Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparuam epistulae partem in manus nostras aliquando uenisse eique particulae quod responderim scripsisse me ad dilectionem uestram. sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum semper scitis nos cum eis agere uoluisse, ut sine studio contentionis, quid uel ab ipsis uel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. in multorum enim manibus illam epistulam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid uerum aduersus nos eum dixisse arbitrantes. sed nunc si legere uoluerint quae respondimus, profecto intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si uelint sine studio partium iudicare; nam de scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui illarum scripturarum se inimicum esse profitetur. sed de illo opere nostro uideo quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores, me uidelicet absentis epistulae respondisse, ubi uerba mea ille non audiret quibus continuo 1 cf. Petil. lib. I init. 2 salus et cet.) cf. Petil. I 29, 31 extr. 6 cf. Petil. I 1, 1 10 cf. Petil. II 1, 1 Aur. Ang. epia ad catholicoa de secta donatistarum 0, inscriptio ml deleta in U aagastinas contra donatistas Tlm2 6 conetantinensis II 8 responderimus Hv 17 legire llml 21 possint Oml responderet. defendat ergo uerba epistulae suae et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque conuicta aut, si hoc non uult, faciat et ipse huic epistulae meae quod ego illi ipsius, cui iam respondi; illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad uos. cui si uelit etiam ipse respondeat. Quaestio certe inter nos uersatur ubi sit ecclesia, utrum apud nos an apud illos. quae utique una est quam maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent quia per totum est; \'secundum totum\' enim xa$\' oXov Graece dicitur. haec autem ecclesia corpus Christi est, sicut dicit apostolus: pro corpore eius, quae est eccles i a. unde utique manifestum est eum, qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. membra uero Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eandem capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. totum igitur, quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. caput est ipse unigenitus Iesus Christus filius dei uiui, ipsesaluatorcorporis, qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, corpus eius ecclesia de qua dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi. inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus, id est ubi sit ecclesia. quid ergo facturi sumus? in uerbis nostris eam quaesituri an in uerbis capitis sui domini nostri Iesu Christi? puto quod in illius potius uerbis eam quaerere debemus, qui ueritas est et optime nouit corpus suum; nouit enim dominus qui sunt eius. Quae sint autem uerba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, aduertite et uidete etiam ibi quid intersit inter nostra ,5 cf. Petil. I 1, 1 7 cf. Petil. II 55, 126. 78, I64. III 35, 41 9 cf. Petil. II 38, 91. Gaud. II 2, 2 12 Col. 1, 24 18 Eph. 5. 28 19 Rom. 4, 25 21 Eph. 5, 27 27 cf. I Ioh. 5, 6 II Tim. 2, 19 10 catholon 077 12 apostolus dicit JIv 22 haiusmodi Hv 23 ubi -id est om. II 29 sint] si Oml eam] eum 0 . uerba et illorum; et tamen in uerbis nostris ecclesiam quaeri nolumus. quidquid nobis obicimus inuicem de traditione codicum diuinorum, de turificatione, de persecutionibus, uerba nostra sunt. et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut uel utraque uera esse deputentur, siue quae a nobis siue quae ab ipsis dicuntur, uel utraque falsa, uel nostra uera et sua falsa, uel nostra falsa et sua uera, et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. si enim uera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait apostolus: do nan tes nobis met ipsis sicut et deus in Christo donauit nobis, ut maligni homines nec illi, qui forte fuerunt uel sunt apud nos, nec illi, qui uel fuerunt uel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et uinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separauerunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. si autem utraque falsa sunt, siue quae nos illis siue quae illi nobis. obiciunt uel de traditione uel de persecutione innocentium, nullam uideo litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separauerunt. quodsi nos uera dicimus, quoniam gesta quae proferimus et litteris imperatoris, ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellauerunt, et totius orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo falsa esse conuincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio uersaretur, optinere causam suam minime potuerunt, maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus uoluerint suorum; schisma tamen crimen est omnium. porro si 5 cf. Petit I 21, 23. III 58, 70 sqq. Cresc. III 72, 84. 1111*57, 68 11 Eph. 4, 32 21 cf. Creac. III 71, 82 29 crimen est omnium] cf. Petil. II 8, 20. 82, 73 eitr. 2 quicquid H inaicem obicimus llv 5 deputent Onxlll an deputemuв? cf . credamus Petit. I 21, 23 6 dicitur Oml 7 hiis II (passim) 13 apud nos-uel sunt om. 0 illi om. v 25 obtinere TIv crimina traditionis et persecutionis uera uolunt esse quae obiciunt et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad uniuersum orbem christianum. quem si contagione perisse arbitrantur — omitto dicere quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione tolerauerint —, illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere siue latuisse uel modo nesciunt uel aliquando nescierunt. profecto dicturi sunt hoc ipso se non contaminatos, quod nescierunt. quomodo ergo contaminatus est orbis, qui adhuc nescit, an uera sint ista quae dicunt? putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. an currere debemus et eos docere quod scimus? ut quid hoc? si, ut innocentes sint, innocentes sunt etiam dum nesciunt; non enim mala facta hominum cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere iudicando innocentiam custodimus. ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi uera dicuntur, ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separauerunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt. et modo nos docent uera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent, in quos non habent uera quae dicant. Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone breuissimum est, sed robustissimum ueritate: Afri nempe inter se episcopi confligebant. si finire inter se obortam dissensionem 5 bono pacis] cf. index s. u. bonus 5 obmitto Oml multi 77 sancti om. 77 9 siue] uel v 12 nescit adhuc Ibnlv dicuntur v 15 nullum 8. I. IItn2 17 si ut] sicut OII 18 malefacta v 20 custodiamus 0 25 dicere ex docere Jlml 27 dicunt 77 non poterant, ut siue per concordiam compositis siue degradatis qui male contenderent hi, qui bonam causam habebant, in communione orbis terrarum per unitatis uinculum permanerent, restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima diffundebatur ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum dissensionibus iudicarent, illis uidelicet instantibus, qui malae ordinationis crimen aliis obiciebant. hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum qui non ad se perlata nesciuit. si autem factum est, quid peccauerunt ecclesiastici iudices, qui crimina, etiamsi uera et ad se delata, sibi tamen non probata damnare nullo modo debebant? numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? si autem manifestati sunt eis et aliqua uel segnitia uel coniuentia tales a communione remouere noluerunt et peruerso iudicio pro eis etiam dixerunt sententias, quid peccauit orbis terrarum, qui causam illam malos iudices habuisse nesciuit et eos bene iudicasse credidit, de quibus iudicare non potuit? sicut enim reorum scelus, si iudices latuit, non eos utique contaminauit, sic et iudicum scelus, si aliquod fuit, quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non potuit. his igitur innocentibus innocenter communicamus hodieque - nescientes, quae tunc acta sint. quapropter etiamsi uera esse quae in quosdam dicunt hodie didicerimus, nulla causa est, cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus et transeamus ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non exemplo apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum deseramus bonos. sed faciamus orbem terrarum, quod fieri non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere uera esse quorundam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc innocentior fieri poterit quam erat antequam nosset? sicut 3 communionem 0 6 stantibus 0 crimen malae ordinationis llv 10 ecclesiasti Onil 14 cohibentia 0 conhibentia Tl 17 bene] male ll-v non credidit llv 20 quia] quid OmJ quod Om2 29 nobis eum llml 30 riminantur Oml enim eos maculare non poterant incogniti mali, etiamsi adhuc in hac uita essent, ita qui iam ex hac uita emigrarunt etiam cogniti maculare non possunt. si ergo talis est causa nostra in uerbis nostris de quorundam criminibus, quae alternis nobis obicimus, ut tamen inuicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam illorum dicimus et uera esse quae in quosdam nostrum dicunt hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant, sine illa potius uera sint quae nos dicimus et falsa quae dicunt, siue utraque falsa sint, siue utraque uera sint, quandoquidem et ibi uincuntur quod solum uotis omnibus sibi ut credatur exoptant? Sed, ut dicere coeperam, non audiamus: \'haec dicis, haec dico\', sed audiamus: haec dicit dominus\'. sunt certe libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus, utrique seruimus: ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. hic forte dicturi sunt: \'quid quaeris in libris quos ignibus tradidisti?\' ad hoc respondeo: cquid times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti?1 eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire conuincitur. aut si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut designauit dominus ludam, legant in eis nominatim et expresse uel Caecilianum uel ordinatores eius eorundem librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathemauero, ipse cum eis iudicer tradidisse. sed neque nos in eis libris inuenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamuis haec aliunde recitemus. auferantur ergo illa de medio, quae aduersus nos inuicem non ex diuinis canonicis libris, sed aliunde recitamus. quodsi nolunt ut auferantur, uideant quia, et si utraque uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo 12 ut dicere coeperamJ cf Petil. III 58, 71 25 cf. Optat. I 15 2 qui] quia OII 5 tamen scripsi tam OTlv 10 et ipai uincuntur ibi v 12 haec haec dicis 0 15 credimus II 18 hi om. II isti v 23 anathematizauero Ov 28 nolint v crimine repperiebant, et si nostra uera, illa autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt et illa uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare uel noluerunt uel non potuerunt, deserere non debebant.