De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus: non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo 13 Gen. 2, 18 sqq. 22 Matth. 19, 29; Marc. 10, 29 sq.; Luc. 18, 29 sqq. 27 Sap. 2, 21 i 1 lene] leue Cb suaue V 5 id est] quidg (in ras.) C 6 reqes P 8 consequsemur C 9 nunc longum CT 14 illi P 15 dfis V sompi num V so'nin Pb 16 unam sumpsit V 17 eu iquam P 18 uxore P V um 19 calpmmantur P 24 septies] centies b tantg P 25 et om. P Ai. 26 calti P esse om. V 28 uidet TCV testamento praecepta de uxore diligenda? cur enim potius uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, • qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum, et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere. intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis uidentur esse contraria. Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit, adulterium committit. ecce habent confirmatam sententiam ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum. simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse additum — nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant, dicere — quid ? si alius dicat illud esse inmissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios 8 Matth. 19, 3 sqq. ra 6 contra P 8 dimitterej dimittere Morem VSb uxorem dimittere TC 9 fecit hominem TC 10 feminam fecit eos et TVb 18 coniunxit 0 in unum TCSV et om. TCSVb dicunt ergo V 14 mses P I y lSdemittereP 16 moses P 21 aduersuaft 22 peribuit V 23 duriciamP1 duritiam cordis b eorum s. l. P nonquid V 26 quid om. b propter regnum caelorum et cetera. non intellegunt miseri. quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum; sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter inprobatur a domino. ita nec ista duo capitula euangelica inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento, quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum. 12 I Cor. 7, 12 «t 3 et om. P 6 relictio P et relictio—est om. S 7 est a domino b ihs xpf] ds b 11 semper om. b dicit apostolus V 13 dimittet .(it in et corr.) P eam] illam V om. b 14 utique] igit b 17 conr sequentibus TCV 18 subiectus seruituti TSCVb 19 qui P4 22 eisistit P existat b 28 regntl b 24 ita] item b duo om. b 26 uiro ut sancti mereantur regnum celorum sqq. b 27 ita] hic (in ras.) C Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae sin.t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo? nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento, quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat: mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a domino deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo? quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata esse sentirent. Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam, quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit: qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit: haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint 2 Ephes. 5, 22 sqq. 16 I Cor. 11, 11 sqq. 28 Matth. 19, 12 29 Es. 56, 4 sqq. 1 quanto apostolus sqq. Y christianos (oa ex us corr.) P4 2 nonne] n6 b dicit: uiri] dicitur TCSVb dilige uxores tuas b 3 eclesiam P 6 ueteri b 12 sicut-ipsum om. CVb 13 ut om. b 15 sistere P2 I 17 enim om. b 21 (et 24) ueterę P1 ueteri b 22 testamento om. b i I 24 fsaiam P2 ysaiam S 28 ęsaias Fs praecepta mea et elegerint sibi, quae ego uolo. et capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.