De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus. nam si uetere testamento contrarium est euangelium propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 1 exhodo P 2 tuam om. V huic-pa (unc. rubric.) P 5 sine ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos suos T, 8. I. C 11 si) et si b si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo r 15 sibij sibi ipsi TCSlb fas P4 nephas r 21 mandata illa b seruauit TCVb 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et qui TCSVb ipse autem TCrb testamentum tuum. ergo si in nouo testamento commendatur parentum dilectio et in uetere commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt. De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, parentum peccata, qui me oderunt. huic loco Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. qui solem suum oriri facit super bonos et malos et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet 4 Ex. 20. 5 8 Matth. 5. 43 10 Matth. 18. 22 20 Matth. 25, 41 27 Sap. 1. 5 1 in] et in TCV 2 ueteri TCSVb 3 contemtus}J'l 4 in exodo scriptum est TCSVb 5 tribuens S 6 huic-euan (unc. rubric.) P 10 quod om. S idS b 22 recte dictum esse] rectum esse TCSVb O 23 retribuit VCSb ex eo-oderunt om. P 24 quid C qui me ode- runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur superueniente iniquitate, id est corripietur homo superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus dicens: tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum. qua concordia utriusque testamenti satis ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se saeuire peccando. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit. 4 Sap. 2, 21 5 Prou. 5, 22 8 Rora. 1, 24 16 cf. Matth. 1, 17 30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ 1 corrietur P1 2 a superueniente b 5 ot excęcauit P funiculis S.b (in marg.) 11 seuire P 14 habraham V 16 matheus VCT 17 (et 18; babylloniam P (et 18) babiloniam CV 23 babylloniae P 27 hiis V adq: P1 28 perseuerantes b 30 hiezechiel P Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum pater uester caelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare. Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. est autem animae fornicatio auersio a fecunditate sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque conuersio. Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus 5 Rom. 2, 4 15 Sap. 11, 27 16 H Cor. 11, 2. 6 penitentiam PV innitatur V 8 die TCSVb 9 reddat S h reddet VTCb 16 dicit TCb 18 exibere P 19 indigne P 20 uerba ista TCSVb 22 sullimitate C 25 inpune om. P 26 aduersio V 30 septuagesies V penitenti P V XXV. Aog. aect. 6. 9 autem illis se dixit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia, quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere tamquam ab uno deo utrumque conscriptum. De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. 1 illis (s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc. rubric.) P 12 et om. TSb 16 pro dentem P 17 percusserit te V t maxillam] dexteram max. T, (s. I.) C ei V 24 constiro. 6 P eis om. P leuitatis b 26 posset aliquando V 27 non] sic C 28 dedncens TCSb xeducens Y gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere praenuntiatam. De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis. inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens, quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui 4 Ps. 7, 4 sq. 7 Thr. 3, 30 14 cf. Gen. 3. 4. 13 19 loh. 1, 18 22 Ioh. 5, 37 sq. 1 supedificauit b 2 est] eSt b 5 istud (d corr. ex t) P1 6 retri- E buentibus om. V 7 paciente PC leuissime b percutient? P 11 ueteri CYb 12 prgnuntiatum ei dns locutus est V 14 et cum ena C cayn Y 16 scriptura locis (ra in ras.) P 18 insidiantur- di (unc.rubric.)P ergo om. TCSVb 21 adnuntiabitP ,22 IudaeiaJ iohannesS 27 ipse] ille V adnuntiabit P adnuntiabit (sic. ubique corr.) G 9* posse quaestionem, quia ipse filius, quod est uerbum dei. non solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat, cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id, quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit. et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit. deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat, et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud 13 cf. Gen. 18, 1 sq. 14 cf. Gen, 32, 24 sqq. 15 Ei. 3, 2 17 cf. Ex. 19, 3 18 cf. Act. 7, 30. 35 1 quod] qui b 3 se de patre Cb 5 per om. Y 7 aque G U subiecta - - sunt C 8 cum] quando TCSYb quamtji? (u in rill. Bii do m. 2 del.) G 9 diuitatem P2 10 est] et V 14 locutione P 15 heremorn (u in o corr.) P eremo TS 16 egypti P 17 loquutns P 18 Btefanus P 19 aparuisse P 23 diiit—dicitur om. G TCSVb quia dfis Y 25 angelo (corr. ex euangelio) P 26 dfis (bis) V 27 dicitur recte GTCS dicitur] deo b dicatur illud Y dicatur ei persona inhabitantis dei, illud ex persona seruientis creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur, Christi? Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti, adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus, cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis, quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de caelo: et clarificaui et clarificabo. quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei, qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater — beati enim mundicordes, quia ipsi deum 2 II Cor. 13, 3 8 Luc. 12, 20 18 Ioh. 12, 28; 17, 5 7 Matth2. 5, 8 i --- I 3 eius accipere b xpf. CTb 4 ueterę G ueteri TCSVb 5 aeuae G 6 dns] ds b 7 et ont. b loquutus G ds P 8 a te hac sqq. V k e acnocte aufertur G a te anima tua GTCSb 10 dicatur CVb 12 dititur P eius aliquando b 14 quibus] ubiq: P 19 priusquam] eum P 25 creaturam] creaturam manifestef b 27 mundocordes Pf (o in i corr.) G quia] qffi Y uidebunt —: non est mirandum ex utroque testamento ista omnia testimonia consonare. De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 23 Es. 66. 1 sq. 3 quod scriptum est om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb 6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia- mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m . O 2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi (une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?