De eo, quod scriptum est in lege: ego sum, qui diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis. huic sententiae illud obponunt, quod domiuus dicit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum et: uae uobis diuitibus, quia percepistis consolationem uestram. sed cur nolunt et alia in euangelio contueri? ubi enim scriptum est: beati pauperes spiritu. quoniam ipsorum est regnum caelorum, ibi sequitur: beati mites. quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. ecce habent amicos dei hereditate terrae diuites fieri. cum autem ad tantam egestatem diues ille redigitur, ut ab eo paupere, quem neglexerat, digito breui in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur, intellegant, quomodo fiant pauperes inimici dei, et id esse cognoscant. quod in lege scriptum est: ego sum. qui diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis. Nam istas diuitias temporales et in uetere scriptura esse contemptas et superius docui et innumerabilibus locis, qui legere uoluerit inueniet. unde est etiam illud: melius modicum iusto super diuitias peccatorum multas et illud: 10 Matth. 5, 3 12 Luc. 6, 24 20 cf. Luc. 16, 24 26 Ps. 36, 16 1 dampnis CV 3 cum et nos om. GTCSVb ista esse] ita esse S e ita esse ista OTCVb ut inde rh b 7 Płterent P* 9 inimicis O meis b 12 ue V nf 0 16 (hereditabnnt) possidebunt V 18 eg. 02 h 20 amorem PJ deprecetur P pauperes fiant V 28 inimicis meis b ln 24 illas V ueteri Gtb 25 in numeralibus C in innnmerabilibus TV 26 melius est G TCSVb bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti et illud: iudicia dei uera iustificata in id ipsum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et illud: beatus uir. qui inuenit sapientiam, et inmortalis, qui uidet prudentiam. melius est enim illam mercari quam auri et argenti thesauros; pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus adpropinquantibus ei et eis. qui considerant eam diligenter. omne autem pretiosum non est illi dignum et illud: propter hoc optaui. et datus est mihi sensus. et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. et praeposui illam regimoniis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad conparationem ipsius. nec conparaui illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in conparatione illius arena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum ad illam. haec isti si aut legerent aut non inpie legerent. uiderent omnia in utriusque testamenti scripturis et ad expetendum et ad fugiendum et ad sumendum et ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.