<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>De eo, quod in deuteronomio scriptum est: si aure<lb n="15"/>
            audieris uocem domini dei tui, benedictus es in agro <lb/>
            tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus <lb/>
            uentris tui et fructus terrae tuae et generationes <lb/>
            iumentorum tuorum et armentum boum tuorum et <lb/>
            grex ouium tuarum; benedictus es in introitu tuo et<lb n="20"/>
            egressu. huic capitulo illud dicunt in euangelio esse contrarium: <lb/>
            si quis uult me sequi, abneget semet ipsum <lb/>
            sibi et tollat crucem suam et sequatur me. quid enim <lb/>
            prode est homini, si totum mundum lucretur, animae <lb/>
            autem suae detrimentum patiatur? aut quam dabit <lb n="25"/>
            homo commutationem pro anima sua? sed ex illa regula <lb/>
            ostenditur non esse contrarium, qua notum esse iam debet <lb/>
            carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia

<note type="footnote">15 Deut. 28, 1 sqq. 22 Matth. 16, 24 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quffi <hi rend="italic">(ex</hi> qua <hi rend="italic">m. 2) G</hi> qua P3 6 dederit <hi rend="italic">GT'G'SYb</hi> nesciret <lb/>
            a <lb/>
            deus <hi rend="italic">Vb</hi> 8 ęt <hi rend="italic">01</hi> 9 nota deo <hi rend="italic">V</hi> 10 illi <hi rend="italic">om. CVb</hi> 11 dispensationS <lb/>
            b 13 homines <hi rend="italic">(s. l. m. 2) P</hi> saulis regis <hi rend="italic">l'b</hi> malitiam PJ <lb/>
            20 tuorum <hi rend="italic">C</hi> in 8. <hi rend="italic">I. G</hi> 21 hnic-enangelio <hi rend="italic">(unc</hi>. rubric.) <hi rend="italic">P</hi> 24 prodę <lb/>
            tm <lb/>
            est <hi rend="italic">(m. 2 del.) P</hi> prodest <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 25 quid <hi rend="italic">G2</hi> 27 qUlła. (i <hi rend="italic">er.) G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="173"/>
            praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno deo, cuius est creatura <lb/>
            omnis et superior et inferior. certe enim ipse Adimantus <lb/>
            posuit testimonium de euangelio, ubi dominus ait: nolite <lb/>
            iurare neque per caelum, quia thronus eius est. neque <lb/>
            per terram, quia scabellum est pedum eius. quod <lb n="5"/>
            quidem et in ueteribus libris scriptum est: caelum mihi <lb/>
            thronus est, terra scabellum pedum meorum. quid ergo <lb/>
            mirum, si bona throni sui dat spiritaliter sibi seruientibus et <lb/>
            bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi seruientibus, <lb/>
            cum spiritus superior sit et caro inferior, sicut superiora sunt <lb n="10"/>
            caelestia et inferiora terrestria? quamquam illa omnia, id est <lb/>
            ager et pratum et fructus uentris et fructus terrae et iumentorum <lb/>
            et armentum boum et grex ouium possint etiam spiritaliter <lb/>
            intellegi. sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. <lb/>
            si autem in ipso nouo testamento, cuius praemium et hereditas <lb n="15"/>
            ad nouum hominem pertinet, tamen et dominus iisdem <lb/>
            ipsis, quos uult esse rerum temporalium contemptores, ut in <lb/>
            euangelio sibi seruiant, promittit multiplicationem earundem <lb/>
            rerum in hoc saeculo dicens. quod accipient in hoc saeculo <lb/>
            centies tantum, in saeculo autem uenturo uitam aeternam, <lb n="20"/>
            sicut etiam in uetere scriptura dicitur: fideli homini totus <lb/>
            mundus diuitiarum est. unde exultat apostolus dicens: <lb/>
            quasi nihil habentes et omnia possidentes: si ergo in <lb/>
            nouo testamento praeter aeternam possessionem, quae promittitur <lb/>
            sanctis, huius quoque possessionis, quae transitura <lb n="25"/>
            est, multiplicatio non subtrahitur et tanto fit uberior, quanto <lb/>
            contemptius possidetur, quanto magis in uetere testamento <lb/>
            carnalis populi praemia talia esse debuerunt ipso tamen uno

<note type="footnote"> 3 Matth. 5, 85 6 Es. 66, 1 20 cf. Matth. 19, 29 21 Prou. <lb/>
            17, 16 23 II Cor. 11, 10 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 euius] qui unus <hi rend="italic">P</hi> 5 pedum est <hi rend="italic">V</hi> 6 scribtum P 7 tronus <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            rm <lb/>
            18 armentQnpm Pl 16 tamen] cQ b isdem <hi rend="italic">PG</hi> hisdem <hi rend="italic">C</hi> hiisdem <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            18 pmittit <hi rend="italic">b</hi> 20 uenturo] futuro <hi rend="italic">CVb</hi> 21 in uetere <hi rend="italic">om. Y</hi> 22 exult;t <hi rend="italic">02</hi> <lb/>
            uitt <lb/>
            24 nouo] nolluo (no <hi rend="italic">in marg.) P</hi> 25 hs <hi rend="italic">G1</hi> 27 ueteri <hi rend="italic">TCSVG*b</hi> <lb/>
            ipso <lb/>
            ,28 $IJPf9!9 <hi rend="italic">02</hi> tamen] tantil b </note><lb/>
             
<pb n="174"/>
            et uero deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore <lb/>
            moderante et administrante ? 
</p><p rend="script">Sed ne in solis noui testamenti libris ista arbitrentur <lb/>
            esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem <lb/>
            et ad unum dominum deum confugiendum esse cantantem. <lb n="5"/>
            ita enim dicit: de gladio maligno erue me et exime me <lb/>
            de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est <lb/>
            uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. quorum <lb/>
            filii ipsorum uelut nouellae constabilitae in <lb/>
            iuuentute sua. filiae eorum compositae et ornatae<lb n="10"/>
            sicut similitudo templi. cellaria eorum plena et eructantia <lb/>
            ex hoc in hoc. oues eorum fecundae multiplicantes <lb/>
            in exitibus suis: boues eorum crassae. non <lb/>
            est ruina saepis nec exitus neque clamor in plateis <lb/>
            eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt;<lb n="15"/>
            beatus populus, cuius dominus deus eius. adtendant <lb/>
            ergo, quomodo inrideatur ista felicitas in hominibus inpiis <lb/>
            et tota beatitudo in deo solo inconcussa figatur. illi enim <lb/>
            dicunt beatum populum, cui haec sunt: sed beatus populus, <lb/>
            cuius dominus deus ipsius. quod autem etiam illud contrarium<lb n="20"/>
            esse putauerunt huic loco ueteris testamenti, quod dominus <lb/>
            ait: omnis, qui confusus fuerit me aut uerba mea in <lb/>
            gente ista adultera et peccatrice, et filius hominis <lb/>
            confundetur illum, cum uenerit in gloria patris sui <lb/>
            et laude sanctorum angelorum suorum, quid pertineat ad <lb n="25"/>
            contemptum rerum temporalium non uideo. quod si propterea

<note type="footnote"> 6 Ps. 158, 11 sqq. 22 Marc. 8, 38 </note>

<note type="footnote" rend="script"> G <lb/>
            2 <hi rend="italic">amministrante O2 aministrante V</hi> 3 istaj isti <hi rend="italic">OTCSVb</hi> 4 haec <lb/>
            .1 <lb/>
            esse <hi rend="italic">GTCVb</hi> hoc <hi rend="italic">esse S</hi> 6 exipne <hi rend="italic">P1</hi> 9 nouelle constabilite <hi rend="italic">V</hi> 10 fllie <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            11 sicut) ut <hi rend="italic">S</hi> uelut <hi rend="italic">TCVb</hi> et <hi rend="italic">om. OTCSVb</hi> 16 cuius ęşt <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            eius] ipsius <hi rend="italic">(8. I.) P, (in ras.) T</hi> 18 solo deo <hi rend="italic">V</hi> 20 cuius <lb/>
            est <hi rend="italic">GTCSVb</hi> ipsius] eius b 22 confessus <hi rend="italic">C</hi> in me <hi rend="italic">P</hi> uerbis <lb/>
            a a <lb/>
            meis <hi rend="italic">P nerby mers Gs</hi> 24 confundet b <hi rend="italic">gloriA. P gloriam 02</hi> 25 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> laudem <hi rend="italic">P</hi> laudem <hi rend="italic">G2</hi> angelorum suorum <hi rend="italic">om. GTCSV</hi> <lb/>
            p <lb/>
            86 contemtum <hi rend="italic">G</hi> . quod si] nisi quod b pertinet propterea r </note><lb/>
             
<pb n="175"/>
            pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis Christum <lb/>
            confiteri aut erubescat aut timeat, quid habent, quod dicant? <lb/>
            cum et nos dicimus ista esse munera dei, ut tamen sint infima <lb/>
            et in conparatione salutaris confessionis non solum amittenda. <lb/>
            sed ultro etiam proicienda, carnalibus tamen haec amantibus <lb n="5"/>
            et nondum capientibus promissa caelestia, ne ab idolis et daemonibus <lb/>
            ista peterent, utiliter a domino deo esse pollicita. 
</p></div></div></body></text></TEI>