>
            siue utraque falsa sint, siue utraque uera sint, quandoquidem <lb/>
            et ibi uincuntur quod solum uotis omnibus sibi ut credatur<lb n="10"/>
            exoptant? 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sed, ut dicere coeperam, non audiamus: \'haec dicis, <lb/>
            haec dico\', sed audiamus: haec dicit dominus\'. sunt certe <lb/>
            libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique <lb/>
            cedimus, utrique seruimus: ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus <lb n="15"/>
            causam nostram. hic forte dicturi sunt: \'quid quaeris <lb/>
            in libris quos ignibus tradidisti?\' ad hoc respondeo: cquid <lb/>
            times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti?1 eos <lb/>
            certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire <lb/>
            conuincitur. aut si forte isti libri ita designant traditorem suum,<lb n="20"/>
            sicut designauit dominus ludam, legant in eis nominatim et <lb/>
            expresse uel Caecilianum uel ordinatores eius eorundem librorum <lb/>
            futuros fuisse traditores, et si non eos anathemauero, <lb/>
            ipse cum eis iudicer tradidisse. sed neque nos in eis libris <lb/>
            inuenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamuis <lb n="25"/>
            haec aliunde recitemus. auferantur ergo illa de medio, quae <lb/>
            aduersus nos inuicem non ex diuinis canonicis libris, sed aliunde <lb/>
            recitamus. quodsi nolunt ut auferantur, uideant quia, et <lb/>
            si utraque uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut <lb/>
            eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit <lb n="30"/>
            causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo

<note type="footnote">12 <hi rend="italic">ut dicere coeperamJ</hi> cf Petil. III 58, 71 25 cf. Optat. I 15 </note>

<note type="footnote"> 2 qui] quia <hi rend="italic">OII</hi> 5 tamen <hi rend="italic">scripsi</hi> tam <hi rend="italic">OTlv</hi> 10 et ipai uincuntur <lb/>
            ibi v 12 haec haec dicis <hi rend="italic">0</hi> 15 credimus <hi rend="italic">II</hi> 18 hi <hi rend="italic">om. II</hi> isti v <lb/>
            23 anathematizauero <hi rend="italic">Ov</hi> 28 nolint <hi rend="italic">v</hi> </note><lb/>
             
<pb n="237"/>
            crimine repperiebant, et si nostra uera, illa autem falsa sunt, <lb/>
            nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere <lb/>
            atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt <lb/>
            et illa uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia <lb/>
            innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare uel noluerunt <lb n="5"/>
            uel non potuerunt, deserere non debebant. 
</p></div></div></body></text></TEI>