De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus: quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur. 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 2 ueteri TCVb iustitiA TCb 5 iustitiain dei] iustitiam b 7 continere Pb 9 sit carnis GTCSVb huie-legis (mai. rubric.) P 10 dominus dicit Tb 11 occidunt GTCSVb 12 sanguis anima (in ras.) C 15 ęscam P ceno P 16 hac P 19 nocere] facere P habeant P 25 humana anima V 27 pr?mittuntur P2 permittuntur intelligere b quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant. Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant ab' 1 2 ledi P 3 animis P~ 5 racionales P 6 existimant V sine bT a I pecorQ animas clausQ esse Pl 10 recteP2 13 igne GTCSVb consumpte V 14 argefactae G arefacte V 15 sunt SVeTb esse (corr. ex est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere usque ad conuineeret repetita pr. m. del.) P 17 alabus b 18 dixit] idg di* b om. P 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet ipse adimantus G ipse ad. faciet TCSVb 22 belliina TS 24 eius om. b 25 pediculos TCiYb pediculos G* usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur. Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis sui. Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit in istis spiritus meus, quia caro sunt. et totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 3 retineantur b peidiculis Pl pediculis TCSVG1 pediculis et pulicibus b 5 cur (s. l.) P1 uulpeculam (e corr. ex i) P1 8 cur—potest mn. P 9 istum fi potest 1' stelionem (ste ex sti corr.) pi . etel; iunem (1 er.) G 10 ct si-potest (8. l. m. 2 add.) P locustam (lu in lo corr.) P 11 cimicem] cuncem C 14 credulitatem GTCSVb numa in munera bilibus G1 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est b 24 quia] quoniam GTCSVb 25 animis Pl neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quod eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. 1 non nnbent TGSVb, (fi s. l. a m . ]) G 6 pocios P 7 est om. b m 8 dicit apostolus b 9 iomortalitatem 02 10 eum] cum—diceret b 14 et om. TCSVb 15 etpost solis om. GTCSVb 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P 17 corpus (I. I.) G om. TCSVb 18 surget (e ex i corr.) P 21 sispiritale om. QTCSVb 22 sicgt FlG 23 fptl P3 24 prius T eat om. b 25 amale C postea quod V 26 caelestis (s. l. m. 2) P induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit. Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc V Oliii nv 6t 8 n G1 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales om. C tales G by. 14 corpori P 15 spiritale dixit GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb 18 omnimodo GTCSVb 19 quia quod modo b 20 putandum est TCSYb 21 qua P1 quoniam S V 23 plenę P subiectum] subditum Y adhuc om. GTCSVb 25 aeternitate P1 29 possedere P1 incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. hinc ergo adparet. quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. quae iam per dominum nostrum Iesum Christum declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. notum est autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo, 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 1 adtendite Pl attendite Gb 2 uobis dico TCSVb 4 athomo CV atomo P1 canet (e corr. ex i) PG 5 inmutabimur CSTb 6 contexit P1 9 corruptiong Y 10 adparet Pl 11 possidebit C indu- Iñ eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP . aijsumendum G in signo om. GTeSJõ 27 sequenti P, (e in i m. pr. corr.) G sequente eos b 28 aquA (ulrg. m. rec. add.) P eremo S de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,