De eo, quod scriptum est: mulier tua sit ut uinea frondescens et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae et uidebis filios filiorum tuorum; et scies, quia hoc modo benedicitur homo, qui timet dominum. hoc per prophetam figurate dictum ad significationem ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt et putant contrarium esse, quod in euangelio domiuus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum. sed nos iam et de uiro et de uxore et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.