<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem <lb/>
            ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum <lb/>
            Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse <lb/>
            ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo <lb/>
            testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit<lb n="5"/>
            Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris <lb/>
            uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et <lb/>
            in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et <lb/>
            quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. <lb/>
            non intellegunt illud dictum esse de homine antequam<lb n="10"/>
            peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, <lb/>
            hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo <lb/>
            estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in <lb/>
            scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum <lb/>
            naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei,<lb n="15"/>
            qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut <lb/>
            filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. <lb/>
            sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt <lb/>
            euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae <lb/>
            nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo <lb n="20"/>
            modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, <lb/>
            uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso <lb/>
            diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; <lb/>
            uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad <lb/>
            id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit <lb n="25"/>
            quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non <lb/>
            steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis

<note type="footnote"> 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. <lb/>
            I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 (et 11) ymaginem <hi rend="italic">F</hi> hunc-scriptum <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> 6 diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dyabolo <hi rend="italic">S</hi> 9 genimina <hi rend="italic">TC,b</hi> (in <hi rend="italic">marg. al</hi>. genera) 10 non <lb/>
            enim <hi rend="italic">T</hi> esse dictum <hi rend="italic">bV</hi> esse <hi rend="italic">om. T</hi> 13 dicit P 15 ysaac <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            I t <lb/>
            18 apostolus appellat <hi rend="italic">T C S V</hi> 20 q b 21 peccatores <hi rend="italic">infideles P</hi> <lb/>
            r <lb/>
            a domino uocantur <hi rend="italic">V</hi> 23 filios <hi rend="italic">CVb</hi> difidentiae <hi rend="italic">P</hi> 26 eat] ? F <lb/>
            27 steterunt quae eis data est <hi rend="italic">T</hi> eodem] eo quod <hi rend="italic">0srb,</hi> om. <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="125"/>
            Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. <lb/>
            secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et <lb/>
            uiperarum genera uocantur. 
</p><p>Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum <lb/>
            genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem <lb n="5"/>
            non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, <lb/>
            mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non <lb/>
            secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum <lb/>
            spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem <lb/>
            dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, <lb n="10"/>
            id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem <lb/>
            nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando <lb/>
            amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes <lb/>
            uos ueterem hominem cum actibus eius induite <lb/>
            nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum <lb n="15"/>
            imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt <lb/>
            homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque <lb/>
            ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere <lb/>
            inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis <lb/>
            est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet <lb n="20"/>
            scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei <lb/>
            fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur <lb/>
            eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae <lb/>
            decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum <lb/>
            dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico <lb n="25"/>
            propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii <lb/>
            altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini <lb/>
            et sicut unus de principibus cadetis.

<note type="footnote"> 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. <lb/>
            21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. CV</hi> 2 ueuenata serpentum <hi rend="italic">P</hi> serpentium <hi rend="italic">S</hi> 3 genimina <hi rend="italic">(in<lb/>
             marg. al</hi>. genera) <hi rend="italic">b</hi> 4 ymaginem <hi rend="italic">V</hi> 6 inmago <hi rend="italic">C</hi> 10 item] idem <hi rend="italic">TCVb</hi> <lb/>
            11 ueterS hominem <hi rend="italic">(uirg. m. 2 add.) P</hi> induamur nona uita <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            15 agnitione <hi rend="italic">CV</hi> 19 simimus <hi rend="italic">P</hi> 21 dl (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 23 decidflt <lb/>
            * <lb/>
            sapientie <hi rend="italic">b</hi> 26 consonţ&gt;t <hi rend="italic">C</hi> 27 excelsi <hi rend="italic">(in marg</hi>. altissimi) <hi rend="italic">V</hi> sicut <lb/>
            hominesj ut hom. <hi rend="italic">TCSVb</hi> 28 de] ex <hi rend="italic">TCSVb</hi> </note>
<pb n="126"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>