Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent ignorans peruentura tamen minime desperaui, quia et ad me tua, quamuis longe postea quam scripsisti, tamen quandoque peruenire potuerunt, quae tibi uisum est aduersus ea scribere debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo uestro iterationem baptismi adstruere molienti et communionem nostram non documentorum pondere urgenti, sed maledictorum leuitate criminanti ut potui breuiter pro parte respondi. non enim tota eius epistula in manus meas tunc uenerat, sed parua pars prior. quod cur acciderit, quid opus est quaerere, quandoquidem, cum ad nos postea uniuersa peruenit, uniuersae respondere non piguit? his ergo litteris tuis quas ad me dedisti si non rescriberem, fortasse contumeliosum putares, quod autem rescribo, rursum uereor ne contentiosum putes. sed si tu inuentis litteris meis non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati uel ipsam partem Donati redarguere uidebantur, ad officium tuum pertinere arbitratus es, cum tibi esses alicuius conscius facultatis, suscipere atque exserere contradictionem, quia eius communionis es quamuis nulla functione clericatui adstrictus, quanto minus mihi licuit pro munere sarcinae meae uel contra Petilianum uel contra te ipsum tacere, cum ille oppugnaret ecclesiam pro qua milito, tu autem in simili opere etiam nominatim ad me institueres promeres conscriberesque sermonem! In cuius primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia uideretur. nam uelut laudans genus dicendi meum 26 cf. epist. Cresc. 1 De codicum praescriptionibus cf. Praefatio initium libri I usque def, X ad cap. 13, 16 sub fin. in X desidcratur 8 arguenti R 16 qui Wml quae TB 18 arbitraturus Zml 19 adque W exerere Ym2Z 24 instituas W et rursus uelut timens, ne hoc genere te uel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium aduersus eam de scripturis sanctis, ubi dictum putes: ex multa eloquentia non effugies peccatum, cum dictum non sit \'ex multa eloquentia\', sed \'ei multiloquio\'. multiloquium autem est superflua locutio, uitium scilicet loquendi amore contractum. plerumque autem loqui amant etiam qui nesciunt, quid loquantur uel quomodo loquantur siue ad sanitatem sententiarum siue ad ipsum qui per artem grammaticam discitur integrum sonum ordinemque uerborum. eloquentia uero facultas dicendi est congruenter explicans quae sentimus, qua tunc utendum est cum recta sentimus. hoc modo ea non usi sunt haeretici. nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, uerum et boni aliquid esset quod eloquenter explicare potuissent. frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt, aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimique abutuntur. quis enim nescit, sicuti est (medicina utilis uel inutilis), ut fuerint (utilia uel inutil)ia quae quaeruntur, ita eloquentiam, hoc est peritiam facultatemque dicendi, sic esse utilem uel inutilem, ut fuerint utilia uel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare. Sed, credo, cum me uideres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisue studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam, ut iam quid dicerem non adtenderet, quisquis abs te perterritus tamquam eloquenter me 4 epist. Cresc. et Prou. 10, 19 def. X 1 sursus Wml 3 eum WYmlRZ 9 sentiarum WmlYml 10 per Wm3, om. eet. v arte grammatica YmHv diacit Z 13 non ea Z 21 medicina-inutilis suppleui ut] aut WmlYRZv 22 ϑεῶ̩ ) scripsi exhibendo cadd . v 16 animis WmlYmlR 17 quod del. Ym2 20 cum] con Yml 22 uestrum Yml obsecro? numquidnam te conpuli contra mea scripta rescribere et ideo recusantis et excusantis haec uox est? si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces aut ita loqueris, ut instrui te desideres? instare me dicis et prouocare semper, ut ad dinoscendam ueri quaestionem mecum uestri disceptent, sed uestros prudentius ac patientius facere, qui in ecclesia tantum quae in lege mandata sunt populos docent nec nobis respondere curant, scientes quia, si lex diuina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius quid uerius suadere non possunt, numquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad ueritatis regulam reuocare. quid tibi ergo uisum est, ut aduersus nos illis tacentibus tu loquaris? nam si bene faciunt, cur non imitaris, si male, cur laudas? Dicis, quod intoleranda adrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis uelut inexplicabile uisum atque ideo iudici deo dimissum est, cum paulo superius dixeris hoc me uelle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit. certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? puto enim, si solos nostros id conatos culpare uoluisses, non etiam uestros in eo conatu fuisse fatereris. quia ergo illum conatum, illam uoluntatem et instantiam saltem propter uestros reprehendere iam non potes, nolo esse a tam bono opere alienus. quid arguis, quid reprehendis? an inuides? non hoc de te temere credendum est. restat ergo, ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in uestris laudare conpelleris.