<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum <lb/>
            desiderium animae tuae occide et manduca omnem <lb/>
            carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. <lb/>
            caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde <lb/>
            tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus<lb n="5"/>
            contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait: <lb/>
            non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia <lb/>
            et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est <lb/>
            non manducare carnem neque bibere uinum et iterum: <lb/>
            non potestis mensae domini participare et mensae<lb n="10"/>
            daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere <lb/>
            siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis <lb/>
            exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus. <lb/>
            quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento, <lb/>
            animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem<lb n="15"/>
            pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae <lb/>
            tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur: <lb/>
            iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam. <lb/>
            ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta <lb/>
            sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur <lb n="20"/>
            inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam <lb/>
            uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium <lb/>
            quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra <lb/>
            cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim <lb/>
            quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus,<lb n="25"/>
            id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate <lb/>
            et uinolentia et curis saecularibus.

<note type="footnote"> 1 Dent. 12, 15 sq. 7 Luc. 21. 34 8 nom. 14. 21 10 I Cor. 10, 21 </note>

<note type="footnote" rend="script"> n <lb/>
            8 uoluptatem <hi rend="italic">P'ltb (in tnurg.)</hi> 5 supra V his-contrarium <hi rend="italic">(une. <lb/>
            rubric.) P</hi> 7 non] ne <hi rend="italic">b</hi> crudl.':'itate <hi rend="italic">(ex</hi> crudelitate <hi rend="italic">corr.) G</hi> crapula <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg. al.) b uinglentia PaG1</hi> 10 participarej <hi rend="italic">communicare GTCSVb</hi> <lb/>
            e <lb/>
            11 demoniorum P haec omnia r ueteri <hi rend="italic">laGCSVTb</hi> 13 ?t <lb/>
            sibi P3 18 (19, 22, 25) uoluptatem <hi rend="italic">Pl</hi> 19 tibi <hi rend="italic">om. TCP</hi> 23 euangeliom <lb/>
            (0 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) P</hi> euangelio <hi rend="italic">G</hi> 24 <hi rend="italic">(et</hi> 27) uinolentia <hi rend="italic">G5</hi> </note> 
<pb n="149"/>
            
</p><p rend="script">De carne autem uon manducanda et non bibendo uino <lb/>
            quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc <lb/>
            praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant, <lb/>
            quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam. <lb/>
            cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda <lb n="5"/>
            sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum <lb/>
            huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur <lb/>
            hoc apostolus dixerit. et istorum fraus. qui particulas quasdam <lb/>
            de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes, <lb/>
            quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas <lb n="10"/>
            et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit: <lb/>
            infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus <lb/>
            cogitationum. alius quidem credit manducare <lb/>
            omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui <lb/>
            manducat. non manducantem non spernat, et qui non <lb n="15"/>
            manducat manducantem non iudicet: deus enim illum <lb/>
            recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo <lb/>
            domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim <lb/>
            dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos <lb/>
            dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque <lb n="20"/>
            in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino <lb/>
            sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias <lb/>
            enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat <lb/>
            et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi

<note type="footnote"> 12 Rom. 14. 1 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> I <lb/>
            <hi rend="italic">3 praeeepitant P 4 persuaserint P 7 lnanifesti' b quur G</hi> <lb/>
            t* <lb/>
            9 decipiant <hi rend="italic">V</hi> despieiunt <hi rend="italic">b</hi> 10 scrip <hi rend="italic">P3</hi> 11 ait <hi rend="italic">VSb</hi> 12 diiueatio- <lb/>
            <hi rend="italic">nibus Cdiseeptationib1 b</hi> 13eogitationibV/2 14 olera (h er.) Ci <hi rend="italic">olera TCSVb</hi> <lb/>
            manducat <hi rend="italic">P</hi> manducat <hi rend="italic">CTGSV</hi> 16 enimj autem <hi rend="italic">V</hi> 17 recepit <hi rend="italic">P*</hi> <lb/>
            eirini <lb/>
            quis] qui <hi rend="italic">Pb</hi> suo wtem <hi rend="italic">GS</hi> 18 dgs <hi rend="italic">G2</hi> autem <hi rend="italic">V</hi> 20 autemj <lb/>
            •en«ti <lb/>
            quidS <hi rend="italic">V</hi> 21 intellectu] sensu <hi rend="italic">TSCVb</hi> intelle <hi rend="italic">G</hi> /abundet (h <hi rend="italic">er.) G</hi> <lb/>
            non <lb/>
            22 mandneat <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> manducat <hi rend="italic">C</hi> non manducat <hi rend="italic">C</hi> 23 qui <lb/>
            non manducat <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> domino non manducat <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            24 agit <hi rend="italic">(in marg.) G</hi> deo (s. <hi rend="italic">I.) G1</hi> nemo enim <hi rend="italic">(in mary. m. 2) G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="150"/>
            uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino <lb/>
            uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo <lb/>
            uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim <lb/>
            Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et <lb/>
            uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem<lb n="5"/>
            tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim <lb/>
            adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim: <lb/>
            uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne <lb/>
            genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque <lb/>
            nostrum pro se rationem reddet. non ergo<lb n="10"/>
            amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate. <lb/>
            ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio <lb/>
            et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune <lb/>
            . per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi <lb/>
            commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur,<lb n="15"/>
            iam non secundum caritatem ambulas. noli <lb/>
            in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus <lb/>
            est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est <lb/>
            enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et <lb/>
            gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit<lb n="20"/>
            Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque <lb/>
            quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem <lb/>
            sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus <lb/>
            dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui <lb/>
            per offensionem manducat. bonum est non manducare<lb n="25"/>
            carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus <lb/>
            offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe <lb/>
            coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo

<note type="footnote" rend="script"> 1 niuet P1 siue enim uiuimus <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> 2 dei V 4 et <lb/>
            resurrexit <hi rend="italic">om. GTSCVb</hi> 7 <hi rend="italic">stabimus GTSCVb</hi> 8 uiuo enim r <lb/>
            bi <lb/>
            curuabit <hi rend="italic">b</hi> H confitetur 1' 10 proJ pro <hi rend="italic">b (ill marg. al</hi>. per) 14 nisi <lb/>
            11 e ni <lb/>
            ei qui <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 17 esca <hi rend="italic">P</hi> 22 q: <hi rend="italic">ln</hi> 24 oma P 26 frater <lb/>
            tuus <hi rend="italic">(in tnarg.) G</hi> 27 penes-habe (in <hi rend="italic">marg.)</hi> G temeteo <lb/>
            d <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 28 deo <hi rend="italic">(in mg. a m. 2) G</hi> in quo <hi rend="italic">G-J</hi>. in eo <lb/>
            quod <hi rend="italic">VSb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="151"/>
            probat. qui autem diiudicat, si manducauerit, damnatus <lb/>
            est. quia non ex fide. omne autem quod non est <lb/>
            ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione, <lb/>
            ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et <lb/>
            quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant, <lb n="5"/>
            quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia <lb/>
            dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat <lb/>
            inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem <lb/>
            accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab <lb/>
            omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam, <lb n="10"/>
            et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem <lb/>
            idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia <lb/>
            caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet. <lb/>
            unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de <lb/>
            macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in <lb n="15"/>
            mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas <lb/>
            arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt, <lb/>
            cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam <lb/>
            dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem <lb/>
            et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. <lb n="20"/>
            et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in <lb/>
            nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, <lb/>
            abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat, <lb/>
            qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut <lb/>
            concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant, <lb n="25"/>
            sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem <lb/>
            deum esse negant. nos autem teneamus apostolicam

<note type="footnote"> 21 cf. I. Tim. 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 diiudicatj discernit <hi rend="italic">GTCSVb</hi> dampuatus Tx 2 non cx fide omne <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg.) G</hi> 3 nonquid <hi rend="italic">V</hi> opus est] eget <hi rend="italic">GCSVb</hi> 4 et <hi rend="italic">(tn. 2 <lb/>
            ; <lb/>
            add.) G om. TCSVb</hi> ...quur <hi rend="italic">G</hi> 5 ista <hi rend="italic">T1</hi> illi S descerptant (des <lb/>
            <hi rend="italic">cotr. ex</hi> dis) <hi rend="italic">P</hi> discerpant <hi rend="italic">G2</hi> discerpunt <hi rend="italic">TCSVb</hi> 6 quib' s. <hi rend="italic">l</hi>. P <lb/>
            <lb/>
            inmunda P miranda <hi rend="italic">S</hi> 8 <hi rend="italic"><hi rend="intraline">v</hi>quum G'1 11</hi> eum] et eum 1'CJ 12 ydolorfi <lb/>
            r 14 interrogare <hi rend="italic">b</hi> 15 <hi rend="italic">uocaturP</hi> 17 non <hi rend="italic">(s. l.) 01</hi> 21 isto P2 <lb/>
            26 quia P1 quod r 27 autem <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="152"/>
            disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis seruata moderatione <lb/>
            euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate et <lb/>
            uinolentia et curis saecularibus.. 
</p><p rend="script">Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis <lb/>
            mensae domini communicare et mensae daemoniorum,<lb n="5"/>
            non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium <lb/>
            Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus <lb/>
            lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium <lb/>
            animae tuae occide et manduca omnem carnem <lb/>
            iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de<lb n="10"/>
            cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei <lb/>
            etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur, <lb/>
            immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum <lb/>
            ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt <lb/>
            locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes,<lb n="15"/>
            daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime <lb/>
            de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus, <lb/>
            non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic <lb/>
            enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est <lb/>
            aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant,<lb n="20"/>
            daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios <lb/>
            daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere <lb/>
            et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini <lb/>
            participare et mensae daemoniorum. an aemulamur <lb/>
            dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita<lb n="25"/>
            sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, <lb/>
            sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, <lb/>
            sed id quod alterius. omne quod in macello uenit,

<note type="footnote"> 1 cf. Tit. 1, 15 19 I Cor. 10. 19 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> V <lb/>
            2 cruditateJ crudelitate (J crapnla <hi rend="italic">b</hi> 3 uinalentia <hi rend="italic">Gl</hi> 4 nam <lb/>
            idem illud quod <hi rend="italic">GSCVb</hi> idem <hi rend="italic">om. 7'</hi> 5 demoniorum P 7 credin <lb/>
            » <lb/>
            derit P2 credidertlt <hi rend="italic">b</hi> 10 uolnptatem <hi rend="italic">P,b (in marg. al</hi>. uoluntatg) <lb/>
            ne .. <lb/>
            11 pertinet <hi rend="italic">b</hi> 12 q: q: P2 15 gentes (s. <hi rend="italic">I. m. 2) G, om. P</hi> 16 dno <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            17 offerentnr P2 demonibus <hi rend="italic">P</hi> 18 hiis V escis <hi rend="italic">P</hi> 20 quia <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 21 sotios <hi rend="italic">P</hi> 25 nonquid <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="153"/>
            manducate nihil interrogantes propter conscientiam. <lb/>
            domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos <lb/>
            uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae <lb/>
            adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter <lb/>
            conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia <lb n="5"/>
            hoc immolaticium est, nolite manducare propter <lb/>
            illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam <lb/>
            autem dico non tuam, sed alterius. quare <lb/>
            enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? <lb/>
            ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro <lb n="10"/>
            quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue <lb/>
            bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam <lb/>
            dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo <lb/>
            dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae <lb/>
            tuae occide et manduca omnem carnem iuxta <lb n="15"/>
            uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de <lb/>
            quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est <lb/>
            et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum <lb/>
            inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt <lb/>
            signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, <lb n="20"/>
            euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit, <lb/>
            ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias <lb/>
            significant, quae in societatem corporis Christi, id est <lb/>
            in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam

<note type="footnote"> 21 rf. Deut. 25, 4: 1 Oof. 9. 7 sqq. I Tim. 5, 17 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> p <lb/>
            2 enim est <hi rend="italic">Tb</hi> 3 intidelibus ad cenii <hi rend="italic">b</hi> 4 adponuntur P diiudi. <lb/>
            cantesj <hi rend="italic">dimittSTes b 7 iudicauit b 8 autem om. C</hi> alteri P2 <lb/>
            en (TJ <lb/>
            9 iudicetur <hi rend="italic">CSVb</hi> indicabitur <hi rend="italic">T alia.P alia SCVG</hi> 10 er <hi rend="italic">P</hi> (r in <lb/>
            ros.) cum <hi rend="italic">(s. I.) Ga</hi> percipio <hi rend="italic">b</hi> 11 quoj eo quod <hi rend="italic">b</hi> ego <hi rend="italic">oni. TCb</hi> <lb/>
            t <lb/>
            13 adtendant P1 14 secundum <hi rend="italic">(s. l.) P-</hi> 16 uoluntatem <hi rend="italic">P</hi> dominus <lb/>
            h i <lb/>
            dedit tibi <hi rend="italic">TCSVb</hi> dominus <hi rend="italic">om. G</hi> de <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> 18 omn;,ū P <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic"><hi rend="intraline">vm</hi>homine G2 19 scriptu|sunt P 20 signati| designati GTCSVb 21 euan-</hi> <lb/>
            gelista P2 si mP 22 <hi rend="italic">ita] sic SF&amp; quosdain C 23 a:</hi> P <lb/>
            Pilt«iYbquosdatnl;23a:P <lb/>
            24 eccle stabile PJ </note><lb/>
             
<pb n="154"/>
            quod ad cibos adtinet. omnino nihil inmundum esse. sed <lb/>
            malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime <lb/>
            adparet. 
</p></div></div></body></text></TEI>