De homine, quem lapidari deus iussit, quia sabbato inuentus est ligna colligere. dominus in euangelio, ubi hominis manum aridam sanauit die sabbati, diuinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui iussit et factum est. et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inuentus esset homo die sabbati, iussu dei lapidatus est. de seruili autem obseruatione sabbati et de uindicta temporalis mortis iam multa dicta sunt. sicut enim tempore caritatis bonitas, sic tempore timoris seueritas dei maxime commendatur. et cum adhuc non oporteret ante aduentum domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur illi homines significata intellegere, sed iussa cogebantur inplere; nondum enim deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi seruiebant. miror autem, quod isti plangunt hominem lapidatum dei praecepto, quia contra iussum legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam uerbo Christi, quae contra nullum praeceptum fecerat, cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis. 5 Gal. 3, 13 11 cf. Num. 15. 35 13 cf. Matth. 12, 10 sqq 26 cf. Matth. 21, 1 sqq. 2 ignominissimam C 5 ad] in GTCSVb 8 pępendet (e corr. ex i m: 2) G 11 qui GTCSJô 12 dominus—sanauit (tme. rubric.) P wd 20 'uentum P 21 illi homines om. GTCSVb 24 legis P 25 lapidatum hominem Tb iussa b 26 arborem] ficulnei (in marg.) C arefaotam fieulneil b