De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. 1 illis (s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc. rubric.) P 12 et om. TSb 16 pro dentem P 17 percusserit te V t maxillam] dexteram max. T, (s. I.) C ei V 24 constiro. 6 P eis om. P leuitatis b 26 posset aliquando V 27 non] sic C 28 dedncens TCSb xeducens Y gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere praenuntiatam. De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis. inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens, quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui 4 Ps. 7, 4 sq. 7 Thr. 3, 30 14 cf. Gen. 3. 4. 13 19 loh. 1, 18 22 Ioh. 5, 37 sq. 1 supedificauit b 2 est] eSt b 5 istud (d corr. ex t) P1 6 retri- E buentibus om. V 7 paciente PC leuissime b percutient? P 11 ueteri CYb 12 prgnuntiatum ei dns locutus est V 14 et cum ena C cayn Y 16 scriptura locis (ra in ras.) P 18 insidiantur- di (unc.rubric.)P ergo om. TCSVb 21 adnuntiabitP ,22 IudaeiaJ iohannesS 27 ipse] ille V adnuntiabit P adnuntiabit (sic. ubique corr.) G 9* posse quaestionem, quia ipse filius, quod est uerbum dei. non solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat, cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id, quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit. et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit. deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat, et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud 13 cf. Gen. 18, 1 sq. 14 cf. Gen, 32, 24 sqq. 15 Ei. 3, 2 17 cf. Ex. 19, 3 18 cf. Act. 7, 30. 35 1 quod] qui b 3 se de patre Cb 5 per om. Y 7 aque G U subiecta - - sunt C 8 cum] quando TCSYb quamtji? (u in rill. Bii do m. 2 del.) G 9 diuitatem P2 10 est] et V 14 locutione P 15 heremorn (u in o corr.) P eremo TS 16 egypti P 17 loquutns P 18 Btefanus P 19 aparuisse P 23 diiit—dicitur om. G TCSVb quia dfis Y 25 angelo (corr. ex euangelio) P 26 dfis (bis) V 27 dicitur recte GTCS dicitur] deo b dicatur illud Y dicatur ei persona inhabitantis dei, illud ex persona seruientis creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur, Christi? Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti, adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus, cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis, quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de caelo: et clarificaui et clarificabo. quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei, qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater — beati enim mundicordes, quia ipsi deum 2 II Cor. 13, 3 8 Luc. 12, 20 18 Ioh. 12, 28; 17, 5 7 Matth2. 5, 8 i --- I 3 eius accipere b xpf. CTb 4 ueterę G ueteri TCSVb 5 aeuae G 6 dns] ds b 7 et ont. b loquutus G ds P 8 a te hac sqq. V k e acnocte aufertur G a te anima tua GTCSb 10 dicatur CVb 12 dititur P eius aliquando b 14 quibus] ubiq: P 19 priusquam] eum P 25 creaturam] creaturam manifestef b 27 mundocordes Pf (o in i corr.) G quia] qffi Y uidebunt —: non est mirandum ex utroque testamento ista omnia testimonia consonare. De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 23 Es. 66. 1 sq. 3 quod scriptum est om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb 6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia- mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m . O 2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi (une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?