<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>De eo, quod scriptum est in Amos propheta: si fieri <lb/>
            potest, ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant,<lb n="15"/>
            et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur; <lb/>
            si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt <lb/>
            muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit <lb/>
            sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terratur: ita etiam <lb/>
            malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod dominus <lb n="20"/>
            non faciet. malum hoc loco non peccatum, sed poena <lb/>
            intellegenda est. dupliciter enim appellatur malum: unum quod <lb/>
            homo facit. alterum quod patitur; quod facit. peccatum est; <lb/>
            quod patitur, poena. de poenis ergo loquebatur propheta, cum <lb/>
            hoc diceret. diuina enim prouidentia cuncta moderante et <lb n="25"/>
            gubernante ita homo male facit. quod uult. ut male patiatur, <lb/>
            quod non uult. sic autem isti accusant prophetam ista dicentem, <lb/>
            quasi in euangelio non legerint: nonne duo passeres

<note type="footnote"> 1 Es. 56. 5 6 II Tim. 3. 8 sq. 14 Amos 3, 3 sqq. 2t1 Matth. 10, 29 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 ysaias V multo meliorem <hi rend="italic">Tb</hi> 2 mqui4 <hi rend="italic">P</hi> 3 non] ne <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            Wt in <hi rend="italic">P</hi> 4 promittit P 5 intellegant (u <hi rend="italic">in</hi> a <hi rend="italic">corr.) P</hi> 6 apostolus <lb/>
            dicit <hi rend="italic">Y</hi> mambres] iambres <hi rend="italic">GTCS</hi> iambres et iamnes <hi rend="italic">V</hi> 9 ipsorum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            v <lb/>
            11 arida ubera V 12 sej si C speculo P 17 acupe <hi rend="italic">P</hi> 18 musoipultl <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 20 non <hi rend="italic">om. P</hi> 21 faciet <hi rend="italic">(ex</hi> at <hi rend="italic">corr.) P</hi> 23 patitur <lb/>
            pena <hi rend="italic">C</hi> quod-poena om. <hi rend="italic">CVb</hi> 26 ita homo male <hi rend="italic">sqq. P1</hi> fecit <hi rend="italic">C Vb</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. P</hi> 27 sio] si <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="185"/>
            asse ueneunt et unus ex his non cadit in terram sine <lb/>
            uoluntate patris uestri? ita ergo deus malum facit, quod <lb/>
            non ipsi deo malum est, sed eis. in quos uindicat. itaque <lb/>
            ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit. quia omne iustum <lb/>
            bonum est, et iusta est illa uindicta. et ideo non est contrarium, <lb n="5"/>
            quod Adimantus obicit dixisse dominum: arbor bona <lb/>
            fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus <lb/>
            facit. quamuis enim malum sit gehenna damnato. iustitia <lb/>
            tamen dei bona est et ipse fructus est ex arbore bona. ille <lb/>
            autem malis peccatorum suorum thesaurizauit sibi iram in <lb n="10"/>
            die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique <lb/>
            secundum opera sua. quamquam duae istae arbores manifestissime <lb/>
            in similitudine duorum hominum positae sint, id est <lb/>
            iusti et iniusti, quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum <lb/>
            operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio <lb n="15"/>
            loco docet, ubi ait: aut facite arborem bonam et fructum <lb/>
            eius bonum: aut facite arborem malam et fructum <lb/>
            eius malum. illis enim hoc dicit. qui putabant se bona <lb/>
            loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere, <lb/>
            cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae, <lb n="20"/>
            quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala <lb/>
            ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri <lb/>
            bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando <lb/>
            tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam <lb/>
            si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non <lb n="25"/>
            poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in <lb/>
            domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos;

<note type="footnote">6 Matth. 7. 17 12 cf. Rom. 2, 5 sq. 16 Matth. 12, 32 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 adae <hi rend="italic">PtY</hi> sine patris uestri uoluntate <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 2 uestri/ (s <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            7 (Ws) fructgs P1 8 malum <hi rend="italic">om. C</hi> dampnato <hi rend="italic">V</hi> 9 illa <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 thesanrizat <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 12 istae duae <hi rend="italic">TCSb</hi> 14 et eniusti <hi rend="italic">(s. I.) P</hi> <lb/>
            20 esset b ypocritae P hypochrytae <hi rend="italic">G</hi> hipocritae <hi rend="italic">V</hi> 21 mali <lb/>
            sitis <hi rend="italic">Tb</hi> 23 bona <hi rend="italic">om. C</hi> potest bona <hi rend="italic">V</hi> 24 inquit apostolus <hi rend="italic">TVb</hi> <lb/>
            25 et ideo non poteratis tunc <hi rend="italic">GTeSJô</hi> 27 iam] etiam <hi rend="italic">GSVCb</hi> et <lb/>
            iam <hi rend="italic">T</hi> facti estis <hi rend="italic">b</hi> facte V datę <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="186"/>
            quod sequitur dicens: sicut filii lucis ambulate — fructus <lb/>
            enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes <lb/>
            quid sit beneplacitum domino. nam in ipso <lb/>
            euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus, <lb/>
            potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere. <lb n="5"/>
            ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis <lb/>
            arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in <lb/>
            ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est <lb/>
            peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in <lb/>
            malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis<lb n="10"/>
            arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat <lb/>
            fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>De eo, quod in Esaia propheta scriptum est: ego sum <lb/>
            deus, qui facio pacem et constituo mala. etiam hoc <lb/>
            eadem regula soluitur. non enim reprehendit Adimantus, quod<lb n="15"/>
            dixit deus : facio pacem. sed quod dixit: constituo mala. <lb/>
            cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam <lb/>
            latius tractauerit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem <lb/>
            dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, <lb/>
            in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; <lb n="20"/>
            alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint <lb/>
            in incredulitate, inserentur. potens est enim deus <lb/>
            iterum inserere illos. in hoc sermone apostolico satis <lb/>
            adparet bonitas dei, secundum quam dixit Esaias: ego sum <lb/>
            deus, qui facio pacem, et seueritas, secundum quam dixit:<lb n="25"/>
            constituo mala. simul etiam ostendit in nostra potestate <lb/>
            esse, ut uel inseri bonitate ipsius uel excidi seueritate mereamur. <lb/>
            non est ergo Esaiae contrarium euangelium, sicut putat <lb/>
            uel potius putari cupit Adimantus, ubi dominus ait: beati

<note type="footnote"> 1 Ephes. 5, 8 sqq. 6 Matth. 7, 19 13 Es. 45, 7 18 Rom. 11, 22 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 fureretj fugeret <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 5 possetGTGSVb 7 <hi rend="italic">fructuV</hi> 11 det P <lb/>
            13 <hi rend="italic">(et</hi> 28) isaia (e in i <hi rend="italic">corr. m. 2) G</hi> quod scriptum est in ysaia V <lb/>
            14 quia P 15 repręhendit <hi rend="italic">P</hi> 17 paulus] om. <hi rend="italic">V</hi> 18 lacius <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 ysaias <hi rend="italic">V</hi> 27 excindi <hi rend="italic">P</hi> ex/ci//di <hi rend="italic">G</hi> eiscindi <hi rend="italic">S</hi> 28 est] om. <hi rend="italic">08</hi> <lb/>
            ergo est b yaaiae <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="187"/>
            pacifici, quia filii dei uocabuntur. uel ex ipsa enim <lb/>
            parte debuit agnoscere etiam Esaiam scire filios dei esse <lb/>
            pacificos. quia per eum dixit deus: ego sum. qui facio <lb/>
            pacem. sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum <lb/>
            figit, in altera se ipse caecauit. quodsi uellet alius similiter <lb n="5"/>
            caecus dicere bonum esse uetus testamentum, ubi dominus <lb/>
            dicit: nolo mortem peccatoris. quantum ut reuertatur <lb/>
            et uiuat. malum esse autem nouum testamentum, ubi dicit <lb/>
            Christus: ite in ignem aeternum. qui praeparatus est <lb/>
            diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes, <lb n="10"/>
            qui se sequerentur, indoctos et scripturarum ignaros in inperitiae <lb/>
            caecitatem geminata malitia secum pariter praecipitaret? <lb/>
            qui autem oculo pio legit, et in nouo testamento inuenit, quod <lb/>
            isti accusant in uetere. et in uetere, quod laudant in nouo. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>De eo, quod scriptum est in Esaia: et factum est in <lb n="15"/>
            eo anno, quo mortuus est Ozias rex: uidi dominum <lb/>
            sedentem in sede altissima; et plena erat domus <lb/>
            gloriae ipsius et in circuitu Seraphim stabant senas <lb/>
            alas habentes, et binis quidem operiebant faciem <lb/>
            ipsius, binis uero pedes. huic loco illud obponit Adimantus, <lb n="20"/>
            quod ait apostolus: regi autem saeculorum inuisibili <lb/>
            honor et laus in saecula. in qua quaestione quaerendum <lb/>
            est, quid ei uisum fuerit uel in illa uisione Esaiae binas alas <lb/>
            praetermittere, quibus uolabant Seraphim dicentes: sanctus, <lb/>
            sanctus, sanctus dominus deus sabaoth, uel in apostoli <lb n="25"/>
            uerbis non totum dicere. nam ita dixit apostolus: regi autem <lb/>
            saeculorum inuisibili, incorruptibili, soli deo honor

<note type="footnote"> 1 Matth.5,9 7Ez.33,11 9Matth.25,41 15 Ee.6,1 aq. 21ITim.l,17. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 scire <hi rend="italic">om. V</hi> 4 cum ad male intellegendum alia parte <hi rend="italic">V</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">om. GSVb</hi> 5 flxit <hi rend="italic">GTCSVb</hi> excaecauit <hi rend="italic">T</hi> 6 dicit deus <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            8 autem <hi rend="italic">om. C</hi> autem esse <hi rend="italic">TVSb</hi> dixit <hi rend="italic">V</hi> 11 in <hi rend="italic">om. YCb, 8. l. Gl</hi> <lb/>
            u a <lb/>
            <hi rend="italic">12 germiii«nte P geminaijti G geminante S V germinante TCb</hi> 13 legit <lb/>
            (i <hi rend="italic">eorr. ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> 14 et in uetere <hi rend="italic">om. C</hi> 15 ysaia <hi rend="italic">C</hi> in] om. <hi rend="italic">GTCSVb <lb/>
            16 deum P</hi> 18 gloriaę G <hi rend="italic">circumitu TSb seraphin CVPb</hi> 20 huicapostolus <lb/>
            <hi rend="italic">(WlC. rvlw.) P</hi> 28 ysaiae <hi rend="italic">V</hi> 24 nolebant <hi rend="italic">C</hi> seraphin <lb/>
            (m in n <hi rend="italic">corr.) P</hi> seraphin <hi rend="italic">CYb</hi> 25 deus <hi rend="italic">om. P</hi> 26 dicit <hi rend="italic">TCb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="188"/>
            et gloria in saecula saeculorum. an forte timuit, ne trinitatis <lb/>
            commemoratio commendaret prophetam lectori et aliquid <lb/>
            magnum ibi latere suspicaretur? ter enim dicitur: sanctus, <lb/>
            sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. in apostolo <lb/>
            autem forte uidit, quod si dixisset: incorruptibili deo. <lb n="5"/>
            responderetur illi, quod nunc istis dicimus: quid ergo incorruptibili <lb/>
            deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare <lb/>
            noluisset ( aut, si forte mendosos codices legerat. aut iste <lb/>
            mendosus est. ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est <lb/>
            diutius de re dubia disserendum, sed iam quaerendum est,<lb n="10"/>
            quomodo et propheta dixerit uidisse se deum in sede altissima. <lb/>
            et apostolus Paulus uerum dixerit inuisibilem deum. interrogo <lb/>
            itaque istos, utrum inuisibilia possunt conspici. dicunt posse. <lb/>
            quid ergo calumniantur, si deum inuisibilem propheta conspexit? <lb/>
            si autem dicunt non posse. ipsi apostolo potius<lb n="15"/>
            calumnientur, si audent, qui ait: inuisibilia enim dei a <lb/>
            constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta <lb/>
            conspiciuntur. ipse enim dixit esse inuisibilia et ipse <lb/>
            rursus dixit: conspiciuntur. nonne hic coguntur fateri oculis <lb/>
            corporeis esse inuisibilia, menti uero esse uisibilia ? sic igitur et <lb n="20"/>
            propheta deum. qui corporaliter inuisibilis est, non corporaliter, <lb/>
            sed spiritaliter uidit. 
</p><p rend="script">Nam multa genera uisionis in scripturis sanctis inueniuntur: <lb/>
            unum secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham <lb/>
            tres uiros sub ilice Mambre et Moyses ignem in rubo et<lb n="25"/>
            discipuli transfiguratum dominum in monte inter Moysen et <lb/>
            Heliam et cetera huiusmodi. alterum secundum spiritum, quo <lb/>
            imaginamur ea, quae per corpus sentimus; nam et ipsa pars <lb/>
            nostra cum diuinitus adsumitur, multa ei reuelantur non per

<note type="footnote" rend="script"> 16 Rom. 1, 20 25 cf. Gen. 18,1 cf. Ex. 3, 2 26. cf. Matth. 17, 2 sq. <lb/>
            8 ibi magnum <hi rend="italic">Y</hi> 5 uiuit <hi rend="italic">C</hi> 6 responderent V illis P 8 nol. <lb/>
            u <lb/>
            nisset <hi rend="italic">b</hi> 11 prophe P se (s. <hi rend="italic">I.) P</hi> 13 possint <hi rend="italic">GTCSb</hi> dicunt] <lb/>
            si dicunt <hi rend="italic">GTCS Vb</hi> 14 calumpniantur <hi rend="italic">CY</hi> 16 quij quia <hi rend="italic">C</hi> 19 rursus <lb/>
            dicit <hi rend="italic">b</hi> .20 corporis P esse <hi rend="italic">(ante</hi> uisib.) s. <hi rend="italic">I. P</hi> 25 ylice <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            manbrę <hi rend="italic">C</hi> rubeo <hi rend="italic">b</hi> 27 helyam r spiritum <hi rend="italic">om. GCSV</hi> <lb/>
            quorl <hi rend="italic">VSb</hi> 28 imaginantur C pars ipsa <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 29 t'il <hi rend="italic">om. GTCSYb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="189"/>
            oculos corporis aut aures aliumue sensum carnalem, sed tamen <lb/>
            his similia: sicut uidit Petrus discum illum submitti e caelo <lb/>
            cum uariis animalibus. ex hoc genere est etiam istud Esaiae, <lb/>
            quod inperitissime inpii reprehendunt. non enim deum forma <lb/>
            corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate. non <lb n="5"/>
            proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. <lb/>
            tertium autem genus uisionis est secundum mentis intuitum. <lb/>
            quo intellecta conspicitur ueritas atque sapientia: sine quo <lb/>
            genere illa duo, quae prius exposui, uel infructuosa sunt uel <lb/>
            etiam in errorem mittunt. cum enim ea, quae siue corporeis <lb n="10"/>
            sensibus siue illi parti animae. quae corporalium rerum <lb/>
            imagines capit, diuinitus demonstrantur, non solum sentiuntur <lb/>
            his modis sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta <lb/>
            reuelatio. ex hoc tertio genere est illa uisio, quam commemoraui <lb/>
            dicente apostolo: inuisibilia enim dei a constitutione <lb n="15"/>
            mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. <lb/>
            hac uisione ut uideatur deus per pietatem fidei <lb/>
            et per actionem dei morum optimorum corda mundantur. quid <lb/>
            enim profuit Balthasari regi. quod manum scribentem ante <lb/>
            oculos suos in -pariete conspexit? cui uisioni quia non potuit <lb n="20"/>
            adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc uidere, quod <lb/>
            uiderat. tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Danihel <lb/>
            praeditus mente uidit, quod ille uiderat corpore. rursus illa <lb/>
            parte animi, quae imagines corporum capit, uidit somnium <lb/>
            Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum <lb n="25"/>
            mentis ad melius uidendum, quod uiderat, id est ad intellegendum <lb/>
            quod uiderat, ideo ad interpretandum uisum suum <lb/>
            aspectum quaesiuit alienum, eiusdem scilicet Danihelis: cui

<note type="footnote"> 2 cf. Act. 11, 5 sq. 23 cf. Dan. 5 </note>

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">4 quod 8. I. m. 2 G 5 figuratae G2 6 propriae G1</hi> 8 q&lt;J P couci <lb/>
            t <lb/>
            spiciuntur <hi rend="italic">TCSYb</hi> conspiuntur <hi rend="italic">G</hi> a4que <hi rend="italic">P</hi> 9 expoBui] posui <hi rend="italic">b</hi> ye) <lb/>
            . : <lb/>
            eti»™ <hi rend="italic">(del. m. 2) P</hi> 10 ea <hi rend="italic">om. C</hi> in ea <hi rend="italic">V</hi> corporei P corporis <hi rend="italic">GTC</hi> <lb/>
            14 uisio illa <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 17 ut <hi rend="italic">om. GTCSYb</hi> uideatur <hi rend="italic">G</hi> uidetur <lb/>
            <hi rend="italic">TCSVb</hi> per] cum per <hi rend="italic">TCSVb, (s. I. m. 2) G</hi> 18 actionem] agniti- <lb/>
            1K <lb/>
            onem <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 19 balthari P 22 acie praeditus daniel luminis <lb/>
            qua <hi rend="italic">V</hi> 24 qua <hi rend="italic">b</hi> 25 nabugodonosor <hi rend="italic">C</hi> ydoneum <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="190"/>
            tamen aperienti, ut certam adcommodaret fidem, etiam ipsum <lb/>
            somnium sibi ut diceretur exegit. Danihel autem reuelante <lb/>
            sancto spiritu. et quid ille uidisset in somnis ea parte uidit, <lb/>
            qua corporum capiuntur imagines. et quid significaret mente <lb/>
            conspexit. non est autem propheta dei ueri et summi, qui<lb n="5"/>
            oblata diuinitus uisa uel solo corpore uel etiam illa parte <lb/>
            spiritus uidet, qua corporum capiuntur imagines, et mente <lb/>
            non uidet. sed plerumque in scripturis sic posita inueniuntur, <lb/>
            quemadmodum uisa sunt. non etiam quemadmodum intellecta <lb/>
            sunt. ut mentis uisio, in qua totus fructus est. exercendis<lb n="10"/>
            lectoribus seruaretur. sed ex multis, quae aperte sunt scripta, <lb/>
            manifestatur nobis. quomodo illa intellexerint. quae sic in <lb/>
            libris posuerunt. quomodo figurate illis demonstrata sunt. ad <lb/>
            duo enim genera illa uisionis pertinent figuratae demonstrationes; <lb/>
            ad mentis autem. id est ad intellegentiae uisionem<lb n="15"/>
            simplex et propria pertinet reuelatio rerum intellectarum atque <lb/>
            certarum. omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus <lb/>
            distributionibus exhibet atque moderatur sanctus spiritus <lb/>
            summae incommutabilisque sapientiae. sed isti miseri sunt. qui <lb/>
            calumniantur prophetae dicenti. quod deum uiderit. obicientes <lb n="20"/>
            apostolicam sententiam, ubi inuisibilem dixit. si enim alter obiciat <lb/>
            huic apostolico uerbo euangelicum uerbum, quoniam dominus <lb/>
            ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, <lb/>
            quomodo respondebunt posse inuisibilem uideri? uerbo enim <lb/>
            premunt inperitos et quatenus inuisibilis deus dictus sit, <lb n="25"/>
            etsi cognoscunt, cognosci timent. tanta est pernicies animorum, <lb/>
            qui cum uincere hominem uolunt, ab errore uincuntur.

<note type="footnote" rend="script"> 4 cf. Dan. 2 26 Matth. 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 somnium <hi rend="italic">(in ras.) P</hi> sompnium <hi rend="italic">CY</hi> ut sibi <hi rend="italic">TCb</hi> S spiritu] dei spiritu <lb/>
            <hi rend="italic">GTCSVb</hi> sompnis <hi rend="italic">C</hi> 5 ueri dei <hi rend="italic">Tb</hi> 8 scribturis P 13 fignrate <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            n <lb/>
            demonstrata sunt illis <hi rend="italic">V</hi> 14 uisiones (es <hi rend="italic">ex</hi> is) <hi rend="italic">G</hi> pertinet P demonstrationes] <lb/>
            dęmones <hi rend="italic">G V</hi> temones S 16 proprie <hi rend="italic">b</hi> 18 spiritus sanc- . <lb/>
            tus <hi rend="italic">TCSVb</hi> 19 incommutabilisqnę <hi rend="italic">P</hi> 20 niderit (rit <hi rend="italic">inras.) P</hi> uidit <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            21 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 22 quoniam] quo <hi rend="italic">GTCVb</hi> 23 mundi corde <hi rend="italic">VS</hi> <lb/>
            27 couincunt <hi rend="italic">b</hi> Exp. contra adimanttl manichetl <hi rend="italic">fol. 112 P</hi> Eiplicit liber <lb/>
            mantlum <lb/>
            aurelii augustini adueraus qnęstiones XXvili adimanri amen (mantium <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">fol. 31G</hi> Explicit lib' scl augustini contra questiones adimanti <hi rend="italic">CT</hi> </note>
<pb n="191"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>