De eo, quod scriptum est in Amos propheta: si fieri potest, ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur; si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terratur: ita etiam malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod dominus non faciet. malum hoc loco non peccatum, sed poena intellegenda est. dupliciter enim appellatur malum: unum quod homo facit. alterum quod patitur; quod facit. peccatum est; quod patitur, poena. de poenis ergo loquebatur propheta, cum hoc diceret. diuina enim prouidentia cuncta moderante et gubernante ita homo male facit. quod uult. ut male patiatur, quod non uult. sic autem isti accusant prophetam ista dicentem, quasi in euangelio non legerint: nonne duo passeres 1 Es. 56. 5 6 II Tim. 3. 8 sq. 14 Amos 3, 3 sqq. 2t1 Matth. 10, 29 1 ysaias V multo meliorem Tb 2 mqui4 P 3 non] ne b Wt in P 4 promittit P 5 intellegant (u in a corr.) P 6 apostolus dicit Y mambres] iambres GTCS iambres et iamnes V 9 ipsorum V v 11 arida ubera V 12 sej si C speculo P 17 acupe P 18 musoipultl G 20 non om. P 21 faciet (ex at corr.) P 23 patitur pena C quod-poena om. CVb 26 ita homo male sqq. P1 fecit C Vb ut om. P 27 sio] si G asse ueneunt et unus ex his non cadit in terram sine uoluntate patris uestri? ita ergo deus malum facit, quod non ipsi deo malum est, sed eis. in quos uindicat. itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit. quia omne iustum bonum est, et iusta est illa uindicta. et ideo non est contrarium, quod Adimantus obicit dixisse dominum: arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit. quamuis enim malum sit gehenna damnato. iustitia tamen dei bona est et ipse fructus est ex arbore bona. ille autem malis peccatorum suorum thesaurizauit sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. quamquam duae istae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est iusti et iniusti, quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum: aut facite arborem malam et fructum eius malum. illis enim hoc dicit. qui putabant se bona loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere, cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos; 6 Matth. 7. 17 12 cf. Rom. 2, 5 sq. 16 Matth. 12, 32 sq. 1 adae PtY sine patris uestri uoluntate GTCSVb 2 uestri/ (s er.) P 7 (Ws) fructgs P1 8 malum om. C dampnato V 9 illa P 10 thesanrizat GTCSVb 12 istae duae TCSb 14 et eniusti (s. I.) P 20 esset b ypocritae P hypochrytae G hipocritae V 21 mali sitis Tb 23 bona om. C potest bona V 24 inquit apostolus TVb 25 et ideo non poteratis tunc GTeSJô 27 iam] etiam GSVCb et iam T facti estis b facte V datę C quod sequitur dicens: sicut filii lucis ambulate — fructus enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum domino. nam in ipso euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus, potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere. ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati.