De eo quod scriptum est: et consummauit deus die sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat. huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, 7 cf. Matth. 6, 26 sqq. 11 Col. 1, 15 sq. 17 Rom. 11, 36 22 Gen. 2, 2 1 post factum est repet . ibi necesse est sqq . V 7 uestit (ti in ras.) P 8 et patrem P 9 fatiat C etiam om. C 10 adiungit b nostro ut om. P 11 priraogenit/// Pl tocius C om. P 12 caelo Vb terra TVCSb 15 eaJ et b 19 pr . et om. P 20 aduersentur b 22 consuinpmauit V 23 serto] sexto b (in mg. al . septimo) pro quaefecerat T et cetera 24 hisdem P operibus eisdem b suis. om, TCSVb 25 calumpniam V 27 requieuisse septimo die V quoniam dominus in euangelio dicit: pater meus usque modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen, ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit. nec illa requies, quasi post laborem deum pausam quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis operetur. Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem 1 Ioh. 5, 17 20 Luc. 14. 5; 18. 15 25 Matth. 11, 28 sqq. r 2 modo] nunc TCSVb operiatur C dflm P 3 deum sic 1 • requieuisae VSb 4 operatur P 7 etiam ut V 8 operibus suis J'õ Kuis quae fecit S 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde om. S deus fee f h om. CVb 11 pertionem P 12 dñ/I intimar P 18 pausfttS quieuisse (in ras.) C 15 husque V 17 obseruationes TCSVb 18 his Pb hiis SV is C 20 boue qui Tb 28 tenetur b 24 a sanctis retinetur Y 27 humilia (es corr. in is) P animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur, sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti, sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur.