<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, <lb/>
            dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod<lb n="10"/>
            in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro <lb/>
            oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, <lb/>
            quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque <lb/>
            contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, <lb/>
            quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem<lb n="15"/>
            pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, <lb/>
            sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et <lb/>
            alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere <lb/>
            et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. <lb/>
            in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum<lb n="20"/>
            differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. <lb/>
            nam quoniam primo carnales homines ardebant <lb/>
            multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua <lb/>
            querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut <lb/>
            iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet.<lb n="25"/>
            sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui <lb/>
            eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per <lb/>
            euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic

<note type="footnote" rend="script"> 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 illis <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> dicit <hi rend="italic">b</hi> 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 6 penitentibus <hi rend="italic">P</hi> 7 sibi <hi rend="italic">om. TCSVb</hi> 9 scriptum est <lb/>
            in exodo <hi rend="italic">TCSVb</hi> 10 pro dentem P tente <hi rend="italic">V</hi> huic-ue <hi rend="italic">(unc. <lb/>
            rubric.) P</hi> 12 et <hi rend="italic">om. TSb</hi> 16 pro dentem P 17 percusserit te <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            t <lb/>
            maxillam] dexteram max. <hi rend="italic">T, (s. I.) C</hi> ei <hi rend="italic">V</hi> 24 constiro. 6 P eis <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> leuitatis <hi rend="italic">b</hi> 26 posset aliquando <hi rend="italic">V</hi> 27 non] sic <hi rend="italic">C</hi> 28 dedncens <lb/>
            <hi rend="italic">TCSb</hi> xeducens <hi rend="italic">Y</hi> </note><lb/>
             
<pb n="131"/>
            gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem <lb/>
            uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata <lb/>
            mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus <lb/>
            libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si <lb/>
            feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi <lb n="5"/>
            retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi <lb/>
            uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti <lb/>
            se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo <lb/>
            intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam <lb/>
            et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in <lb n="10"/>
            nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere <lb/>
            praenuntiatam. 
</p></div></div></body></text></TEI>