De eo, quod scriptum est: mulier tua sit ut uinea frondescens et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae et uidebis filios filiorum tuorum; et scies, quia hoc modo benedicitur homo, qui timet dominum. hoc per prophetam figurate dictum ad significationem ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt et putant contrarium esse, quod in euangelio domiuus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum. sed nos iam et de uiro et de uxore et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus. De eo, quod scriptum est apud Salomonem: imitare formicam et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis tempore usque hiemem colligit sibi alimonias. neque hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum et putant praeceptum esse, ut thesaurizemus in terra aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines inplere festinant. et ideo illud Adimantus ex euangelio dicit aduersum esse huic sententiae, ubi dominus ait: nolite cogitare de crastino. sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus neque timeamus, ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda uel deo uel hominibus seruiamus. nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis in crastinum, magis hoc inplent uagi Romanorum, quos pasgiuos appellant, qui annona cotidiana satiato uentre aut donant statim, quod restat, aut proiciunt, quam uel domini discipuli, qui etiam cum ipso domino caeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant, uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor sic tamen gubernauit ea, quae praesenti uitae erant 1 Ps. 127, 2 sqq. 8 cf. Matth. 19, 12 11 Prou. 6. 6 sqq. 18 Matth. 6, 34 1 scribtum P sit utj sicnt Vb 2 nouella TCV 5 per (8. I.) P et ad OTCSVb 9 de (ante ui.) om. P 10 tercio P 12 astatis P eetatis S 13 Mqote P usque ad GTCSVb hyemem V 15 aut] ut G V ętiam P 16 orrea P 24 cothidiana V 26 terram V ambun lantes (t in tm.) P 28 erat P necessaria, ut etiam de uiduis praeceperit dicens: si quis fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit. sed tamen illud de formica ita positum est, ut, quemadmodum illa aestate colligit unde hieme pascatur, sic unusquisque christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat uerbum dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat. non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod colligit, irascantur etiam illi thesauro, quem dominus in agro dicit inuentum. De eo, quod scriptum est in Osee: da illis uentrem uacuum et ubera arida; mortifica semen uentris ipsorum, ne pariant. et haec prophetica locutio est utique figurata. nam et uentrem non carneum intellegunt in euangelio, cum legunt: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et ubera quaedam habebat apostolus, cum diceret: lac uobis potum dedi, non escam et iterum: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix fouens filios suos. et Galatas ad earn alia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur. et ideo huic propheticae sententiae non repugnat, quod Adimantus posuit ex euangelio, quod in resurrectione a mortuis neque nubent neque uxores ducent neque morientur, sed sunt ut angeli dei. nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus 1 1 Tim. 5, 16 9 Deut. 8, 3; Matth. 4, 4 12 cf. Matth. 13, 44 13 Osee 9, 14 17 loh. 7, 38 18 I Cef. 3, 2. 19 I Thess. 2, 7 22 cf. Gal. 4, 19 23 Matth. 22, 30 2 ut (in tnarg. adscr.) P 4 ita] ita (s. I.) P sic SV 5 illa liieme colligit unde gstate pascatur sic P in hieme b 7 in om. C b 8 iemis P 11 dicit in agro V 18 oaee P 15 et-figurata (unc, rvbric.) P loquutio P 16 prffigurata P carnem G carneumlegunt P 19 paruolus (o corr. cx u) P 21.4 galathas P galathas F 22 prophetice sententie V 25 moriuntur Cb ut (8. I.) ln Esaias loquitur: locum nominatum meliorem multo filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis. inquit. non ergo isti arbitrentur in solo euangelio tale praemium promitti sanctis uentremque uacuum et ubera arida et mortificatum semen ne pariant, intellegant de his esse dictum. de quibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati, homines mente corrupti. reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt uentrem uacuum et ubera arida et mortificatum semen. in qua sententia se isti tamquam in speculo dignentur inspicere.