De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus. nam si uetere testamento contrarium est euangelium propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 1 exhodo P 2 tuam om. V huic-pa (unc. rubric.) P 5 sine ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos suos T, 8. I. C 11 si) et si b si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo r 15 sibij sibi ipsi TCSlb fas P4 nephas r 21 mandata illa b seruauit TCVb 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et qui TCSVb ipse autem TCrb testamentum tuum. ergo si in nouo testamento commendatur parentum dilectio et in uetere commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt.