De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, parentum peccata, qui me oderunt. huic loco Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. qui solem suum oriri facit super bonos et malos et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet 4 Ex. 20. 5 8 Matth. 5. 43 10 Matth. 18. 22 20 Matth. 25, 41 27 Sap. 1. 5 1 in] et in TCV 2 ueteri TCSVb 3 contemtus}J'l 4 in exodo scriptum est TCSVb 5 tribuens S 6 huic-euan (unc. rubric.) P 10 quod om. S idS b 22 recte dictum esse] rectum esse TCSVb O 23 retribuit VCSb ex eo-oderunt om. P 24 quid C qui me ode- runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur superueniente iniquitate, id est corripietur homo superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus dicens: tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum. qua concordia utriusque testamenti satis ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se saeuire peccando. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit. 4 Sap. 2, 21 5 Prou. 5, 22 8 Rora. 1, 24 16 cf. Matth. 1, 17 30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ 1 corrietur P1 2 a superueniente b 5 ot excęcauit P funiculis S.b (in marg.) 11 seuire P 14 habraham V 16 matheus VCT 17 (et 18; babylloniam P (et 18) babiloniam CV 23 babylloniae P 27 hiis V adq: P1 28 perseuerantes b 30 hiezechiel P Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum pater uester caelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare. Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. est autem animae fornicatio auersio a fecunditate sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque conuersio. Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus 5 Rom. 2, 4 15 Sap. 11, 27 16 H Cor. 11, 2. 6 penitentiam PV innitatur V 8 die TCSVb 9 reddat S h reddet VTCb 16 dicit TCb 18 exibere P 19 indigne P 20 uerba ista TCSVb 22 sullimitate C 25 inpune om. P 26 aduersio V 30 septuagesies V penitenti P V XXV. Aog. aect. 6. 9 autem illis se dixit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia, quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere tamquam ab uno deo utrumque conscriptum.