De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli, asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius; si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae 4 Leu. 11 13 Matth. 15. 11 17 Kom. 14. 21 19 Deut. 12, 15 4 Ut 11; scribtum P 7 nusquam—dolis (vnc. rubric.) 1' pleni' nOli plenissime b 10 ubi om. GTCV 11 nullis P 13 dixit rest C om. C in hominem um. P 14 quoinquinans G- 15 de I ex b ni- I. hil om. C nil l' 17 dicentes P 19 est (n. I.) P 21 quia V a (° 22 csscj P b quoinquinet P 23 quoinquinare P ipse P 24 absconc i det (corr. t'.r it, P abscundat GTCVb 27 praecipit P: quoinquinare P ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur? cum enim quispiam catholicus christianus utriusque scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. in figuram accipiebant, quae monebantur. •J5 1 GVr. 10. 11 2 ęscas P 3 quide P2 4 quode p2 quod euangelica om. S 5 his PGCVb 6 his PGC hiis V 7 et 8 scribturarQ (b semper pro p) P 10 ipse om . S iste TC 11 cumj cur I' cGcatholicus P 12 uenerator] uenator b 15 sunt b 16 sui b 18 omnia illa TSb 20 non] non ea GTCSVb 21 his pcn> 22 escam P !3 ista uero b iam om. P G5 figuram TCV 1'6 eisj illis VSGCb propter nosl sunt autem propter nos b 28 mouebantur b Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem 1 ergol ego CGb 2 u aduersa b 6 his PCVb 7 a carnibus GTCSVb 8 sentit b 9 reporcussys P2 repercuss? G 12 in om. Vb 16 inquia I - turbas V 17 in om. b 18 ipsum V 21 ista] ita P loquutum P 22 uidere P ut om. P 13 permittant P 24 cum sceleratum atque TCVSb 29 consequentia] v conscia CSVb c9m';scientia G in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne. quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt, quae coinquinant hominem. non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc 8 Matth. 15. 10 sqq. 1 greges suos dominus GTCSVb 2 hiis V 4 esse J fuisse b 5 iis] his PGT om. VCb 6 etiam] et V 7 institutum GTCSYb 8 scias * t qui P2 hoc uerbo b 9 a