De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. 1 illis (s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc. rubric.) P 12 et om. TSb 16 pro dentem P 17 percusserit te V t maxillam] dexteram max. T, (s. I.) C ei V 24 constiro. 6 P eis om. P leuitatis b 26 posset aliquando V 27 non] sic C 28 dedncens TCSb xeducens Y gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere praenuntiatam.