De eo, quod scriptum est apud Salomonem: imitare formicam et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis tempore usque hiemem colligit sibi alimonias. neque hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum et putant praeceptum esse, ut thesaurizemus in terra aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines inplere festinant. et ideo illud Adimantus ex euangelio dicit aduersum esse huic sententiae, ubi dominus ait: nolite cogitare de crastino. sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus neque timeamus, ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda uel deo uel hominibus seruiamus. nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis in crastinum, magis hoc inplent uagi Romanorum, quos pasgiuos appellant, qui annona cotidiana satiato uentre aut donant statim, quod restat, aut proiciunt, quam uel domini discipuli, qui etiam cum ipso domino caeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant, uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor sic tamen gubernauit ea, quae praesenti uitae erant 1 Ps. 127, 2 sqq. 8 cf. Matth. 19, 12 11 Prou. 6. 6 sqq. 18 Matth. 6, 34 1 scribtum P sit utj sicnt Vb 2 nouella TCV 5 per (8. I.) P et ad OTCSVb 9 de (ante ui.) om. P 10 tercio P 12 astatis P eetatis S 13 Mqote P usque ad GTCSVb hyemem V 15 aut] ut G V ętiam P 16 orrea P 24 cothidiana V 26 terram V ambun lantes (t in tm.) P 28 erat P necessaria, ut etiam de uiduis praeceperit dicens: si quis fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit. sed tamen illud de formica ita positum est, ut, quemadmodum illa aestate colligit unde hieme pascatur, sic unusquisque christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat uerbum dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat. non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod colligit, irascantur etiam illi thesauro, quem dominus in agro dicit inuentum.