<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>De eo, quod scriptum est in Osee: da illis uentrem <lb/>
            uacuum et ubera arida; mortifica semen uentris ipsorum, <lb/>
            ne pariant. et haec prophetica locutio est utique <lb n="15"/>
            figurata. nam et uentrem non carneum intellegunt in euangelio, <lb/>
            cum legunt: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. <lb/>
            et ubera quaedam habebat apostolus, cum diceret: lac uobis <lb/>
            potum dedi, non escam et iterum: factus sum paruulus <lb/>
            in medio uestrum, tamquam si nutrix fouens filios <lb n="20"/>
            suos. et Galatas ad earn alia declinantes iterum parturit, donec <lb/>
            Christus in eis formetur. et ideo huic propheticae sententiae <lb/>
            non repugnat, quod Adimantus posuit ex euangelio, quod in <lb/>
            resurrectione a mortuis neque nubent neque uxores <lb/>
            ducent neque morientur, sed sunt ut angeli dei. nam <lb n="25"/>
            hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus

<note type="footnote"> 1 1 Tim. 5, 16 9 Deut. 8, 3; Matth. 4, 4 12 cf. Matth. 13, 44 <lb/>
            13 Osee 9, 14 17 loh. 7, 38 18 I Cef. 3, 2. 19 I Thess. 2, 7 <lb/>
            22 cf. Gal. 4, 19 23 Matth. 22, 30 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 ut <hi rend="italic">(in tnarg. adscr.) P</hi> 4 ita] ita <hi rend="italic">(s. I.) P</hi> sic <hi rend="italic">SV</hi> 5 illa <lb/>
            liieme <lb/>
            colligit unde gstate pascatur sic P in hieme <hi rend="italic">b</hi> 7 in om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            b <lb/>
            8 iemis <hi rend="italic">P</hi> 11 dicit in agro <hi rend="italic">V</hi> 18 oaee <hi rend="italic">P</hi> 15 et-figurata <hi rend="italic">(unc,<lb/>
             rvbric.) P</hi> loquutio <hi rend="italic">P</hi> 16 prffigurata P carnem <hi rend="italic">G</hi> carneumlegunt <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 19 paruolus (o <hi rend="italic">corr. cx</hi> u) <hi rend="italic">P</hi> 21.4 galathas <hi rend="italic">P</hi> galathas F <lb/>
            22 prophetice sententie <hi rend="italic">V</hi> 25 moriuntur <hi rend="italic">Cb</hi> ut (8. <hi rend="italic">I.) ln</hi> </note><lb/>
             
<pb n="184"/>
            Esaias loquitur: locum nominatum meliorem multo <lb/>
            filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis. inquit. <lb/>
            non ergo isti arbitrentur in solo euangelio tale praemium <lb/>
            promitti sanctis uentremque uacuum et ubera arida et mortificatum <lb/>
            semen ne pariant, intellegant de his esse dictum. de<lb n="5"/>
            quibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres <lb/>
            restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati, homines <lb/>
            mente corrupti. reprobi circa fidem, sed ultra <lb/>
            non proficient; dementia enim eorum manifesta erit <lb/>
            omnibus, sicut et illorum fuit. cum ergo ultra non proficient,<lb n="10"/>
            tunc habebunt uentrem uacuum et ubera arida et <lb/>
            mortificatum semen. in qua sententia se isti tamquam in speculo <lb/>
            dignentur inspicere. 
</p></div></div></body></text></TEI>