<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum <lb/>
            et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus <lb/>
            deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei <lb/>
            dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo <lb/>
            primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine<lb n="5"/>
            mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et <lb/>
            adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud <lb/>
            superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum <lb/>
            caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos <lb/>
            tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus.<lb n="10"/>
            nam si uetere testamento contrarium est euangelium <lb/>
            propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. <lb/>
            qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, <lb/>
            ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur <lb/>
            sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia<lb n="15"/>
            loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire <lb/>
            ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: <lb/>
            honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis <lb/>
            etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. <lb/>
            nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et <lb n="20"/>
            ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum <lb/>
            ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, <lb/>
            et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et <lb/>
            honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen <lb/>
            in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, <lb n="25"/>
            nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis <lb/>
            ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non <lb/>
            noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit

<note type="footnote"> 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. <lb/>
            Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 exhodo P 2 tuam <hi rend="italic">om. V</hi> huic-pa <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> 5 sine <lb/>
            ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos <lb/>
             <lb/>
            suos <hi rend="italic">T,</hi> 8. <hi rend="italic">I. C</hi> 11 si) et si <hi rend="italic">b</hi> si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo <lb/>
            r 15 sibij sibi ipsi <hi rend="italic">TCSlb</hi> fas P4 nephas r 21 mandata <lb/>
            illa <hi rend="italic">b</hi> seruauit <hi rend="italic">TCVb</hi> 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et <lb/>
            qui <hi rend="italic">TCSVb</hi> ipse autem <hi rend="italic">TCrb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="127"/>
            testamentum tuum. ergo si in nouo testamento commendatur <lb/>
            parentum dilectio et in uetere commendatur parentum <lb/>
            contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>