De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae. quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei caede manus tuae; te enim operari necesse est terram. quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos, quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur. calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam 14 Gen. 4, 10 sqq. 27 Matth. 6, 84. 26 i v 1 eleger?nt P 6 umbris] uerbis C fig?ris P 10 euangelica 2Y\sT6 repperiantur P 11 ipsis C libris om. P 12 desit P scę sce P »r nf temerios P 14 gesi p-z diis TCSYb 16 cayn V caym S vla 16 es tu] eris TCSVb facig P 17 apsorbuit V 19 q: Pquae TCSVb dabit fructus Y 20 maledictionem TCb caym S cayn V 21 calumpniantes Y 22 cogitare (s. l. m. 2) P 23 essent otn. CVSh 23 uel] et V crastinus dies ipse cogitabit sibi. respicite uolatilia caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando -euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius, quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur, illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori, cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur, et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti manifesta concordia. 18 cf. Matth. 21, 19 22 Ps. b4, 23 r 1 cogitabit (bat in bit corr.) P* 8 parieidaPJ XPIJ om. CVb i i ic 4 sterelitatis P 5 ster$litatem P 6 parentur P nostrum om. TVCb 11 quid conuenientius om. TCSYb fuerat] erat TCSVb 12 steh relitas PS 14 liberanT b 15 seruiretur V exorrescunt P 19 delecta/tur (n er.) P qua] quod CV 20 eorum om. CV 21 gerat deus T quur P in prophetica b delectaptur P 22 dfio P deum S 23 possent CVb 27 repperiri P clarescat TCSVb