<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>De eo, quod in Esaia propheta scriptum est: ego sum <lb/>
            deus, qui facio pacem et constituo mala. etiam hoc <lb/>
            eadem regula soluitur. non enim reprehendit Adimantus, quod<lb n="15"/>
            dixit deus : facio pacem. sed quod dixit: constituo mala. <lb/>
            cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam <lb/>
            latius tractauerit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem <lb/>
            dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, <lb/>
            in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; <lb n="20"/>
            alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint <lb/>
            in incredulitate, inserentur. potens est enim deus <lb/>
            iterum inserere illos. in hoc sermone apostolico satis <lb/>
            adparet bonitas dei, secundum quam dixit Esaias: ego sum <lb/>
            deus, qui facio pacem, et seueritas, secundum quam dixit:<lb n="25"/>
            constituo mala. simul etiam ostendit in nostra potestate <lb/>
            esse, ut uel inseri bonitate ipsius uel excidi seueritate mereamur. <lb/>
            non est ergo Esaiae contrarium euangelium, sicut putat <lb/>
            uel potius putari cupit Adimantus, ubi dominus ait: beati

<note type="footnote"> 1 Ephes. 5, 8 sqq. 6 Matth. 7, 19 13 Es. 45, 7 18 Rom. 11, 22 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 fureretj fugeret <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 5 possetGTGSVb 7 <hi rend="italic">fructuV</hi> 11 det P <lb/>
            13 <hi rend="italic">(et</hi> 28) isaia (e in i <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> quod scriptum est in ysaia V <lb/>
            14 quia P 15 repręhendit <hi rend="italic">P</hi> 17 paulus] om. <hi rend="italic">V</hi> 18 lacius <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 ysaias <hi rend="italic">V</hi> 27 excindi <hi rend="italic">P</hi> ex/ci//di <hi rend="italic">G</hi> eiscindi <hi rend="italic">S</hi> 28 est] om. <hi rend="italic">08</hi> <lb/>
            ergo est b yaaiae <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="187"/>
            pacifici, quia filii dei uocabuntur. uel ex ipsa enim <lb/>
            parte debuit agnoscere etiam Esaiam scire filios dei esse <lb/>
            pacificos. quia per eum dixit deus: ego sum. qui facio <lb/>
            pacem. sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum <lb/>
            figit, in altera se ipse caecauit. quodsi uellet alius similiter <lb n="5"/>
            caecus dicere bonum esse uetus testamentum, ubi dominus <lb/>
            dicit: nolo mortem peccatoris. quantum ut reuertatur <lb/>
            et uiuat. malum esse autem nouum testamentum, ubi dicit <lb/>
            Christus: ite in ignem aeternum. qui praeparatus est <lb/>
            diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes, <lb n="10"/>
            qui se sequerentur, indoctos et scripturarum ignaros in inperitiae <lb/>
            caecitatem geminata malitia secum pariter praecipitaret? <lb/>
            qui autem oculo pio legit, et in nouo testamento inuenit, quod <lb/>
            isti accusant in uetere. et in uetere, quod laudant in nouo. 
</p></div></div></body></text></TEI>