<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad <lb/>
            Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat<lb n="15"/>
            ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae. <lb/>
            quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei <lb/>
            caede manus tuae; te enim operari necesse est terram. <lb/>
            quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos, <lb/>
            quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur. <lb n="20"/>
            calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare <lb/>
            cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se <lb/>
            agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel <lb/>
            eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et <lb/>
            tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt <lb n="25"/>
            huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus <lb/>
            ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam

<note type="footnote"> 14 Gen. 4, 10 sqq. 27 Matth. 6, 84. 26 </note>

<note type="footnote" rend="script"> i v <lb/>
            1 <hi rend="italic">eleger?nt P</hi> 6 umbris] <hi rend="italic">uerbis C</hi> fig?ris P <hi rend="italic">10 euangelica 2Y\sT6</hi> <lb/>
            repperiantur P 11 <hi rend="italic">ipsis C</hi> libris <hi rend="italic">om. P</hi> 12 desit <hi rend="italic">P</hi> scę sce P <lb/>
            »r nf <lb/>
            temerios <hi rend="italic">P</hi> 14 gesi <hi rend="italic">p-z</hi> diis <hi rend="italic">TCSYb</hi> 16 cayn <hi rend="italic">V</hi> caym <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            vla <lb/>
            16 es tu] eris <hi rend="italic">TCSVb</hi> facig <hi rend="italic">P</hi> 17 apsorbuit <hi rend="italic">V</hi> 19 q: Pquae <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            dabit fructus <hi rend="italic">Y</hi> 20 maledictionem <hi rend="italic">TCb</hi> caym S cayn V 21 calumpniantes <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 22 cogitare <hi rend="italic">(s. l. m. 2) P</hi> 23 essent <hi rend="italic">otn. CVSh</hi> <lb/>
            23 uel] et <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="123"/>
            crastinus dies ipse cogitabit sibi. respicite uolatilia <lb/>
            caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt <lb/>
            in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi <lb/>
            conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis <lb/>
            terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam <lb n="5"/>
            paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando <lb/>
            -euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus <lb/>
            capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam <lb/>
            sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque <lb/>
            concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius, <lb n="10"/>
            quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere <lb/>
            frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur, <lb/>
            illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo <lb/>
            fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus <lb/>
            fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt <lb n="15"/>
            maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori, <lb/>
            cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini <lb/>
            nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato <lb/>
            domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis <lb/>
            dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum <lb n="20"/>
            deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur, <lb/>
            qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem <lb/>
            tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri <lb/>
            intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de <lb/>
            deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur, <lb n="25"/>
            et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere <lb/>
            reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti <lb/>
            manifesta concordia.

<note type="footnote"> 18 cf. Matth. 21, 19 22 Ps. b4, 23 </note>

<note type="footnote" rend="script"> r <lb/>
            1 cogitabit (bat in bit <hi rend="italic">corr.)</hi> P* 8 parieidaPJ <hi rend="italic">XPIJ om. CVb</hi> <lb/>
            i i ic <lb/>
            4 sterelitatis P 5 ster$litatem <hi rend="italic">P</hi> 6 parentur <hi rend="italic">P</hi> nostrum <hi rend="italic">om. TVCb</hi> <lb/>
            11 quid conuenientius <hi rend="italic">om. TCSYb</hi> fuerat] erat <hi rend="italic">TCSVb</hi> 12 steh <lb/>
            <lb/>
            relitas <hi rend="italic">PS</hi> 14 liberanT <hi rend="italic">b</hi> 15 seruiretur <hi rend="italic">V</hi> exorrescunt P <lb/>
            19 delecta/tur (n <hi rend="italic">er.) P</hi> qua] quod <hi rend="italic">CV</hi> 20 eorum <hi rend="italic">om. CV</hi> 21 gerat <lb/>
            deus <hi rend="italic">T</hi> quur <hi rend="italic">P</hi> in prophetica b delectaptur <hi rend="italic">P</hi> 22 dfio <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            deum <hi rend="italic">S</hi> 23 possent <hi rend="italic">CVb</hi> 27 repperiri P clarescat <hi rend="italic">TCSVb</hi> </note>
<pb n="124"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>