De eo, quod in Esaia propheta scriptum est: ego sum deus, qui facio pacem et constituo mala. etiam hoc eadem regula soluitur. non enim reprehendit Adimantus, quod dixit deus : facio pacem. sed quod dixit: constituo mala. cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractauerit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. potens est enim deus iterum inserere illos. in hoc sermone apostolico satis adparet bonitas dei, secundum quam dixit Esaias: ego sum deus, qui facio pacem, et seueritas, secundum quam dixit: constituo mala. simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate ipsius uel excidi seueritate mereamur. non est ergo Esaiae contrarium euangelium, sicut putat uel potius putari cupit Adimantus, ubi dominus ait: beati 1 Ephes. 5, 8 sqq. 6 Matth. 7, 19 13 Es. 45, 7 18 Rom. 11, 22 sq. 4 fureretj fugeret GTCSVb 5 possetGTGSVb 7 fructuV 11 det P 13 (et 28) isaia (e in i corr. m. 2) G quod scriptum est in ysaia V 14 quia P 15 repręhendit P 17 paulus] om. V 18 lacius C 24 ysaias V 27 excindi P ex/ci//di G eiscindi S 28 est] om. 08 ergo est b yaaiae V pacifici, quia filii dei uocabuntur. uel ex ipsa enim parte debuit agnoscere etiam Esaiam scire filios dei esse pacificos. quia per eum dixit deus: ego sum. qui facio pacem. sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum figit, in altera se ipse caecauit. quodsi uellet alius similiter caecus dicere bonum esse uetus testamentum, ubi dominus dicit: nolo mortem peccatoris. quantum ut reuertatur et uiuat. malum esse autem nouum testamentum, ubi dicit Christus: ite in ignem aeternum. qui praeparatus est diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes, qui se sequerentur, indoctos et scripturarum ignaros in inperitiae caecitatem geminata malitia secum pariter praecipitaret? qui autem oculo pio legit, et in nouo testamento inuenit, quod isti accusant in uetere. et in uetere, quod laudant in nouo.