<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>De homine, quem lapidari deus iussit, quia sabbato inuentus <lb/>
            est ligna colligere. dominus in euangelio, ubi hominis manum <lb/>
            aridam sanauit die sabbati, diuinum opus fecit, non humanum; <lb/>
            nec ab otio recessit qui iussit et factum est. et ideo non est <lb/>
            simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inuentus <lb n="15"/>
            esset homo die sabbati, iussu dei lapidatus est. de seruili <lb/>
            autem obseruatione sabbati et de uindicta temporalis mortis <lb/>
            iam multa dicta sunt. sicut enim tempore caritatis bonitas, <lb/>
            sic tempore timoris seueritas dei maxime commendatur. et <lb/>
            cum adhuc non oporteret ante aduentum domini nudare populo <lb n="20"/>
            legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur illi homines <lb/>
            significata intellegere, sed iussa cogebantur inplere; <lb/>
            nondum enim deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem <lb/>
            legi seruiebant. miror autem, quod isti plangunt hominem <lb/>
            lapidatum dei praecepto, quia contra iussum legis ligna collegit, <lb n="25"/>
            et non plangunt arborem arefactam uerbo Christi, quae <lb/>
            contra nullum praeceptum fecerat, cum talem animam arboris <lb/>
            esse credant, qualem hominis.

<note type="footnote"> 5 Gal. 3, 13 11 cf. Num. 15. 35 13 cf. Matth. 12, 10 sqq <lb/>
            26 cf. Matth. 21, 1 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 ignominissimam <hi rend="italic">C</hi> 5 ad] in <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 8 pępendet (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">m: 2) G</hi> 11 qui <hi rend="italic">GTCSJô</hi> 12 dominus—sanauit <hi rend="italic">(tme. rubric.) P</hi> <lb/>
            wd <lb/>
            20 'uentum <hi rend="italic">P</hi> 21 illi homines <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> 24 legis <hi rend="italic">P</hi> 25 lapidatum <lb/>
            hominem <hi rend="italic">Tb</hi> iussa <hi rend="italic">b</hi> 26 arborem] ficulnei <hi rend="italic">(in marg.) C</hi> <lb/>
            arefaotam fieulneil <hi rend="italic">b</hi> </note>
<pb n="182"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>