At enim, quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis adrogantia est per se solum finiri posse 4 cf. epist. Cresc. 14. 28 cf. epist. Cresc. 16 cf. epist. Creac. de;f. x 2 cusantis Wml recusantes YmlR 3 aut ita] audita W ut om. Yml 5 dignoscendam v 8 si om. Z 10 actoritas Eml 14 intolleranda Wml 17 finiri YR arbitror Z 18 utrisque YmlR 21 conatus R uoluisset YmlR 22 conatuJ conatos WYRv 23 saltini Z 25 de te] decet WR 28 inter] in W 29 est om. WY praesumere. ne quaeso mihi soli hoc tribuendum putes; plurimi sumus, qui hoc ut finiatur, immo iam ut finitum esse innotescat instamus. illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt eumque uobis occultauerunt, ut etiam uos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessauerunt, quomodo id publice priuatimque agere potuerunt, ne quisquam in perniciosissimo errore persistens de segnitia circa se ministrorum dei in ultimo iudicio quereretur. non ergo nos olim finitam causam de integro uolumus retractare, sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt, ut, cum defensores conuincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus hi, qui cupidiores sunt ueritatis quam contentionis, uideant quid sequantur. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. nam si posses uidere, quam longe lateque Africam error iste peruaserat et quam pauca eius remanserint, quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam, quamuis etiam, sicubi diligentia medicinae huius inpensa non prodest, sufficit ad rationem deo reddendam, quod non cessauit inpendi. sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret, ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud deum sui officii mercede fraudetur. res enim certa fit ad incertum; incertum autem dico non praemium facientis, sed animum audientis. incertum enim nobis est, utrum adsensurus sit cui ueritas praedicatur, sed certum est etiam talibus 16 cf. epist. Cresc. et pag. 334, 19 6 ipsi Z 7 priuatimque om. Z 8 pernitiosissime W 10 intego I def. X Wml 12 qui] quod Wml adefensores WmlYmlR 17 peruaserit Wm3 persuaserat Yml 20 arbitraretis Z 21 sicubi] si cui v 22 red-dendam deo Yv cessabit WmlYRZ 24 incurrit Wm3 26 oficii W . fit] sit WYR 28 est enim nobis est R est nobis Zmlv 29 certum] incertum R etiam om. Z ueritatem praedicari oportere et certum est fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, siue suscipiantur siue spernantur sine etiam propterea quaelibet temporaliter aduersa patiantur. dominus dicit in euangelio: cum ingressi fueritis, dicite: pax domui huic. si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax uestra; si quo minus, ad uos reuertetur. numquid certos fecit, quod essent eorum pacem suscepturi quibus eam praedicarent? certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent. Apostolus etiam Paulus: seruum, inquit, domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. intende quomodo quem noluit litigare uoluit tamen in modestia corripere diuersa sentientes, ne dei seruus prohibitionem petulantiae occasionem putaret esse pigritiae. uerum quia multi et ipsam correptionem, quae modeste fit, uel peccatis suis fauentes uel quid respondeant non inuenientes nec tamen ueritati adquiescentes onerose ac moleste ferunt, eos, qui secum sedulo agunt nec ab eorum conuincendo errore dissimulant. litigiosos et contentiosos uocant. falsitas enim, quae nudari et redargui metuit, eorum uitiorum nomine, quae ueritas damnat, diligentiam ueritatis accusat. numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? uide quemadmodum Timotheum idem obstringat apostolus, ne propter homines, quibus insuauis est praedicatio ueritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet: testificor, inquit, coram deo et Christo Iesu, 4 Matth. 10, 12-18 10 II Tim. 2, 24-26 29 II Tim. 4, 1-2 def. X 5 huic domui YRZv (-ref> oTxw τότω̩ ) 7 uertetur Z 10 inquid Wml 15 uolutatem W uoluntate R 16 modestiam WmlYR 21 eosque qui Z 26 instantiam Wml 27 abatringat YmlSml astringat Ym2 asstringat Rm2 29 subriperet WYR inquid Wml qui iudicaturus est uiuos et mortuos, et manifestationem et regnum eius: praedica uerbum, insta oportune inoportune, argue hortare increpa in omni longanimitate et doctrina. quis haec audiens, si deo fideliter seruit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat, quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua; praedicamus omnino in adiutorio domini dei nostri christianae unitatis utilitatem pietatem sanctitatem, praedicamus uolentibus oportune, renitentibus inoportune, et quantis ualemus uiribus istam inter nos partemque Donati quaestionem et pro quibus (et contra quos) possumus olim finitam esse monstramus. Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere 17 U Tim. 4, 14-15 20 Phil. 1, 15-17 1 ac mortnos Zv alt . et] add . per v 2 opportune v, item lin. 10 < ief. X 3 inportune codd. praeter HTml, item lin. 10 arguere Wml 11 partisque Ym2 pro om. v 12 et contra quos addidi 13 agnoscat Wml 15 iuuidia YmlR ueritate Yml 16 contiosorum lVml 17 errarius Wml 19 deuita YRZv 21 contentionem W 23 hi] mihi R illi v 25 dixit et ex YKZv 27 non.inmoleste lVml cupiebat: quid enim, inquit? dum omni modo, siue occasione siue ueritate. Christus adnuntietur. neque enim cordis sui ueritate, quia non sincera intentione sed aemula contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, adnuntiabant. tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus an eos, qui ueritati resistunt, reuincere cupiamus aduerte. nam procul dubio, si ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus, gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas adnuntiatur, sicut apostolus qui dicit: et in hoc gaudebo. si autem — quod deo maxime notum est et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset — pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur, puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro ueritate certemus. Nam si contentiosus habetur a uobis uel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem uel inferre uel referre curauerit, uidete quid de ipso domino Iesu Christo eiusque seruis prophetis et apostolis sentiatis. nempe enim dominus ipse filius dei numquid cum solis discipulis uel turbis, qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis temptantibus obtrectantibus interrogantibus resistentibus maledicentibus habuit de ueritate sermonem? numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem uel haeresem Samaritanorum piguit disputare? sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. quid? totiens aduersus Iudaeos Pharisaeos Sadducaeos non solum minime 1. 12 Phil. 1, 18 27 cf. Ioh. 4, 20 sqq. def. X 1 inquid Wml 8 alt . ueritatem Z 9 emulumentam Yml 11 hac] hoc R 15 solicitudine Wml labore] laudare Wml laude Wm3 24 an] ac Z 28 heresen Z 29 quod Yml toties Rv 80 aaduceos Wm3Z credituros, uerum etiam maxime contradicturos et persecuturos coram in os eorum quam multa locutus est! nonne ab eis ultro cum uoluit quod uoluit inquisiuit, ut eorum illos responsione conuinceret? nonne illis dolose temptando quaerentibus, (ad) quae redarguti ommutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conuersus. et utique nouerat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos uel in eos uel aduersus eos diceret, profuturum. sed nos fortasse suo firmauit exemplo, qui futuram fidem perfidiamue hominum praenoscere non ualemus, ne, si quando nimium duris nimiumque peruersis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. quid quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum deus sed ne homines quidem dubitare possunt. nullo modo ad iustitiam conuersurum, filius dei tamen insidiose temptantem et de scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem de scripturis sanctis respondendo conuicit nec iudicauit indignum cum satana Christus de diuinis eloquiis habere conloquium, quid utique praeuidens nisi, quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris gentibus profuturum?