<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a <lb/>
            mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli,<lb n="5"/>
            asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui <lb/>
            et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima <lb/>
            dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, <lb/>
            qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento <lb/>
            capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit<lb n="10"/>
            in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus <lb/>
            temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit <lb/>
            obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in <lb/>
            hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt <lb/>
            de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius;<lb n="15"/>
            si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat <lb/>
            apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, <lb/>
            non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit <lb/>
            de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum <lb/>
            desiderium animae tuae occide et manduca omnem <lb n="20"/>
            carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua <lb/>
            dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, <lb/>
            sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste <lb/>
            abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando <lb/>
            inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam<lb n="25"/>
            peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae <lb/>
            praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae

<note type="footnote"> 4 Leu. 11 13 Matth. 15. 11 17 Kom. 14. 21 19 Deut. 12, 15 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 Ut 11; scribtum P 7 nusquam—dolis <hi rend="italic">(vnc. rubric.) 1'</hi> pleni' <lb/>
            nOli <lb/>
            plenissime <hi rend="italic">b</hi> 10 ubi <hi rend="italic">om. GTCV</hi> 11 nullis P 13 dixit rest <lb/>
            C <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> in hominem <hi rend="italic">um. P</hi> 14 quoinquinans G- 15 de I ex <hi rend="italic">b</hi> ni- <lb/>
            I. <lb/>
            hil <hi rend="italic">om. C</hi> nil l' 17 dicentes <hi rend="italic">P</hi> 19 est <hi rend="italic">(n. I.) P</hi> 21 quia <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            a (° <lb/>
            22 csscj P <hi rend="italic">b</hi> quoinquinet P 23 quoinquinare <hi rend="italic">P</hi> ipse P 24 absconc <lb/>
            i <lb/>
            det <hi rend="italic">(corr. t'.r</hi> it, <hi rend="italic">P</hi> abscundat <hi rend="italic">GTCVb</hi> 27 praecipit P: quoinquinare P </note><lb/>
             
<pb n="155"/>
            ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse <lb/>
            dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si <lb/>
            autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio <lb/>
            facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, <lb/>
            ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur <lb n="5"/>
            in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte <lb/>
            dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget <lb/>
            auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum <lb/>
            esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur <lb/>
            et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur? <lb n="10"/>
            cum enim quispiam catholicus christianus utriusque <lb/>
            scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse <lb/>
            contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus <lb/>
            non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad <lb/>
            significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, <lb n="15"/>
            quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et <lb/>
            sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas <lb/>
            respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia <lb/>
            praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis <lb/>
            populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae <lb n="20"/>
            domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae <lb/>
            per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis <lb/>
            onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa <lb/>
            tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient <lb/>
            liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura <lb n="25"/>
            contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum <lb/>
            obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. <lb/>
            in figuram accipiebant, quae monebantur.

<note type="footnote"> •J5 1 GVr. 10. 11 </note>

<note type="footnote" rend="script">2 ęscas <hi rend="italic">P</hi> 3 quide <hi rend="italic">P2</hi> 4 quode <hi rend="italic">p2</hi> quod euangelica <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            5 his <hi rend="italic">PGCVb</hi> 6 his <hi rend="italic">PGC</hi> hiis V 7 et 8 scribturarQ (b <hi rend="italic">semper<lb/>
             pro p) P</hi> 10 ipse <hi rend="italic">om</hi>. S iste <hi rend="italic">TC</hi> 11 cumj cur I' cGcatholicus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 12 uenerator] uenator <hi rend="italic">b</hi> 15 sunt <hi rend="italic">b</hi> 16 sui <hi rend="italic">b</hi> 18 omnia <lb/>
            illa <hi rend="italic">TSb</hi> 20 non] non ea <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 21 his <hi rend="italic">pcn&gt;</hi> 22 escam P <lb/>
            !3 ista uero <hi rend="italic">b</hi> iam <hi rend="italic">om. P</hi> G5 figuram <hi rend="italic">TCV</hi> 1'6 eisj illis <hi rend="italic">VSGCb</hi> <lb/>
            propter nosl sunt autem propter nos <hi rend="italic">b</hi> 28 mouebantur <hi rend="italic">b</hi> </note>
<pb n="156"/>
            
</p><p rend="script">Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria <lb/>
            duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, <lb/>
            quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum <lb/>
            testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? <lb/>
            ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino<lb n="5"/>
            dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur <lb/>
            in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis <lb/>
            escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam <lb/>
            plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse <lb/>
            sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo<lb n="10"/>
            ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse <lb/>
            commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans <lb/>
            eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? <lb/>
            uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, <lb/>
            nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in<lb n="15"/>
            euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, <lb/>
            nihil est ingrediens in hominem coinquinans <lb/>
            eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad <lb/>
            turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. <lb/>
            sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus<lb n="20"/>
            suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos <lb/>
            sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores <lb/>
            tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. <lb/>
            sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse <lb/>
            arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non<lb n="25"/>
            paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, <lb/>
            securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones <lb/>
            suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet <lb/>
            euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem

<note type="footnote" rend="script"> 1 ergol ego CGb 2 u aduersa b 6 his PCVb 7 a <lb/>
            <lb/>
            carnibus <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 8 sentit <hi rend="italic">b</hi> 9 reporcussys P2 <hi rend="intraline"><unclear/></hi>repercuss? <hi rend="italic">G <lb/>
            12 in om. Vb 16 inquia I - turbas V 17 in om. b 18 ipsum V</hi> <lb/>
            21 ista] ita <hi rend="italic">P</hi> loquutum <hi rend="italic">P</hi> 22 uidere <hi rend="italic">P</hi> ut <hi rend="italic">om. P</hi> 13 permittant <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 24 cum sceleratum atque <hi rend="italic">TCVSb</hi> 29 consequentia] <lb/>
            v <lb/>
            conscia <hi rend="italic">CSVb c9m';scientia G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="157"/>
            in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos <lb/>
            incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis <lb/>
            commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate <lb/>
            dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem <lb/>
            iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant <lb n="5"/>
            etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos <lb/>
            a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : <lb/>
            scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? <lb/>
            at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non <lb/>
            plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite <lb n="10"/>
            illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si <lb/>
            caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum <lb/>
            ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam <lb/>
            non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse <lb/>
            illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos <lb n="15"/>
            dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: <lb/>
            edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime <lb/>
            ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit <lb/>
            ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, <lb/>
            quia omne. quod in os intrat, in uentrem uadit <lb n="20"/>
            et in secessum emittitur? quae autem procedunt de <lb/>
            ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de <lb/>
            corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, <lb/>
            adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; <lb/>
            haec sunt, quae coinquinant hominem. non <lb n="25"/>
            lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. <lb/>
            de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, <lb/>
            cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os <lb/>
            intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc

<note type="footnote"> 8 Matth. 15. 10 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 greges suos dominus <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 2 hiis <hi rend="italic">V</hi> 4 esse J fuisse <hi rend="italic">b</hi> 5 iis] <lb/>
            his <hi rend="italic">PGT om. VCb</hi> 6 etiam] et V 7 institutum <hi rend="italic">GTCSYb</hi> 8 scias <lb/>
            * t <lb/>
            qui P2 <hi rend="italic">hoc uerbo b 9 a&lt;J P1 11 caeti C et om. CTV</hi> 18 parabolam <lb/>
            non esse <hi rend="italic">V</hi> loquutionem P 25 qijoinquinant P 26 manibus <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 28 hiis F 29 mittuntur P mittuntur G1 </note><lb/>
             
<pb n="158"/>
            est de alimentis nostris dixit sententiam. quamquam ergo <lb/>
            conuocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit non quod <lb/>
            intrat in os coinquinat hominem. sed quod procedit <lb/>
            ex ore' tamen iste quo timoro hoc addiderit uerbis suis, quibus <lb/>
            huiusmodi testimonium commemorauit, satis adparet. sicut <lb n="5"/>
            paulo ante dictum est. ut haberet quod responderet eis. qui <lb/>
            sibi quaestionem mouissent. cur primates Manichaeorum nefas <lb/>
            sibi esse existiment carnibus uesci. uidelicet ut illud. quod <lb/>
            dominus ait, turbis tantum. non electis concessisse uideretur. <lb/>
            sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum<lb n="10"/>
            interroganti audientibusque eum discipulis, quos utique ad <lb/>
            culmen ecclesiae producebat. ita respondisse dominum. ut neque <lb/>
            per parabolam se illa dixisse testatus sit et ad omnes <lb/>
            pertinere monstrauerit: non habent isti. unde auferant cibos <lb/>
            de faucibus hominum et eas laqueo superstitionis astringant. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Fortassis aliquis eorum dicat: edissere ergo, quid significet <lb/>
            caro porci et cameli et leporis et milui et corui et ceterorum. <lb/>
            a quibus abstinendum in lege praecipitur. nolo. quia <lb/>
            longum est. sed fac me non posse, numquid propterea nullus <lb/>
            potest ? et sunt iam uolumina innumerabilia, in quibus ista<lb n="20"/>
            exposita sunt. nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod <lb/>
            eas obseruationes umbram esse futurorum non ego, sed apostolus <lb/>
            dicit. cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen <lb/>
            aliquid significare declarat dicens: nemo ergo uos iudicet <lb/>
            in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae <lb n="25"/>
            aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. <lb/>
            illa itaque futura, quae in illis obseruationibus significabantur, <lb/>
            posteaquam per dominum legum Christum uenerunt, ablatae <lb/>
            sunt seruiles obseruationes, sed earum interpretationes

<note type="footnote"> 24 Col. 2, 16 sp. </note>

<note type="footnote" rend="script">x1 est <hi rend="italic">om. V</hi> 4 quo] quotlfe 6 adparetPI 7 nephas <hi rend="italic">V</hi> 8 existimant&lt;S'F&amp; <lb/>
            QT <hi rend="italic">(rl</hi> 11 audienti <hi rend="italic">P</hi> au&lt;lientib'q ; Ib' <hi rend="italic">m. 2 add.) G</hi> eum <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> <lb/>
            13 c'tj ed (d <hi rend="italic">corr. ex</hi> t) <hi rend="italic">F7</hi> 15 eos <hi rend="italic">b</hi> adstringant <hi rend="italic">P</hi> 19 nonquid <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            n * <lb/>
            20 iam <hi rend="italic">(s. 1.) G1</hi> 21 eos <hi rend="italic">b</hi> 25 in neimenia <hi rend="italic">P</hi> aut // (in <hi rend="italic">er.)</hi> <lb/>
            . <lb/>
            nomeniae <hi rend="italic">G</hi> 27 in <hi rend="italic">om. G TCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="159"/>
            tenentur a liberis. quicquid enim futuram ecclesiam significauit. <lb/>
            prophetia est. habes autem eundem apostolum dicentem: spiritum <lb/>
            nolite extinguere. prophetiam nolite spernere: <lb/>
            omnia legite, quae bona sunt. tenete. legenda est ergo <lb/>
            scriptura diuina et spiritus sancti dispensatio cognoscenda et <lb n="5"/>
            intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus et liberalis <lb/>
            intellegentia retinenda. 
</p></div></div></body></text></TEI>