<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>De eo, quod scriptum est in Amos propheta: si fieri <lb/>
            potest, ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant,<lb n="15"/>
            et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur; <lb/>
            si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt <lb/>
            muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit <lb/>
            sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terratur: ita etiam <lb/>
            malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod dominus <lb n="20"/>
            non faciet. malum hoc loco non peccatum, sed poena <lb/>
            intellegenda est. dupliciter enim appellatur malum: unum quod <lb/>
            homo facit. alterum quod patitur; quod facit. peccatum est; <lb/>
            quod patitur, poena. de poenis ergo loquebatur propheta, cum <lb/>
            hoc diceret. diuina enim prouidentia cuncta moderante et <lb n="25"/>
            gubernante ita homo male facit. quod uult. ut male patiatur, <lb/>
            quod non uult. sic autem isti accusant prophetam ista dicentem, <lb/>
            quasi in euangelio non legerint: nonne duo passeres

<note type="footnote"> 1 Es. 56. 5 6 II Tim. 3. 8 sq. 14 Amos 3, 3 sqq. 2t1 Matth. 10, 29 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 ysaias V multo meliorem <hi rend="italic">Tb</hi> 2 mqui4 <hi rend="italic">P</hi> 3 non] ne <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            Wt in <hi rend="italic">P</hi> 4 promittit P 5 intellegant (u <hi rend="italic">in</hi> a <hi rend="italic">corr.) P</hi> 6 apostolus <lb/>
            dicit <hi rend="italic">Y</hi> mambres] iambres <hi rend="italic">GTCS</hi> iambres et iamnes <hi rend="italic">V</hi> 9 ipsorum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            v <lb/>
            11 arida ubera V 12 sej si C speculo P 17 acupe <hi rend="italic">P</hi> 18 musoipultl <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 20 non <hi rend="italic">om. P</hi> 21 faciet <hi rend="italic">(ex</hi> at <hi rend="italic">corr.) P</hi> 23 patitur <lb/>
            pena <hi rend="italic">C</hi> quod-poena om. <hi rend="italic">CVb</hi> 26 ita homo male <hi rend="italic">sqq. P1</hi> fecit <hi rend="italic">C Vb</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. P</hi> 27 sio] si <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="185"/>
            asse ueneunt et unus ex his non cadit in terram sine <lb/>
            uoluntate patris uestri? ita ergo deus malum facit, quod <lb/>
            non ipsi deo malum est, sed eis. in quos uindicat. itaque <lb/>
            ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit. quia omne iustum <lb/>
            bonum est, et iusta est illa uindicta. et ideo non est contrarium, <lb n="5"/>
            quod Adimantus obicit dixisse dominum: arbor bona <lb/>
            fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus <lb/>
            facit. quamuis enim malum sit gehenna damnato. iustitia <lb/>
            tamen dei bona est et ipse fructus est ex arbore bona. ille <lb/>
            autem malis peccatorum suorum thesaurizauit sibi iram in <lb n="10"/>
            die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique <lb/>
            secundum opera sua. quamquam duae istae arbores manifestissime <lb/>
            in similitudine duorum hominum positae sint, id est <lb/>
            iusti et iniusti, quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum <lb/>
            operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio <lb n="15"/>
            loco docet, ubi ait: aut facite arborem bonam et fructum <lb/>
            eius bonum: aut facite arborem malam et fructum <lb/>
            eius malum. illis enim hoc dicit. qui putabant se bona <lb/>
            loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere, <lb/>
            cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae, <lb n="20"/>
            quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala <lb/>
            ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri <lb/>
            bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando <lb/>
            tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam <lb/>
            si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non <lb n="25"/>
            poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in <lb/>
            domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos;

<note type="footnote">6 Matth. 7. 17 12 cf. Rom. 2, 5 sq. 16 Matth. 12, 32 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 adae <hi rend="italic">PtY</hi> sine patris uestri uoluntate <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 2 uestri/ (s <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            7 (Ws) fructgs P1 8 malum <hi rend="italic">om. C</hi> dampnato <hi rend="italic">V</hi> 9 illa <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 thesanrizat <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 12 istae duae <hi rend="italic">TCSb</hi> 14 et eniusti <hi rend="italic">(s. I.) P</hi> <lb/>
            20 esset b ypocritae P hypochrytae <hi rend="italic">G</hi> hipocritae <hi rend="italic">V</hi> 21 mali <lb/>
            sitis <hi rend="italic">Tb</hi> 23 bona <hi rend="italic">om. C</hi> potest bona <hi rend="italic">V</hi> 24 inquit apostolus <hi rend="italic">TVb</hi> <lb/>
            25 et ideo non poteratis tunc <hi rend="italic">GTeSJô</hi> 27 iam] etiam <hi rend="italic">GSVCb</hi> et <lb/>
            iam <hi rend="italic">T</hi> facti estis <hi rend="italic">b</hi> facte V datę <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="186"/>
            quod sequitur dicens: sicut filii lucis ambulate — fructus <lb/>
            enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes <lb/>
            quid sit beneplacitum domino. nam in ipso <lb/>
            euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus, <lb/>
            potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere. <lb n="5"/>
            ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis <lb/>
            arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in <lb/>
            ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est <lb/>
            peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in <lb/>
            malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis<lb n="10"/>
            arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat <lb/>
            fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati. 
</p></div></div></body></text></TEI>