De eo, quod scriptum est in deuteronomio: obserua et sanctifica diem, quem praecepit tibi dominus. sex diebus laborabis et facies omne opus tuum: septima uero die sabbati epulare domino deo tuo nullum faciens opus ipse tu aut filius tuus aut filia tua aut puer tuus aut puella tua, bos tuus et asinus tuus et omnia iumenta tua et colonus tuus. sic autem quiescat seruus tuus et ancilla tua quemadmodum et tu. memento. quoniam seruus fuisti in Aegypto et eruit te dominus deus tuus in manu potenti et brachio excelso. idcirco praecepit tibi dominus custodire diem septimum. et iterum in genesi scriptum est, quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: testamentum meum custodi. inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. hoc est testamentum meum. quod seruabis inter me et te et semen tuum; omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum: et sit hoc signum testamenti inter me et uos. octaua autem die circumcidetis omnes masculos in gente uestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente 2 I Thess. 5, 19 sqq. K Peut. 5, 12 sqq. 20 Gen. 17. 9 sqq. 2 propheeia C dicentemtem V 3 extinguere] spernere GTCSVb spernere] extinguere GTCSVb 9 sex] sed C 11 deo om. V 13 aut asinus b tuus om. 8 et omnia] omnia TS 14- quiescet TS 15 tua om. P 16 egypto P 20 habrahae V abrail b circoncisione V 21 tu et semen] et tu et semen V 23 omnem V de masculum C 26 circumcides Vb circumcitis P2 uestra. et omnis masc.ulus, qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissoluit. haec omnia uerba ueteris testamenti. ut eis de nouo testamento aduersetur. proponit Adimantus et contraria esse adfirmat ea quae dominus in euangelio dicit de proselyto: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram. ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae multo plus quam estis uos. quasi uero propterea dominus proselytum dicit filium gehennae. quia circumciditur et sabbatum obseruat, et non potius quia Iudaeorum perditos mores et eorum prauam conuersationem cogitur imitari. non qua obseruant praecepta legis, sed qua faciunt contra legem. quod alio loco de his apertissime dicit. ubi ait, quod reiciunt mandatum dei, ut suam constitutionem confirment. quia, cum lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi, quomodo exhonorentur parentes. et item cum eis dicit: uae uobis, scribae et pharisaei, qui habetis claues regni caelorum nec ipsi intratis nec alios permittitis intrare. uel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis scribarum et pharisaeorum obtemperarent, facta uero eorum non imitarentur. ait enim: super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt. quo loco et 6 Matth. 23. 15 15 ct. Matth. 15. H sqq. 18 Luc. 11. 52 22 Mattll. 23, 2 sq. 1 circoncidet V circumcidit P 8 haec-testamenti (unc. nibric.) P h 6 dicit in euangelio TCSVb proselito CV 7 ypocritae P* ypocrite V e hypocrite C 8 proselitum CV et] nt P 9 iehenne r uos estis r 10 dicat Tel 11 circumditur r 12 perditos mores et eorum] om. GTCSVb cogatur T 18 quia TC sed qua ln 14hiis V 18 ue PC i clauem GTCSVb 20 loco (s. I.) G'1 18 \ clauem GTCST'b 20 loco (s. I.) Gj praecepit P preceperit b 21 die/tis (i er.) P phariseorum et scribarum GTCSVb 22 super om. PGb cathedram (in ras.) P 24 et ante non s. I. P auctoritatem legis. quae per Moysen data est, confirmat dominus et tamen cauendos et fugiendos esse mores eorum, qui legi, quam acceperant, non obtemperabant, apertissime ostendit. istis autem peruersitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad legem eorum transisset. id est factus esset proselytus, haberet mores eorum et fieret filius gehennae multo plus quam ipsi essent. dabant enim magnam operam, ut Iudaeus fieret aliquis ex gentibus et Iudaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari. Neque illud. quod de apostolo tamquam contrarium commemorat, potuit animaduertere Adimantus omnino non esse contrarium, quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem scripturae intentus erat. commemorat enim dicentem apostolum: circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, quia praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. quid enim manifestius quam hoc apostolum praecipere, ut unusquisque, sicut uocatus erat, sic maneret? aduenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae obseruationes, id actum est. ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus, quas illae umbrae significabant esse uenturas. id est Christum et ecclesiam. et propterea illa iam omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia remouenda, sed tamquam superflua contemnenda apostolus praecipit, ut si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur manere in ipsis superfluis, nec tamen 14 I Cor. 7, 18 sq. 1 mosen P 2 legS (e ex i corr.) P 3 non, optemperabant om. P apertissime :: Ostenditis autem P 4 aliqui Pl gentilis] genti uf V 5 legem] legem (in marg . aX fidem) b 8 ex] de V 11 aduertere GTCSVb adimantus manicheus GTCSVb 14 quis] aliquis b 15 in praeputium P praepntio (o ex u fact. et uirg. er.) G 16 circumcisio nihil est (w marg.) G- �20 ille V 22 ille umbre V 27 manere] remanere BY. (post superfluos leg.) b in ipsis superfluis om. S XXV. Ang. sect. 6. 11 in eis salutem suam constitutam putaret; non enim signa illa, sed ea, quae his significantur, in salutem introducunt. ideoque praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. et quod alio loco ait: utinam et abscidantur, qui uos conturbant, non quia circumcisio contraria est euangelio, dicit hoc apostolus, sicut Manichaei putant, sed illud est euangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. quod uolebant illi, qui gentibus in Christum credentibus iugum circumcisionis inponebant quasi ad salutem necessarium, cum iam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda. Et quod dicit: dies obseruatis et sabbata et sollemnitates; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis non quidem sic scriptum est, ut Adimantus ponit. non enim nominat ibi sabbatum apostolus. dicit enim: dies obseruatis et annos et tempora; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis. sed puta esse de sabbato dictum. numquid et nos non dicimus ista non esse obseruanda, sed illa potius, quae his significantur ? illi enim ea seruiliter obseruabant non intellegentes, ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. et hoc in eis culpat apostolus et in omnibus, qui seruiunt creaturae potius quam creatori. nam nos quoque et dominicum diem et pascha sollemniter obseruamus et quaslibet alias Christianas dierum festiuitates. sed quia intellegimus, quo pertineant, non tempora obseruamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea 3 Galat. 5, 12 13 Galat. 4, 10 sq. 23 cf. Rom. 1, 25. 8 circoncisio V 4 mandatorum GTCSVb 5 et om. SV abscindantur TCSVb 6 hoc om. GTCVb dicit—euangelio om. S 7 contrium P 9 illi om. GTCSVb 10 circoncisionis V 13 solempnitates C sollempnitates V 15 n no quidem om.GTCSVb sic.s.l.P, sicut S 18 putat TCSVb t puta (t m. 2 add.) G nonquid V 20 hiis V 22 et ante hoc om. GTCSVb 24 solempniter CY celebramus GTCSVb 26 pertęneant P 27 repręhendunt P reprehendunt, quasi nullos dies et tempora obseruent. sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, obseruare uideantur. quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas aliis locis ostenditur. nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri posse talia rationabiliter celebrari. et ideo circumcisionem carnis et recte inpositam semis et recte a liberis intellectam esse manifestum est. repudiamus ergo eam carnalem cum apostolo et adprobamus eam spiritalem cum apostolo; et sabbati quietem non obseruamus in tempore, sed signum temporale intellegimus et ad aeternam quietem, quae illo signo significatur, aciem cordis intendimus. repudiamus itaque temporum obseruantiam cum apostolo, temporalium signorum intellegentiam tenemus cum apostolo; duorumque testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera seruorum, in isto gaudia liberorum: in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. interpretatur apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: remanet igitur sabbatismus populo dei. interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo, carnalem seruitutis obseruationem libertate contemno utriusque testamenti auctorem deum uenerans, qui et ueteri homini fugienti tamquam dominus obposuit quod timeret, et nouo redeunti tamquam pater aperuit quod amaret. 19 Hebr. 4, 9 21 Rom. 4, 11 2 hiis V 5 esse (s. I.) P 8 intellectam a liberis C 9 cum apostolu-repudiamus itaque in tnarg. V 10 (et 12) quietam V 12mentis GSVb 13 obseruationem G TOSVb 14 et temporalium GTCS Vb a et temporalium-apoatolo (in marg. m. 1) V 16 honera V gaadig P orift ■ gladjp G gloria TCSYb 17 ipso V 18 ista ipsa b 19 sabbatismum P3 sabatis//mH G sabbatismfl CVb 20 habraham V 23 libertate/ (m er.) P contempno CV 24 dilx (corr. ex qd) P 25 apposuit GTCSVb 11* De eo, quod scriptum est in exodo : si aure audieris uocem meam et facies quaecumque praecipio tibi, odero odientes te et contristabo contristantes te; praecedet te angelus meus et adducet te ad Amorrhaeos et Pherezaeos et Chananaeos et Iebusaeos et Gergesaeos; et occidetis illos. deos eorum ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertetis eos et delete eorum memoriam. his uerbis de ueteribus libris ita commemoratis tamquam contrarium obponit Adimantus, quod in euangelio scriptum est dicente domino: ego autem dico uobis, diligite inimicos uestros. benedicite, qui uobis maledicunt, et benefacite iis, qui uos oderunt. et orate pro iis, qui uos persequuntur. quo loco primo illud uidendum est, quod satis esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in uetere lege scriptum esse commonuit. dominus enim de inimicis diligendis utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse conuerti et quiuis intellegit et exemplis saepissime demonstratum est. quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia putauit, ubi scriptum est: deos eorum ne 1 Ex. 23. 22 sqq. 11 Matth. 5, 44. 1 fecerii 1 in exodo scriptum est GTCSVb 2 audieritis V facies (I feceris tu a m. rec.) P 3 odien P te om. CVb 4 pręcedetque b meus om. CV 5 ammoreos PGS ammoreum CTVb ferezeos PCSVG h pherezaeum Tb cananeos P VC cananęos G chananaeum Tb iebuseos P iebusaeum T hiebusaQ b gebuseos C zebuseos V iubesaeos G 6 gergeseos P gergesseos C gergesaeos G gergesaeum Tb et om . P occidetis (ex occideris) P 7 eorum b 8 euertetis (corr. ex euertitis) P euertite CSG eos] et debiles eos T illos GSVb 9 hiscommemoratis (unc. rubric.) P 12 benedicite] benefacięų.te C benefacite S qui] his qui TCb uobis] uos P benefacite] benedicite C di T benefycite V 13 hiis V his Pb nobis oterint S persequęntur P pereecuntur S 14 loco] loco (in marg . ai scito) b illud primum V 15 debuerit esse V uolente C 16 ueteri (i corr. ex e) Gb 19 conuertit V intelleget (it corr. in et) P adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertite eos et delete eorum memoriam, nisi quia et deos gentium Manichaei cogunt diligere? et quod in euangelio dominus ait: diligite inimicos uestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque uel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. quod si ita est. quis non istam detestetur amentiam ? si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit, qui superstitiones gentium euertendas esse praeceptas in uetere testamento commemorare uoluit, cum in nouo quod scriptum est de inimicis diligendis tamquam contrarium uellet obponere. Nos autem neque illud, quod de hostibus hominibus occidendis in ueteribus libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus dominus iubet, quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui lex tamquam paedagogus data erat. sicut apostolus dicit. hi uero. qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, utrum eos, quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et inpios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. quid enim est quod dicit apostolus: ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis nobis et meo spiritu cum potentia domini nostri Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu? quid 16 cf. Gal. 3, 24 23 I Cor. 5, 3 sqq. 2 euertitis P illos l'CSYb memoriam eorum P 5 etiam P 6 si om. C detestatur CVb 8 ueteri (e corr . in i) G 9 scribtum P 11 hostibus] honest//is (ex honestibus corr.) P hominibus om. b 16 his Cb is V 19 et utrum GTCSVb 21 ydonei Y 22 urgendi] arguendi CVb 26 meo] in eos V 27 nostri om. GTCSVb eiusmodi GTCSVb sathane Cb 28 ut spiritus-carnie (infra text. add.) P habet enim illa interfectio, quam multum isti exaggerant et inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? sed quia exposuit apostolus, quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum uindictam cum caritate posse procedere. et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per paenitentiam, potest intellegi. ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini. a quo per inprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo uenisse ad effectum. nam cum ille homo, quoniam minister conuiuii erat. ut adportaret aquam, exisset ad fontem. a leone occisus et dilaniatus est. quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, . ubi conuiuabatur apostolus. atque ita cum causa quaereretur a nescientibus eisque panderetur in magnum timorem et magnum honorem apostoli eos esse conuersos; atque hinc euangelii exordium commendandi extitisse. si uellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter ista reprehenderet! sed quia et ibi non est tacitum, quo animo factum sit. uidetur dilectio uindicantis. sic enim in illa scriptura legitur. quod deprecatus fuerit apostolus pro illo. in quem temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. si ergo tempore noui testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus timor, quanto magis tempore ueteris testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor legis tamquam paedagogi cohercebat ? nam haec est breuissima et apertissima differentia duorum testamentorum, timor et amor: lie 1 habebat P enim habet CTb interfectio P 2 exposuit] ut r r posuit T' 3 satisfaceret declarauit P 6 apo/riQas Pa apocryfas G apochriphas C apogriphas V 11 uenisset V 13 eius om. b t 16 a4que P hinc om. V 17 hinc extitisse r 18 conuertere in ipsos V 19 reprehenderent G repręhenderet P tacitum non est b 20 etenim TCSVb 24 penis r 25 congruit sed CV congruit Sed b 27 pedagngico«ercebat (h er.) G coercebat PSb illud ad ueterem, hoc ad nouum hominem pertinet, utrumque tamen unius dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. et in uetere scriptura tacetur animus uindicantium, quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent, nouerant, ut populus. cui terror utilis erat, seuerissimo imperio domaretur. ut quemadmodum uidebant dari in manus suas interficiendos inimicos inpios cultoresque simalacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si dei ueri iussa contemnerent et ad cultum idolorum atque inpietates gentium laberentur. nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter uindicatum est. sed omnis haec temporalis uindicta infirmos animos terret. ut enutritos sub disciplina erudiat et a sempiternis atque ineffabilibus subpliciis possit auertere, quia plus timent carnales homines, quod in praesenti deus uindicat. quam illud, quod futurum minatur. Potest ergo esse dilectio in uindicante. quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem seuerissima coherctione constringit et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. non autem occidunt filios, quos diligunt homines, quando eos corrigere uolunt, quia multi hanc uitam pro magno bono habent et totum, quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant. fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam uitam meliorem et quanta possunt ex parte nouerunt nec ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere, quia in hac uita eos posse corrigi credunt; deus autem qui nouit, quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit siue per homines siue occulto rerum ordine, non quia eos odit, in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. nam in ipsis ueteribus libris legimus dictum deo: et 3 animis P uindicantium (at uindicandi) b 7 inimicos interficiendos V simulachrorum C 8 suorum om. V 9 contempnerent TCV ydolortl Y 10 laborentur C 18 seuissima P c p. y eoertioneP cohercitione CV coercitione GTSb 20 corrig$reP 22 edpcao . re P 28 adque P nihil odisti eorum, quae fecisti, sed omnia siue per poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. nonne apostolus Paulus christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: probet autem se homo et sic de pane edat et sic de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini. propterea in uobis multi infirmi et aegri et dormiunt sufficientes. si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur ecce manifestum deum cum dilectione corrigere non solum infirmitatibus et aegritudinibus sed etiam mortibus temporalibus eos, quos non uult damnare cum mundo. Adtendant haec isti et uideant, quomodo potuerint et inpiae gentes dari in manus populi quamuis adhuc carnalis, tamen unum deum colentis, ut ab eo interficerentur ; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem dei, et quomodo non sit contrarium, quod dominus nobis in euangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros, de quibus tamen promittit ipse uindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui cotidianas interpellationes uiduae mulieris petentis, ut se uindicaret, quamuis esset iniustus nec deum timens nec homines reuerens, tamen sustinere non potuit et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius conparatione multo magis deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare filios suos de inimicis eorum. huic isti audeant obicere quaestionem et 1 Sap. 11, 25 4 I Cor. 11, 28 sqq. 26 cf. Lnc. 18, 2 sqq. ! lllo 1 horum P orO (e corr. ex h) G 2 penae V 4 pane G* paue illo SCVb sic. om. Tb 5 indigne (8. l.) 02 7 domini om. G, (8. l. m. 2) P 8 nosmet V 9 iudicaremus V 10 hoc om. GTCSY 11 dampnemur Y manifestum est GTCSVb 12 gtiam P 18 damdo pnare V 14 quomo G 15 impie agentes PGTCSVb carnalis (i corr. ex e. m. 2) G 16 colentes Gl ut om. P 18 dnl V 21 cothidianas V fa 23 'iustas G2 24 nec P nec C tedium V 25 comparatione GTCSVb X deum] eum b 26 atjque P filios] electos GTCSVb 27 eorum] snis Vb dicant, si possunt: quid est, quod iussisti, ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos uindicare disponis? an forte contra uoluntatem suorum sanctorum facturus est eos, quos illi diligunt, puniendo atque damnando ? immo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate conuertantur ad deum et in utroque testamento eius intellegant uoluntatem, ne in sinistra parte inueniantur inter eos, quibus dicturus est domiuus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare et cetera talia. displicet enim istis miseris, quod deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent non inimico, sed subplici. intellegant potius sine odio esse posse uindictam, quam pauci intellegunt; et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque testamenti magno labore aut errore iactetur et putet contrarias sibi esse scripturas. Quam uindictam sine odio nondum apostoli animo ceperant, quando irati eis, a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiuerunt de domino, utrum uellet eos petere ignem de caelo, sicut Helias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. tunc respondit eis dominus dicens eos nescire, cuius spiritus filii essent et quod ipse liberare uenisset, non perdere, quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos uolebant igne consumi. postea uero cum inpleti essent spiritu sancto et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam sine odio poterant uindicare. qua potestate et Petrus apostolus usus est in eo libro, quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet paracleti aduentum, id est consolatoris sancti 7 Matth. 25, 41 sq. 28 cf. Luc. 9, 53 sqq. i 2 illps P 4 dampnando V isti V 5 calumpniosa V 6 intellegant eius TSYb 11 tradit P manducanti V 17 cęperant P 20 sicut (in marg.) G 22 ipsi V uenissent V 23 illo CV animo inimico] animico V illos V 25 quia C 27 et om. GTCSVb 29 paracliti V paracljti PG spiritus. quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in caelum. consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur. ipse etiam dixit: tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. in illo ergo libro, ubi apertissime spiritus sanctus, quem dominus consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines et mortuos esse uirum et uxorem. qui mentiri ausi erant spiritui sancto. quod isti magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno opere legant et illud, quod de apostolo Thoma commemoraui, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam, et respondent. quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi et illi moreretur: tamen ad preces apostoli factum esse non negant. quis autem illis dixit "non expediebat gentibus inpiis interfici". quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum inridentes mirari se fingunt cum autem illa non odio sed bono animo apostoli fecerint. unde isti conuincunt animos uirorum spiritalium, qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur auferri V conpescant potius temeritatem suam et non decipiant inperitos, quibus aut non uacat legere aut nolunt legere aut peruerso animo legunt et non intendunt et misericordiam et seueritatem dei utriusque testamenti litteris commendari. nam 3 Matth 5, 5 4 Matth. 9. 15 7 Act. 2, 4 9 cf. Act. 5, 1 eqq. C 4 etiam] autem S dicit Tb tun C(c m. 2 adscr.) G 5 ablatus fuerit ab eis sponsus b 10 apocrifls (corr . ex arporfisis P) SCVP ou apócrJfis G magn» 62 11 Upere (o m. 3 add.) P, om. GTCSVb 12 paraliticam filiam V paralyticam-hortulani fil. om. S precibus P 13 ortulani PC V /ortulani (h er.) G 14 ill// (corr. ex illtl) P paralisi C V d 16 quis] quid V 20 qups P3 21 per] ppter b iubebantur) uidebantur (in marg. al . iubebat) b 22 co*pescant G Cppescant Pl s et om. V 23 legere nolunt V 24 a