<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>De eo, quod scriptum est in lege: ego sum, qui <lb/>
            diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis. huic <lb/>
            sententiae illud obponunt, quod domiuus dicit: beati pauperes <lb n="10"/>
            spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum <lb/>
            et: uae uobis diuitibus, quia percepistis consolationem <lb/>
            uestram. sed cur nolunt et alia in euangelio contueri? ubi <lb/>
            enim scriptum est: beati pauperes spiritu. quoniam <lb/>
            ipsorum est regnum caelorum, ibi sequitur: beati mites. <lb n="15"/>
            quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. ecce habent <lb/>
            amicos dei hereditate terrae diuites fieri. cum autem ad <lb/>
            tantam egestatem diues ille redigitur, ut ab eo paupere, quem <lb/>
            neglexerat, digito breui in aqua tincto arenti linguae suae <lb/>
            humorem stillari deprecetur, intellegant, quomodo fiant pauperes <lb n="20"/>
            inimici dei, et id esse cognoscant. quod in lege scriptum est: <lb/>
            ego sum. qui diuitias do amicis meis et paupertatem <lb/>
            inimicis. 
</p><p rend="script">Nam istas diuitias temporales et in uetere scriptura esse <lb/>
            contemptas et superius docui et innumerabilibus locis, qui <lb n="25"/>
            legere uoluerit inueniet. unde est etiam illud: melius modicum <lb/>
            iusto super diuitias peccatorum multas et illud:

<note type="footnote"> 10 Matth. 5, 3 12 Luc. 6, 24 20 cf. Luc. 16, 24 26 Ps. 36, 16 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 dampnis <hi rend="italic">CV</hi> 3 cum et nos <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> ista esse] ita esse <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            e <lb/>
            ita esse ista <hi rend="italic">OTCVb</hi> ut inde rh <hi rend="italic">b</hi> 7 Płterent P* 9 inimicis <lb/>
            O <lb/>
            meis <hi rend="italic">b</hi> 12 ue <hi rend="italic">V</hi> nf <hi rend="italic">0</hi> 16 (hereditabnnt) possidebunt <hi rend="italic">V</hi> 18 eg. <hi rend="italic">02</hi> <lb/>
            h <lb/>
            20 amorem PJ deprecetur <hi rend="italic">P</hi> pauperes fiant <hi rend="italic">V</hi> 28 inimicis meis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ln <lb/>
            24 illas <hi rend="italic">V</hi> ueteri <hi rend="italic">Gtb</hi> 25 in numeralibus <hi rend="italic">C</hi> in innnmerabilibus <hi rend="italic">TV</hi> <lb/>
            26 melius est <hi rend="italic">G TCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="176"/>
            bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti <lb/>
            et illud: iudicia dei uera iustificata in id ipsum desiderabilia <lb/>
            super aurum et lapidem pretiosum multum <lb/>
            et illud: beatus uir. qui inuenit sapientiam, et inmortalis, <lb/>
            qui uidet prudentiam. melius est enim illam<lb n="5"/>
            mercari quam auri et argenti thesauros; pretiosior <lb/>
            est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum <lb/>
            malum; bene nota est omnibus adpropinquantibus ei <lb/>
            et eis. qui considerant eam diligenter. omne autem <lb/>
            pretiosum non est illi dignum et illud: propter hoc<lb n="10"/>
            optaui. et datus est mihi sensus. et inuocaui, et uenit <lb/>
            in me spiritus sapientiae. et praeposui illam regimoniis <lb/>
            et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad <lb/>
            conparationem ipsius. nec conparaui illi lapidem <lb/>
            pretiosum, quoniam omne aurum in conparatione<lb n="15"/>
            illius arena est exigua et tamquam lutum aestimabitur <lb/>
            argentum ad illam. haec isti si aut legerent aut non <lb/>
            inpie legerent. uiderent omnia in utriusque testamenti scripturis <lb/>
            et ad expetendum et ad fugiendum et ad sumendum et <lb/>
            ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>