<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>De eo quod scriptum est: et consummauit deus die <lb/>
            sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit <lb/>
            ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat. <lb/>
            huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo <lb n="25"/>
            testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum <lb/>
            septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit,

<note type="footnote">7 cf. Matth. 6, 26 sqq. 11 Col. 1, 15 sq. 17 Rom. 11, 36 <lb/>
            22 Gen. 2, 2 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 <hi rend="italic">post</hi> factum est <hi rend="italic">repet</hi>. ibi necesse est <hi rend="italic">sqq</hi>. V 7 uestit (ti <hi rend="italic">in ras.) P</hi> <lb/>
            8 et patrem P 9 fatiat <hi rend="italic">C</hi> etiam <hi rend="italic">om. C</hi> 10 adiungit <hi rend="italic">b</hi> nostro <lb/>
            ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 11 priraogenit/// <hi rend="italic">Pl</hi> tocius <hi rend="italic">C om. P</hi> 12 caelo <hi rend="italic">Vb</hi> terra <lb/>
            <hi rend="italic">TVCSb</hi> 15 eaJ et <hi rend="italic">b</hi> 19 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. P</hi> 20 aduersentur <hi rend="italic">b</hi> 22 consuinpmauit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 23 serto] sexto <hi rend="italic">b (in mg. al</hi>. septimo) <hi rend="italic">pro</hi> quaefecerat <lb/>
            <hi rend="italic">T et cetera</hi> 24 hisdem P operibus eisdem <hi rend="italic">b</hi> suis. <lb/>
            <hi rend="italic">om, TCSVb</hi> 25 calumpniam <hi rend="italic">V</hi> 27 requieuisse septimo die <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="117"/>
            quoniam dominus in euangelio dicit: pater meus usque <lb/>
            modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus <lb/>
            enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse <lb/>
            deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit <lb/>
            autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non <lb n="5"/>
            faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen, <lb/>
            ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim <lb/>
            scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut <lb/>
            deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab <lb/>
            omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo <lb n="10"/>
            mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando <lb/>
            operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit. <lb/>
            nec illa requies, quasi post laborem deum pausam <lb/>
            quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum <lb/>
            perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis <lb n="15"/>
            operetur. 
</p><p rend="script">Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, <lb/>
            qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum <lb/>
            ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis <lb/>
            de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum <lb n="20"/>
            est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. <lb/>
            sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis <lb/>
            destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur <lb/>
            a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem <lb/>
            et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam; <lb n="25"/>
            tollite iugum meum super uos et discite a me, <lb/>
            quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem

<note type="footnote"> 1 Ioh. 5, 17 20 Luc. 14. 5; 18. 15 25 Matth. 11, 28 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> r <lb/>
            2 modo] nunc <hi rend="italic">TCSVb</hi> operiatur <hi rend="italic">C</hi> dflm P 3 deum sic <lb/>
            1 • <lb/>
            requieuisae <hi rend="italic">VSb</hi> 4 operatur P 7 etiam ut <hi rend="italic">V</hi> 8 operibus suis J'õ <lb/>
            Kuis quae fecit <hi rend="italic">S</hi> 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde <hi rend="italic">om. S</hi> deus <lb/>
            fee f h <lb/>
            <hi rend="italic">om. CVb</hi> 11 pertionem P 12 dñ/I intimar <hi rend="italic">P</hi> 18 pausfttS quieuisse <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 15 husque <hi rend="italic">V</hi> 17 obseruationes <hi rend="italic">TCSVb</hi> 18 his <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            hiis <hi rend="italic">SV</hi> is <hi rend="italic">C</hi> 20 boue qui <hi rend="italic">Tb</hi> 28 tenetur <hi rend="italic">b</hi> 24 a sanctis retinetur <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            27 humilia (es <hi rend="italic">corr. in</hi> is) P </note><lb/>
             
<pb n="118"/>
            animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina <lb/>
            mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem <lb/>
            scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro <lb/>
            temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius <lb/>
            umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed<lb n="5"/>
            quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur, <lb/>
            sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae <lb/>
            in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima <lb/>
            scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est <lb/>
            disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti, <lb n="10"/>
            sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod <lb/>
            figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>