De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. non intellegunt illud dictum esse de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei, qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 2 (et 11) ymaginem F hunc-scriptum (unc. rubric.) P 6 diabulo P dyabolo S 9 genimina TC,b (in marg. al . genera) 10 non enim T esse dictum bV esse om. T 13 dicit P 15 ysaac Y I t 18 apostolus appellat T C S V 20 q b 21 peccatores infideles P r a domino uocantur V 23 filios CVb difidentiae P 26 eat] ? F 27 steterunt quae eis data est T eodem] eo quod 0srb, om. T Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et uiperarum genera uocantur. Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. 21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. 1 et om. CV 2 ueuenata serpentum P serpentium S 3 genimina (in marg. al . genera) b 4 ymaginem V 6 inmago C 10 item] idem TCVb 11 ueterS hominem (uirg. m. 2 add.) P induamur nona uita TCSVb 15 agnitione CV 19 simimus P 21 dl (s. I. m . 2) P 23 decidflt * sapientie b 26 consonţ>t C 27 excelsi (in marg . altissimi) V sicut hominesj ut hom. TCSVb 28 de] ex TCSVb