De eo, quod scriptum est in exodo : si aure audieris uocem meam et facies quaecumque praecipio tibi, odero odientes te et contristabo contristantes te; praecedet te angelus meus et adducet te ad Amorrhaeos et Pherezaeos et Chananaeos et Iebusaeos et Gergesaeos; et occidetis illos. deos eorum ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertetis eos et delete eorum memoriam. his uerbis de ueteribus libris ita commemoratis tamquam contrarium obponit Adimantus, quod in euangelio scriptum est dicente domino: ego autem dico uobis, diligite inimicos uestros. benedicite, qui uobis maledicunt, et benefacite iis, qui uos oderunt. et orate pro iis, qui uos persequuntur. quo loco primo illud uidendum est, quod satis esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in uetere lege scriptum esse commonuit. dominus enim de inimicis diligendis utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse conuerti et quiuis intellegit et exemplis saepissime demonstratum est. quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia putauit, ubi scriptum est: deos eorum ne 1 Ex. 23. 22 sqq. 11 Matth. 5, 44. 1 fecerii 1 in exodo scriptum est GTCSVb 2 audieritis V facies (I feceris tu a m. rec.) P 3 odien P te om. CVb 4 pręcedetque b meus om. CV 5 ammoreos PGS ammoreum CTVb ferezeos PCSVG h pherezaeum Tb cananeos P VC cananęos G chananaeum Tb iebuseos P iebusaeum T hiebusaQ b gebuseos C zebuseos V iubesaeos G 6 gergeseos P gergesseos C gergesaeos G gergesaeum Tb et om . P occidetis (ex occideris) P 7 eorum b 8 euertetis (corr. ex euertitis) P euertite CSG eos] et debiles eos T illos GSVb 9 hiscommemoratis (unc. rubric.) P 12 benedicite] benefacięų.te C benefacite S qui] his qui TCb uobis] uos P benefacite] benedicite C di T benefycite V 13 hiis V his Pb nobis oterint S persequęntur P pereecuntur S 14 loco] loco (in marg . ai scito) b illud primum V 15 debuerit esse V uolente C 16 ueteri (i corr. ex e) Gb 19 conuertit V intelleget (it corr. in et) P adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertite eos et delete eorum memoriam, nisi quia et deos gentium Manichaei cogunt diligere? et quod in euangelio dominus ait: diligite inimicos uestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque uel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. quod si ita est. quis non istam detestetur amentiam ? si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit, qui superstitiones gentium euertendas esse praeceptas in uetere testamento commemorare uoluit, cum in nouo quod scriptum est de inimicis diligendis tamquam contrarium uellet obponere. Nos autem neque illud, quod de hostibus hominibus occidendis in ueteribus libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus dominus iubet, quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui lex tamquam paedagogus data erat. sicut apostolus dicit. hi uero. qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, utrum eos, quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et inpios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. quid enim est quod dicit apostolus: ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis nobis et meo spiritu cum potentia domini nostri Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu? quid 16 cf. Gal. 3, 24 23 I Cor. 5, 3 sqq. 2 euertitis P illos l'CSYb memoriam eorum P 5 etiam P 6 si om. C detestatur CVb 8 ueteri (e corr . in i) G 9 scribtum P 11 hostibus] honest//is (ex honestibus corr.) P hominibus om. b 16 his Cb is V 19 et utrum GTCSVb 21 ydonei Y 22 urgendi] arguendi CVb 26 meo] in eos V 27 nostri om. GTCSVb eiusmodi GTCSVb sathane Cb 28 ut spiritus-carnie (infra text. add.) P habet enim illa interfectio, quam multum isti exaggerant et inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? sed quia exposuit apostolus, quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum uindictam cum caritate posse procedere. et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per paenitentiam, potest intellegi. ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini. a quo per inprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo uenisse ad effectum. nam cum ille homo, quoniam minister conuiuii erat. ut adportaret aquam, exisset ad fontem. a leone occisus et dilaniatus est. quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, . ubi conuiuabatur apostolus. atque ita cum causa quaereretur a nescientibus eisque panderetur in magnum timorem et magnum honorem apostoli eos esse conuersos; atque hinc euangelii exordium commendandi extitisse. si uellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter ista reprehenderet! sed quia et ibi non est tacitum, quo animo factum sit. uidetur dilectio uindicantis. sic enim in illa scriptura legitur. quod deprecatus fuerit apostolus pro illo. in quem temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. si ergo tempore noui testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus timor, quanto magis tempore ueteris testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor legis tamquam paedagogi cohercebat ? nam haec est breuissima et apertissima differentia duorum testamentorum, timor et amor: lie 1 habebat P enim habet CTb interfectio P 2 exposuit] ut r r posuit T' 3 satisfaceret declarauit P 6 apo/riQas Pa apocryfas G apochriphas C apogriphas V 11 uenisset V 13 eius om. b t 16 a4que P hinc om. V 17 hinc extitisse r 18 conuertere in ipsos V 19 reprehenderent G repręhenderet P tacitum non est b 20 etenim TCSVb 24 penis r 25 congruit sed CV congruit Sed b 27 pedagngico«ercebat (h er.) G coercebat PSb illud ad ueterem, hoc ad nouum hominem pertinet, utrumque tamen unius dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. et in uetere scriptura tacetur animus uindicantium, quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent, nouerant, ut populus. cui terror utilis erat, seuerissimo imperio domaretur. ut quemadmodum uidebant dari in manus suas interficiendos inimicos inpios cultoresque simalacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si dei ueri iussa contemnerent et ad cultum idolorum atque inpietates gentium laberentur. nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter uindicatum est. sed omnis haec temporalis uindicta infirmos animos terret. ut enutritos sub disciplina erudiat et a sempiternis atque ineffabilibus subpliciis possit auertere, quia plus timent carnales homines, quod in praesenti deus uindicat. quam illud, quod futurum minatur. Potest ergo esse dilectio in uindicante. quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem seuerissima coherctione constringit et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. non autem occidunt filios, quos diligunt homines, quando eos corrigere uolunt, quia multi hanc uitam pro magno bono habent et totum, quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant. fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam uitam meliorem et quanta possunt ex parte nouerunt nec ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere, quia in hac uita eos posse corrigi credunt; deus autem qui nouit, quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit siue per homines siue occulto rerum ordine, non quia eos odit, in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. nam in ipsis ueteribus libris legimus dictum deo: et 3 animis P uindicantium (at uindicandi) b 7 inimicos interficiendos V simulachrorum C 8 suorum om. V 9 contempnerent TCV ydolortl Y 10 laborentur C 18 seuissima P c p. y eoertioneP cohercitione CV coercitione GTSb 20 corrig$reP 22 edpcao . re P 28 adque P nihil odisti eorum, quae fecisti, sed omnia siue per poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. nonne apostolus Paulus christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: probet autem se homo et sic de pane edat et sic de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini. propterea in uobis multi infirmi et aegri et dormiunt sufficientes. si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur ecce manifestum deum cum dilectione corrigere non solum infirmitatibus et aegritudinibus sed etiam mortibus temporalibus eos, quos non uult damnare cum mundo. Adtendant haec isti et uideant, quomodo potuerint et inpiae gentes dari in manus populi quamuis adhuc carnalis, tamen unum deum colentis, ut ab eo interficerentur ; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem dei, et quomodo non sit contrarium, quod dominus nobis in euangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros, de quibus tamen promittit ipse uindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui cotidianas interpellationes uiduae mulieris petentis, ut se uindicaret, quamuis esset iniustus nec deum timens nec homines reuerens, tamen sustinere non potuit et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius conparatione multo magis deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare filios suos de inimicis eorum. huic isti audeant obicere quaestionem et 1 Sap. 11, 25 4 I Cor. 11, 28 sqq. 26 cf. Lnc. 18, 2 sqq. ! lllo 1 horum P orO (e corr. ex h) G 2 penae V 4 pane G* paue illo SCVb sic. om. Tb 5 indigne (8. l.) 02 7 domini om. G, (8. l. m. 2) P 8 nosmet V 9 iudicaremus V 10 hoc om. GTCSY 11 dampnemur Y manifestum est GTCSVb 12 gtiam P 18 damdo pnare V 14 quomo G 15 impie agentes PGTCSVb carnalis (i corr. ex e. m. 2) G 16 colentes Gl ut om. P 18 dnl V 21 cothidianas V fa 23 'iustas G2 24 nec P nec C tedium V 25 comparatione GTCSVb X deum] eum b 26 atjque P filios] electos GTCSVb 27 eorum] snis Vb dicant, si possunt: quid est, quod iussisti, ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos uindicare disponis? an forte contra uoluntatem suorum sanctorum facturus est eos, quos illi diligunt, puniendo atque damnando ? immo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate conuertantur ad deum et in utroque testamento eius intellegant uoluntatem, ne in sinistra parte inueniantur inter eos, quibus dicturus est domiuus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare et cetera talia. displicet enim istis miseris, quod deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent non inimico, sed subplici. intellegant potius sine odio esse posse uindictam, quam pauci intellegunt; et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque testamenti magno labore aut errore iactetur et putet contrarias sibi esse scripturas. Quam uindictam sine odio nondum apostoli animo ceperant, quando irati eis, a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiuerunt de domino, utrum uellet eos petere ignem de caelo, sicut Helias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. tunc respondit eis dominus dicens eos nescire, cuius spiritus filii essent et quod ipse liberare uenisset, non perdere, quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos uolebant igne consumi. postea uero cum inpleti essent spiritu sancto et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam sine odio poterant uindicare. qua potestate et Petrus apostolus usus est in eo libro, quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet paracleti aduentum, id est consolatoris sancti 7 Matth. 25, 41 sq. 28 cf. Luc. 9, 53 sqq. i 2 illps P 4 dampnando V isti V 5 calumpniosa V 6 intellegant eius TSYb 11 tradit P manducanti V 17 cęperant P 20 sicut (in marg.) G 22 ipsi V uenissent V 23 illo CV animo inimico] animico V illos V 25 quia C 27 et om. GTCSVb 29 paracliti V paracljti PG spiritus. quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in caelum. consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur. ipse etiam dixit: tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. in illo ergo libro, ubi apertissime spiritus sanctus, quem dominus consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines et mortuos esse uirum et uxorem. qui mentiri ausi erant spiritui sancto. quod isti magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno opere legant et illud, quod de apostolo Thoma commemoraui, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam, et respondent. quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi et illi moreretur: tamen ad preces apostoli factum esse non negant. quis autem illis dixit "non expediebat gentibus inpiis interfici". quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum inridentes mirari se fingunt cum autem illa non odio sed bono animo apostoli fecerint. unde isti conuincunt animos uirorum spiritalium, qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur auferri V conpescant potius temeritatem suam et non decipiant inperitos, quibus aut non uacat legere aut nolunt legere aut peruerso animo legunt et non intendunt et misericordiam et seueritatem dei utriusque testamenti litteris commendari. nam 3 Matth 5, 5 4 Matth. 9. 15 7 Act. 2, 4 9 cf. Act. 5, 1 eqq. C 4 etiam] autem S dicit Tb tun C(c m. 2 adscr.) G 5 ablatus fuerit ab eis sponsus b 10 apocrifls (corr . ex arporfisis P) SCVP ou apócrJfis G magn» 62 11 Upere (o m. 3 add.) P, om. GTCSVb 12 paraliticam filiam V paralyticam-hortulani fil. om. S precibus P 13 ortulani PC V /ortulani (h er.) G 14 ill// (corr. ex illtl) P paralisi C V d 16 quis] quid V 20 qups P3 21 per] ppter b iubebantur) uidebantur (in marg. al . iubebat) b 22 co*pescant G Cppescant Pl s et om. V 23 legere nolunt V 24 a