<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, <lb/>
            quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris <lb/>
            legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus<lb n="10"/>
            non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae <lb/>
            autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis <lb/>
            anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. <lb/>
            cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus <lb/>
            uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno<lb n="15"/>
            lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate <lb/>
            homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt <lb/>
            insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis <lb/>
            interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat <lb/>
            potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus:<lb n="20"/>
            quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et <lb/>
            dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur <lb/>
            anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo <lb/>
            ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum <lb/>
            sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. <lb n="25"/>
            nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare <lb/>
            miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. <lb/>
            Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 </note>

<note type="footnote"> 2 ueteri <hi rend="italic">TCVb</hi> iustitiA <hi rend="italic">TCb</hi> 5 iustitiain dei] iustitiam <hi rend="italic">b</hi> 7 continere <lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> 9 sit carnis <hi rend="italic">GTCSVb</hi> huie-legis <hi rend="italic">(mai. rubric.) P</hi> <lb/>
            10 dominus dicit <hi rend="italic">Tb</hi> 11 occidunt <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 12 sanguis anima <hi rend="italic">(in<lb/>
             ras.) C</hi> 15 ęscam <hi rend="italic">P</hi> ceno <hi rend="italic">P</hi> 16 hac <hi rend="italic">P</hi> 19 nocere] facere <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            habeant <hi rend="italic">P</hi> 25 humana anima <hi rend="italic">V</hi> 27 pr?mittuntur <hi rend="italic">P2</hi> permittuntur <lb/>
            intelligere <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="139"/>
            quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad <lb/>
            nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest <lb/>
            aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis <lb/>
            pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum <lb/>
            animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — <lb n="5"/>
            clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis <lb/>
            clausa esse consentiant. 
</p><p rend="script">Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel <lb/>
            Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum <lb/>
            doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo <lb n="10"/>
            ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, <lb/>
            quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum <lb/>
            animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, <lb/>
            partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae <lb/>
            sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere <lb n="15"/>
            tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. <lb/>
            non enim parentum suorum animas, quibus illa <lb/>
            omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua <lb/>
            ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, <lb/>
            non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. <lb n="20"/>
            opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum <lb/>
            animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de <lb/>
            tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum <lb/>
            freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? <lb/>
            ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos <lb n="25"/>
            et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non <lb/>
            temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant

<note type="footnote" rend="script"> ab' 1 <lb/>
            2 ledi P <hi rend="italic">3 animis P~</hi> 5 racionales P <hi rend="italic">6 existimant V</hi> sine <lb/>
            bT a  I <lb/>
            pecorQ animas clausQ esse Pl 10 <hi rend="italic">recteP2</hi> 13 <hi rend="italic">igne GTCSVb</hi> consumpte <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 argefactae <hi rend="italic">G</hi> arefacte <hi rend="italic">V</hi> 15 sunt <hi rend="italic">SVeTb</hi> esse <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere <hi rend="italic">usque ad<lb/>
             conuineeret repetita pr. m. del.) P</hi> 17 alabus b 18 dixit] idg di* b <lb/>
            om. <hi rend="italic">P</hi> 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet <lb/>
            ipse adimantus <hi rend="italic">G</hi> ipse ad. faciet <hi rend="italic">TCSVb</hi> 22 belliina <hi rend="italic">TS</hi> 24 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 25 pediculos <hi rend="italic">TCiYb</hi> pediculos G* </note><lb/>
             
<pb n="140"/>
            usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas <lb/>
            posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum <lb/>
            rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et <lb/>
            cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum <lb/>
            licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam<lb n="5"/>
            reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum <lb/>
            catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna <lb/>
            mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non <lb/>
            potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? <lb/>
            et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in<lb n="10"/>
            apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque <lb/>
            in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? <lb/>
            ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per <lb/>
            istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus <lb/>
            homicidiorum sceleribus obruuntur. <lb n="15"/>
            
</p><p>Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam <lb/>
            eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, <lb/>
            quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum <lb/>
            illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit <lb/>
            dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis <lb n="20"/>
            sui. 
</p><p rend="script">Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum <lb/>
            dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit <lb/>
            in istis spiritus meus, quia caro sunt. et <lb/>
            totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum <lb n="25"/>
            promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus <lb/>
            iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia

<note type="footnote"> 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 retineantur <hi rend="italic">b</hi> peidiculis <hi rend="italic">Pl</hi> pediculis <hi rend="italic">TCSVG1</hi> pediculis <lb/>
            et pulicibus <hi rend="italic">b</hi> 5 cur <hi rend="italic">(s. l.) P1</hi> uulpeculam (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) P1 <lb/>
            8 cur—potest <hi rend="italic">mn. P</hi> 9 istum fi potest 1' stelionem (ste <hi rend="italic">ex</hi> sti <hi rend="italic">corr.) pi</hi>. <lb/>
            etel; iunem (1 <hi rend="italic">er.) G</hi> 10 ct si-potest (8. <hi rend="italic">l. m. 2 add.) P</hi> locustam <lb/>
            (lu <hi rend="italic">in</hi> lo <hi rend="italic">corr.) P</hi> 11 cimicem] cuncem <hi rend="italic">C</hi> 14 credulitatem <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            numa <lb/>
            in munera bilibus <hi rend="italic">G1</hi> 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 quia] quoniam <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 25 animis <hi rend="italic">Pl</hi> </note><lb/>
             
<pb n="141"/>
            neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut <lb/>
            angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum <lb/>
            sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, <lb/>
            fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. <lb/>
            quod non una separata et ad fraudem commemorata <lb n="5"/>
            sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius <lb/>
            lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic <lb/>
            enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem <lb/>
            et mortale hoc induere inmortalitatem. quod <lb/>
            eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, <lb n="10"/>
            cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem <lb/>
            hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, <lb/>
            alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; <lb/>
            sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; <lb/>
            alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria <lb n="15"/>
            stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic <lb/>
            et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, <lb/>
            surget in incorruptione: seminatur in contumelia, <lb/>
            surget in gloria; seminatur in infirmitate, <lb/>
            surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget <lb n="20"/>
            corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, <lb/>
            sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in <lb/>
            animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. <lb/>
            sed non primum quod spiritale est, sed quod <lb/>
            animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; <lb n="25"/>
            secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, <lb/>
            tales et terreni, et qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni,

<note type="footnote"> 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 non nnbent <hi rend="italic">TGSVb,</hi> (fi <hi rend="italic">s. l. a m</hi>. ]) <hi rend="italic">G</hi> 6 pocios <hi rend="italic">P</hi> 7 est om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            m <lb/>
            8 dicit apostolus <hi rend="italic">b</hi> 9 iomortalitatem <hi rend="italic">02</hi> 10 eum] cum—diceret <hi rend="italic">b</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. TCSVb</hi> 15 <hi rend="italic">etpost</hi> solis <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P <lb/>
            17 corpus (I. <hi rend="italic">I.) G om. TCSVb</hi> 18 surget (e <hi rend="italic">ex</hi> i corr.) <hi rend="italic">P</hi> 21 sispiritale <lb/>
            <hi rend="italic">om. QTCSVb</hi> 22 sicgt <hi rend="italic">FlG</hi> 23 fptl P3 24 prius <hi rend="italic">T eat</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">b</hi> 25 amale <hi rend="italic">C</hi> postea quod <hi rend="italic">V</hi> 26 caelestis <hi rend="italic">(s. l. m. 2) P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="142"/>
            induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem <lb/>
            dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate <lb/>
            possidere non possunt neque corruptio incorruptionem <lb/>
            hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare <lb/>
            hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non<lb n="5"/>
            commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus <lb/>
            hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam <lb/>
            domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum <lb/>
            est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem <lb/>
            acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi<lb n="10"/>
            sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et <lb/>
            terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam <lb/>
            corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum <lb/>
            gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale<lb n="15"/>
            corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum <lb/>
            est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus <lb/>
            omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel <lb/>
            morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale <lb/>
            appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. <lb n="20"/>
            ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum <lb/>
            est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia <lb/>
            nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc <lb/>
            potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque <lb/>
            aeternitati nulla corruptione resistere poterit. 
</p><p rend="script">Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam <lb n="25"/>
            istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus <lb/>
            dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate <lb/>
            possidere non possunt neque corruptio

<note type="footnote" rend="script"> 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            Oliii nv 6t <lb/>
            8 n <hi rend="italic">G1</hi> 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales <hi rend="italic">om. C</hi> tales G <lb/>
            by. <lb/>
            14 corpori P 15 spiritale dixit <hi rend="italic">GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">omnimodo GTCSVb</hi> 19 quia quod modo <hi rend="italic">b</hi> 20 putandum est <hi rend="italic">TCSYb</hi> <lb/>
            21 qua P1 quoniam <hi rend="italic">S V</hi> 23 plenę P subiectum] subditum <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            adhuc om. <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 25 aeternitate P1 29 possedere P1 </note><lb/>
             
<pb n="143"/>
            incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo <lb/>
            subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes <lb/>
            quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur <lb/>
            in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim <lb/>
            tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. <lb n="5"/>
            deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante <lb/>
            commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. <lb/>
            statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere <lb/>
            incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. <lb/>
            hinc ergo adparet. quia caro et sanguis <lb n="10"/>
            regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem <lb/>
            et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, <lb/>
            sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione <lb/>
            tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari <lb/>
            solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio <lb n="15"/>
            non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic <lb/>
            accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo <lb/>
            modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non <lb/>
            curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, <lb/>
            tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in <lb n="20"/>
            escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse <lb/>
            positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum <lb/>
            illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. <lb/>
            quae iam per dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat <lb n="25"/>
            Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali <lb/>
            sequente petra, petra autem erat Christus. notum est <lb/>
            autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo,

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 adtendite Pl attendite <hi rend="italic">Gb</hi> 2 uobis dico <hi rend="italic">TCSVb</hi> 4 athomo <hi rend="italic">CV</hi> <lb/>
            atomo P1 canet (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">PG</hi> 5 inmutabimur <hi rend="italic">CSTb</hi> 6 contexit <lb/>
            P1 9 corruptiong <hi rend="italic">Y</hi> 10 adparet Pl 11 possidebit <hi rend="italic">C</hi> indu- <lb/>
            Iñ <lb/>
            eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP <lb/>
            . <lb/>
            aijsumendum <hi rend="italic">G</hi> in signo om. <hi rend="italic">GTeSJõ</hi> 27 sequenti <hi rend="italic">P,</hi> (e <hi rend="italic">in</hi> i m. <lb/>
            <hi rend="italic">pr. corr.) G</hi> sequente eos <hi rend="italic">b</hi> 28 aquA <hi rend="italic">(ulrg. m. rec. add.) P</hi> eremo <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="144"/>
            de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen <lb/>
            ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. <lb/>
            quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, <lb/>
            id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non <lb/>
            necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter<lb n="5"/>
            possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, <lb/>
            non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed <lb/>
            quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. <lb/>
            ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,
</p></div></div></body></text></TEI>