<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>De eo, quod scriptum est apud Salomonem: imitare formicam <lb/>
            et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis <lb/>
            tempore usque hiemem colligit sibi alimonias. neque <lb/>
            hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum et <lb/>
            putant praeceptum esse, ut thesaurizemus in terra aut etiam<lb n="15"/>
            curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines <lb/>
            inplere festinant. et ideo illud Adimantus ex euangelio dicit <lb/>
            aduersum esse huic sententiae, ubi dominus ait: nolite cogitare <lb/>
            de crastino. sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, <lb/>
            ut temporalia non amemus neque timeamus, ne nobis desint <lb n="20"/>
            necessaria, et propter ipsa conquirenda uel deo uel hominibus <lb/>
            seruiamus. nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis <lb/>
            in crastinum, magis hoc inplent uagi Romanorum, quos pasgiuos <lb/>
            appellant, qui annona cotidiana satiato uentre aut donant <lb/>
            statim, quod restat, aut proiciunt, quam uel domini discipuli, <lb n="25"/>
            qui etiam cum ipso domino caeli et terrae in terra ambulantes <lb/>
            loculos habebant, uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum <lb/>
            contemptor sic tamen gubernauit ea, quae praesenti uitae erant

<note type="footnote">1 Ps. 127, 2 sqq. 8 cf. Matth. 19, 12 11 Prou. 6. 6 sqq. <lb/>
            18 Matth. 6, 34 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 scribtum <hi rend="italic">P</hi> sit utj sicnt <hi rend="italic">Vb</hi> 2 nouella <hi rend="italic">TCV</hi> 5 per <hi rend="italic">(8. I.) P</hi> <lb/>
            et ad <hi rend="italic">OTCSVb</hi> 9 de <hi rend="italic">(ante</hi> ui.) <hi rend="italic">om. P</hi> 10 tercio <hi rend="italic">P</hi> 12 astatis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            eetatis <hi rend="italic">S</hi> 13 Mqote <hi rend="italic">P</hi> usque ad <hi rend="italic">GTCSVb</hi> hyemem <hi rend="italic">V</hi> 15 aut] <lb/>
            <hi rend="italic">ut G V ętiam P</hi> 16 orrea P <hi rend="italic">24 cothidiana V 26 terram V</hi> ambun <lb/>
            <lb/>
            lantes (t in <hi rend="italic">tm.) P</hi> 28 erat <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="183"/>
            necessaria, ut etiam de uiduis praeceperit dicens: si quis <lb/>
            fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non <lb/>
            grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit. <lb/>
            sed tamen illud de formica ita positum est, ut, quemadmodum <lb/>
            illa aestate colligit unde hieme pascatur, sic unusquisque <lb n="5"/>
            christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, <lb/>
            colligat uerbum dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae <lb/>
            hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat. <lb/>
            non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. <lb/>
            si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod <lb n="10"/>
            colligit, irascantur etiam illi thesauro, quem dominus in agro <lb/>
            dicit inuentum. 
</p></div></div></body></text></TEI>