<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>De eo, quod scriptum est: mulier tua sit ut uinea <lb/>
            frondescens et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu <lb/>
            mensae tuae et uidebis filios filiorum tuorum; <lb/>
            et scies, quia hoc modo benedicitur homo, qui timet <lb/>
            dominum. hoc per prophetam figurate dictum ad significationem<lb n="5"/>
            ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt et putant <lb/>
            contrarium esse, quod in euangelio domiuus de spadonibus <lb/>
            ait, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum. sed nos <lb/>
            iam et de uiro et de uxore et de spadonibus, quantum satis <lb/>
            fuit, in tertio capitulo disseruimus. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>